Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[Liber III.]

 

De amore et dilectione aliarum rerum corporalium liber III.

 

Tractatu habito de amore et dilectione proximi, nunc videndum est de amore et dilectione aliarum rerum. Sciendum est quod res alie dicuntur corporales, alie incorporales. Corporales sunt que tangi et videri possunt, ut terra et aurum et argentum et vestes et pecunia et alie innumerabiles; incorporales vero que tangi et videri non possunt, ut iusticia, ius et ratio, et servitia et iura et virtutes, de amore quarum tractari oportet. Sed in primis de amore et dilectione rerum corparalium tractaturi, et temporalium tractabimus, postea de amore et dilectione rerum corporalium tractaturi. Tua igitur discretio cognoscat corporales res esse diligendas. Nam sicut corpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia diutius non potest durare. Victus et vestitus corpori ita sunt necessaria, quod sine temporalibus rebus vita in hominis corpore nullatenus potest durare.

 

Per temporales enim res homo parentelas magnas facit adeo, ut in Pamphilio dicatur,

 

Dum modo sit dives cuiusdam nata bibulci,

Eligit mille quemlibet illa virum.1

 

Alibi eciam dicitur,

 

Glorificant gaze privatos nobilitate,

Paupertas domum premit alta nobilitate.2

 

Et Oratius dixit,

 

Et genus et formam regina pecunia donat.3

 

Per temporales enim res acquirit homo magnam potentiam, ita quod reges et principes et fere quilibet homines eam sequantur et timeant. Temporales insuper res in tantum omnibus prosunt ut eis deficientibus efficiatur homo pauper, mendicus, fur, latro, et fere omnia vitia acquirat. Et ut generaliter omnia conprehendantur quidam philosophus dixit, “Pecunia est regimen omnium rerum.”4

 

Ut ergo homines tot et tantis bonis consolentur, nec tantis bonis opprimantur, malis opes temporales merito diligere possunt. Amor namque habendi valde bonus est, dum tamen modum non excedat. Unde quidam sapiens ait,

 

Est modus in rebus, sunt certi denique fines

Quos ultra citraque nequid consistere rectum.5

 

Amorem habendi circa opes temporales et bona terre stringere oportet, ne fiat immoderatus. Nam immoderatus amor habendi omnia mala vitia ad se trahit. Imoderatus enim amor habendi opes merito avaritia potest nuncupari; imoderatus insuper amor habendi qui non extat in retinendo cupiditas potest dici, immoderatus enim deinque amor habendi potestatem super homines potest dici superbia. Per immoderatum namque amorem habendi efficitur homo fur, latro, gulosus, luxuriosus, cupidus, avarus, superbus, lusor, et omnibus malis vitiis inherens. Ut ergo huiusmodi mala vitia fugias, immoderatus amor habendi penitus est fugandus, et igne ac ferro succidendus, totoque artifitio a corde tuo est penitus separandus. Moderate itaque et sine festinatione et quasi per alluvionem opes temporales sunt acquirende. Nam ut ait Salomon, “Qui festinat dictari non erit innocens.”6 Et alibi, “Festinate divitie destruentur.”7 Et alibi eciam dicitur, “Substantia festinantia cito dilabitur, nec non et minuitur; que autem paulatim colligitur, multiplicabitur.”8

 

Porro substantie iniustorum sicut fluvii siccabuntur, quia qui male congregat, cito dispergit. Iustum iuditium est, ut que de malo proveniunt ad malum proveniant, nec accedit ad bonum quod non procedit ex bono.

 




1 Panphilus, 53-54.



2 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 10.



3 Horace, Epistulae ad Pisones, 1.6.37.



4 Publilius Syrus, Sententiae, 506.



5 Horace, Satires, 1.1.106-107.



6 Proverbs 28:20.



7 cf. Ecclesiasticus 28:17.



8 Proverbs 13:11.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL