Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[CAPUT IV.]

 

De operibus et labore manuum et negotiatione.

 

Manibus enim operari debes. Nam dixit Apostolus in epistola ad Ephesios, “Qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem pacientibus.”83 Et eciam in epistola prima ad Thimotheum dixit, “Nam corporalis exercitatio, non [sic] ad modicum utilis est.”84 Et in epistola secunda ad Thesalonicenses dixit,

 

Hoc denuntiamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, et nihil operantes, sed curiose agentes. Hiis autem, qui huiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Ihesu Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent.85

 

Et certe et in omni opere bono servanda est regula que dicit, quod bene potes facere noli differe. Provisio enim Dei adiuvat homines sine dilatione et pigritia laborantes. Quare in proverbio dictum est,

 

Dat Deus omne bonum, sed non per cornua taurum.86

 

Unde eciam Panphilus,

 

Providet et tribuit Deus et labor omnia nobis,

Proficit absque Deo nullus in orbe labor.87

 

Et propheta dixit, “Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.”88 Laborare itaque debes cum magna cura et diligenti opera pigritiam fugiendo, sompnollenciam fugando, et otia repellendo, ut labores et actus tui ad effectum perducantur. Nam ut Seneca in epistolis ait, “Nichil est quod non expugnet pertinax opera et intanta ac diligens cura.”89 Bonas enim opes per agriculturam potes acquirere. Nam ut ait Tullius, “Omnium rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nichil est melius agricultura.”90

 

Potes eciam acquirere bonas opes et licitas negotiationes transferendo res de locis in quibus habundant ad loca in quibus deficiunt, maxime ad magnas civitates. Quamvis [sic] nam dixit quidam philosophus, “Fer messes tuas ad magnas civitates quamvis vilius ibi vendere putes.”91 In magnis enim locis et divitibus melius est negotiari et uti atque morari quam in locis parvis atque pauperibus. Unde quidam philosophus dixit, “Ne moreris in civitate regis, dispensa cuius maior fuerit et redditus.”92 Potes eciam acquirere bonas opes per acquisitiones et possessiones omnes pecudum et bestiarum maxime iuvenum et crescentium, et maxime in locis in pace constitutis. In rebus enim decrescentibus non est tam magnum lucrum. Inde quidam philosophus dixit, “Noli associari rei deficienti, et ne postponas te associari re crescenti.”93

 




83 Ephesians 4:28.



84 1 Timothy 4:8.



85 2 Thessalonians 3:10-12.



86 Walther, Proverbia, 4976.



87 Panphilus, 273-274.



88 Psalms 127:2.



89 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 50.6.



90 Cicero, De Officiis, 1.42.151.



91 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 26.



92 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 35.



93 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 30.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL