Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
Famam vero bonam in amandis bonis et in aliis rebus omnibus servare debes si potes, et eam omnibus opibus preferre. Est autem fama illese dignitatis status legibus ac moribus conprobatus in nullo diminuitur. Non ergo diminui debet fama propter lucrum vel aliam rem. Nam scriptum est, “Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum.”50 Quare Cassiodorus dixit, “Affectans fame commoda pecunie negligit augmenta.”51 Et Salomon ait, “Melius est nomen bonus quam divitie multe.”52 Et Seneca dixit, “Bona opinio hominum tutior est pecunia.”53 Et iterum, “Bona fama in tenebris bonum splendorem facit.”54 Et iterum, “Cui omnes benedicunt, possidet populi bona.”55 Et Cassiodorus dixit, “Est enim ingenium animi signum fame diligere commode.”56 Et iterum, “Habunde cognoscitur quisquis fama teste laudatur.”57 Et Salomon rursus dixit, “Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa.”58 Et Apostolus ad Philippenses dixit, “Modestia vestra nota sit omnibus hominibus.”59 Et postea subiunxit, “Quecumque bone fame sunt, hec cogitate.”60 Et eciam in epistola ad Thimotheum dixit de episcopo, “Oportet autem illum et testimonium habere bonum et ab hiis qui foris sunt.”61 Et eciam Ihesus filius Sirac dixit, “Lux occulorum letificant animam; et fama bona inpinguat ossa.”62 Et alibi, “Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit quam mille thesauri magni et preciosi.”63 Et Salomon ait, “Super argentum et aurum, gratia bona.”64
Et si vis servare bonam famam, fuge voluptates et libidines. Unde Cato dixit,
Si famam servare cupis, dum vivis, honestam,
Fac fugias animo, que sunt mala gaudia vite.65
Nam et alius philosophus dixit, “Effugere cupiditatem, regnum est vincere.”66 Et in tantum laudabilis est bona fama, ut a quodam philosopho dicatur, “Iacet omnis virtus, nisi fama late pateat.”67 Et eciam alius dixit, “Pro bona fama maxima hereditas est.”68 Et nota quod semper debet nova laus et fama oriri, ad hoc ut vetus duret. Unde quidam sapiens dixit, “Laus est ubi nova oritur, vetus amiratur.”69
Et si vis habere laudem famamque bonam, fugito lasciviam. Nam dixit quidam philosophus, “Lasciviam et laudem nulla concordia iungit.”70 Famam intelligas bonam et frequentem que inducit gloriam. Gloria enim est frequens fama de aliquo cum laude, de qua dici consuevit, “Vita sine gloria mortis est socia.”71 Quam gloriam adipiscuntur qui talia conantur facere,
ut quales velint videri, tales sint. Quod si qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed eciam vultu stabilem se gloriam posse consequerentur, vehementer errant. Vera enim gloria radices agit atque propagatur,72
ut ait Tulius. Sic et modo falsa fama et falsus rumor cito dilabitur. Unde quidam sapiens dixit, “Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior iudicat de priori.”73 Emuli certe bonis invident, et de eis talia suspicantur qualia facere consueverunt. Quia ut ait Cassiodorus, “Mens humana facile suspicatur de quolibet illaque pertulit.”74
Et ideo propter invidiam super bonos falsam famam quandoque inducunt. Unde quidam sapiens dixit, “Fieri non potest ut absque morsu emulorum vite huius curricula quis pertranseat.”75 Malorum enim solatium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Unde quidam cum in interrogaretur quomodo faceret ut invidos non haberet, respondet, “Si nichil,” inquid, “ex magnis rebus habueris, aut nichil feliciter gesseris.”76 Nam sola miseria caret invidia, et intelligas gloriam vel famam veram, non vanam, que circa vanitates modum excedit. De qua dici consuevit,
Fama volat transitque modum, quocumque feratur,
Que cito mortales deprimit atque levat.77
Unde quidam philosophus dixit, “Quem fama semel oppressit, vix aut nunquam restituit.”78 Et Augustinus dixit, “Qui negliget famam crudelis est.”79 Et Cato dixit,
Luxuriam fugito, simul et vitare memento
Crimen avaritie; nam sunt contrarie fame.80
Quem semel horrendis maculis infamia nigrat,
Ad bene tergendum multa laborat aqua.81
Nam si fama duravit, difficile postea aboletur vel tollitur. Ait enim quidam philosophus, “Crimen sagitte est simile: facile enim infigitur, difficile vero extrahitur.”82 Si vero famam non potest quin Deum offendas vel conscientiam tuam ledas, illam omnino omittere debes, et Deum et conscientiam fame preferre. Opes igitur bonas et Deo placentes acquiras, manibus operando et otia fugiendo, rationem in omnibus amplectendo.