Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
[CAPUT I.]
De acquirendis et conservandis opibus.
In acquirendis et conservandis opibus et retinendis vehementer studeas, tres comites pre oculis semper habendo, videlicet, Deum et conscientiam et bonam famam, vel ad minus duos, scilicet, Deum et conscientiam. Nam cum a Deo bona cuncta procedant, merito Deus omnibus opibus est preferendus. Unde sapiens ait, “Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri insatiabiles.”9 Opes enim secundum Domini et sanctorum eius mandata recte potes habere ac possidere, ut ait Apostolus, “Estote quasi tristes, semper autem gaudentes: omnia possidentes, tamquam nichil habentes.”10 Multos enim sanctos legimus divitias magnas et multas habuisse, ut fuit beatus Iob; et eciam in evangelio legitur de Ioseph ab Arimathia, qui nobilis erat decurio, vir dives et iustus, et discipulus Domini, ocultus tamen propter metum Iudeorum. Opes itaque acquiras et possideas, non tamen eis cor apponas. Unde propheta dixit, “Noli sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Divitie si affluant, nolite cor apponere.”11
Non ergo debes cor vel animum apponere divitiis vel voluptatibus, que ex occasione divitiarum oriuntur, quarum ocasione peccata sumunt initium. Nam ut Seneca in epistolis dixit, “Animum voluptati indulgere initium est omnium malorum.”12 Turpe est enim beatam vitam in auro vel argento reponere, quia ut ait Innocentius, “Opes non faciunt hominem divitem, sed egenum.”13 Divitias ergo sub pedibus debes habere et non super capud, ut propheta dixit, “Omnia subiectisti sub pedibus eius, oves et boves universa, insuper et pecora campi.”14 “Non divitias super capud,” id est, non patiaris te a vitiis superari. Avari enim divitias super capud et non sub pedibus habere dicuntur, quia se a divitiis permittunt superari. Et ut verius dicam, avarus improprie dicitur habere divitias; non enim habet avarus divitias, sed divitie habent eum, et ita illum detinent alligatum, ut divitiis non possit gaudere, nec fructus ex eis habere. Ut Salomon ait, “Qui congregat divitias, fructus non capit ex eis.”15 Et Cato dixit,
Eger dives habet nummos, sed non habet se ipsum.16
Ita certe habet avarus divitias sicut homo dicitur habere febres. Non enim proprie habet febres homo, immo febres habent hominem eumque detinent alligatum. Divitias autem acquiras et sub pedibus habeas, iustas tamen et bonas. Quia ut ait propheta, “Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.”17
Opes itaque temporales acquirere debeas cum tuo et alieno commodo, et non cum incommodo alterius vel iactura. Nam ut lex dicit, “Naturale equum est neminem cum alterius iactura fieri locuplectiorem.”18 Et Tullius De Offitiis dixit, “Neque dolor, neque timor, nec mors, nec aliud quod extrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum.”19 Maxime de exiguitate mendici. Nam ut ait Cassiodorus, “Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici.”20
Et ita debet esse commodum naturale, et non contra naturam. Debet eciam esse cum modo; conponitur enim “commodum” ex “com” et “modo”. Nam ut idem Cassiodorus ait, “Si commodum mensuram equalitatis excesserit, vim sui nominis non habebit.”21 “Omnia enim decet sub certa ratione moderati; nec possunt dici iusta que nimia sunt.”22 Debet eciam commodum esse pulcrum. Unde Seneca dixit, “Turpe lucrum, ut dispendium, fugato;”23 pecunias enim illas volumus quibus libra iustitie suffragatur. Ut Cassiodorus dixit, qui eciam ait, “Aurum siquidem per bella querere nefas est, per maria periculum, per falsitates obprobrium. In sua natura honesta sunt lucra, per que nemo leditur, et bene acquiritur, quod a nullis adhuc dominis abrogatur.”24 Illa enim vera lucra iudicamus, que integritate suffragante percipimus.
Acquiras ergo lucra cum honestate et socij utilitate. Nam ut eciam alius sapiens dixit, “Bona est societas quam commitatur utilitas.”25 Vita ergo acquirere cum rapina vel alterius iactura si vis ut tua substantia dureat stabilisque permaneat. Nam ut ait Seneca in epistolis, “Nulli vero, eciam cui rapina feliciter cessit, gaudium rati duravit in posterum.”26 Et eciam secundum leges, “Turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda.”27 Taliter itaque opes acquirere studeas, quod Deum in aliquo nullatenus offendas.