Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT II.]

 

De conscientia bona in opibus et inopibus rebus.

 

Conscientiam autem bonam in acquirendis opibus et in omnibus aliis rebus habere debes, ita quod nichil acquiras quod tuam conscientiam ledat, vel mentem tuam in aliquo offendat. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Corinthios, “Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre.”28 Et quidam philosophus dixit, “Conscientiam potius quam famam intende.”29Falli enim poteris fama, conscientia numquam.”30 Et alius dixit, “Cicatrix conscientie pro vulnere est.”31 Et Seneca epistolarum dixit,

 

Bona conscientia turbam advocat, mala et in solitudine anscia est et sollicita. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias? O te miserum iudico, si omittis hunc testem!32

 

Et alius dixit,

 

Qui multarum habet potenciam rerum, primum debet purgare conscientiam, ut delicta que corigit non committat, vitet quod iudicat. Stultum enim est ut aliis velit quis imperare cum sibi ipsi imperare non possit.33

 

Et Seneca dixit, “Facilime bono fueris si vitaveris que vituperabis.”34 Et Cato dixit,

 

Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse:

Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.35

 

Et eciam sanctus Bernardus dixit,

 

Gazas congestas precellit mentis honestas.36

 

Et eciam filius Sirac ait, “Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia; et nequissima paupertas in ore pii.”37 Et eciam ut supra dixi, “Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri insaciabiles.”38

 

Conscientia enim lesa propter male acquisita vel alia turpia et pessima facit hominem timidum. Unde Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Nichil hominem timidum facit irreprehensibilis vite conscientia.”39 Et quidam alius sapiens dixit, “Qui innocentem dampnat sententia, semper est reus, cum cotidie se punit conscientia.”40 Unde quidam sapiens dixit, “Tutissima res est nichil timere preter deum.”41 Unde eciam apostolus dixit, “Perfecta caritas foras mittit timorem.”42

 

Et certe magnam habet lesa conscientia. Unde quidam philosophus dixit, “Gravis est pena animi, quam pro factis penitet.”43 Et alius dixit, “Nulla maior nequitie pena est quam quod suis et sibi aliquis displicet.”44 Et alius dixit, “Nichil est miserius, quam ut pudet, quod feceris.”45Nocent enim scelera et si non sint deprehensa,”46 ut Seneca dixit. Quare Seneca eciam ait, “Tacitum tormentum ignominie conscientia.”47 Et Cassiodorus dixit, “Quid enim acquiri putatur, ubi bona conscientia perditur?”48

 

Et certe mala conscientia semper homines torquet. Bona vero nunquam sine spe premij manet, eodem Cassiodoro testante qui ait, “Nolite sine premio credere que videntur ad bonam conscientiam pertinere.”49

 




28 2 Corinthians 1:12.



29 Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 76.



30 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.65; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 130.



31 Publilius Syrus, Sententiae, 132.



32 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 43.5.



33 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.34-6.35 (Socrates).



34 Pseudo-Seneca, De Moribus, 107.



35 Cato, Distichs, 1.30.



36 Walther, Proverbia, 10262; Epistola ad Raynaldum, 189.



37 Ecclesiasticus 13:30.



38 Proverbs 15:16.



39 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 3.12-13.



40 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.2.



41 Pseudo-Seneca, Proverbia, 117.



42 1 John 4:18.



43 Publilius Syrus, Sententiae, 231.



44 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 42.2.



45 Publilius Syrus, Sententiae, 477.



46 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 27.2.



47 Publilius Syrus (W), Sententiae, 443.



48 Cassiodorus, Variae, 11.7.5.



49 Cassiodorus, Variae, 11.7.6.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL