Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[CAPUT VII.]

 

De pigritia.

 

Ita otia ergo fugias, ne piger efficiaris. Dixit Salomon, “Cogitationes robusti semper in habundantia, omnis autem piger semper est in egestate.”119 Et alibi, “Propter frigus piger arare noluit, mendicabit igitur egestate, et non dabitur ei.”120 Et alibi, “Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.”121 Et alibi,

 

Dicit piger: Leena in via, in itineribus. Sint hostium voluitur in cardine suo, ita piger in lecto suo. Abscondit manus suas sub ascellis suis, et laborat si ad os suum converterit. Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.122

 

Et alibi, “Pigredo immittit saporem et anima dissoluta esuriet.”123

 

Et licet piger per inherciam longam vitam duxerit, non tamen dicitur vixisse. Unde Seneca in epistolis dixit, “Quid illum octuaginta anni iuvant per inhertiam exacti? Non vixit iste, sed in vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. Nisi forte sic vixisse eum dixeris, quomodo dicuntur arbores vivere.”124 Et alibi idem dixit, “Audaces fortuna iuvat, piger sibi ipsi obstat.”125

 

Et licet dixerim otia penitus esse fugienda et tollenda, non tamen semper debes esse in actu. Nam dixit Seneca De Formula Honeste Vite,

 

Non semper in actu sis: sed interdum animo tuo requiem dato: requies autem ipsa sit plena sapientie, studiis: et cogitationibus bonis. Nam prudens nunquam otio marcet: aliquando animum remissum habet: nunquam autem solutum accelerat tarda: perplexa expedit: dura mollit, ardua exequerit, scit enim quid qua via gredi debeat: et cito singula, ac distincte videt.126

 

Et in Ovidio epistolarum dicitur,

 

Quod caret alterna requie, durabile non est;

Hec reparat vires fessaque membra novat.127

 

Et in Catone dicitur,

 

Interpone tuis interdum gaudia curis,

Ut possis animo quemvis sufferre laborem.128

 

Et Seneca dixit in epistolis, “In remedium cedunt honesta solatia, et quicquid animum erexerit, et corpori prodere.”129 Quare idem dixit, “Utrique reprehendendi sunt, et qui semper inquieti sunt, et qui semper quiescunt.”130

 

Opes bonas et divitias iustas si potes tantas honeste acquiras, ut ex his liberaliter vivendo dives reputeris. Nam ut ait Tullius, “Is dives est cui tanta est pars ut ad liberaliter vivendum ei sufficiat.”131 Et ideo dixi “honeste,” quia non esset utile inhonestas divitias acquirere. Nam ut ait Tullius, “Quicquid honestum esset id utile esse, nec utile esse quicquam quod non sit honestum, et nequid quod crudele sit id utile est.”132

 




119 Proverbs 21:5.



120 Proverbs 20:4.



121 Proverbs 13:4.



122 Proverbs 26:13-15.



123 Proverbs 19:15.



124 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 93.3-93.4.



125 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.28.



126 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.41-47.



127 Ovid, Heroïdes, 4.89-4.90.



128 Cato, Distichs, 3.6.



129 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 78.3.



130 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 3.5.



131 Cicero.



132 Cicero, De Officiis, 3.8.35.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL