Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[CAPUT VIII.]

 

De opibus utendis et eciam contempnendis.

 

Divitiis autem acquisitis sapienter eis utaris, fugiendo avaritiam, et tibi aliisque bene faciendo. Unde Cato dixit,

 

Utere quesitis opibus, fuge nomen avari,

Quid tibi divitie prosunt si pauper habundas.133

 

Et iterum,

 

Utere quesitis, sed ne videaris abuti:

Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur.134

 

Et iterum,

 

Utere queritis modice: cum sumptus habundat,

Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.135

 

Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Que habes, non apud te tamquam aliena, sed pro te tanquam tua et dispenses et utaris. Et si in hiis bene prudens fueris ubique idem eris, et ut rerum ac temporum varietas exigit, ita te accommodes tempori, nec te in aliquibus mutes, sed potius aptes, sicut manus que eadem est et cum in palmam extenditur et cum in pugnum restringitur.”136 Et certe sicut nomen avari fugiendum est, ita et nomen prodigi. Unde Tullius dixit,

 

Impertiendum est, sed diligenter et moderate; multi enim patrimonia effudere inconsulte largiendo. Quid autem stultius est quam, quod libenter facias, curare, id ut diutius facere non possis? Atque sequuntur largitionem rapine; cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manus inferre coguntur. Ita, quod cum benivolentie conparande causa benefici esse volunt, non tanta assequuntur studia eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt. Quam obrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut omnibus pateat. Modus adhibetur isque ad facultatem referatur. In proverbiis namque consuetudine venit, “largitionem fundum non habere.”137

 

Causa largitionis est, si autem necesse est, aut utile. In hiis autem ipsis mediocritatis regula optima est. “Avari tamen ignorant modum utendi pecunia,”138 ut Seneca epistolarum dixit. Modus autem divitiarum duplex est: “Primus est habere quod necesse est; secundus proximus quod satis est,”139 ut idem dixit. Et certe avari ita claudunt suas pecunias sibi et aliis eas denegando, ut pocius dicantur sepulte quam ab illis habite vel possesse. Quare quidam sapiens reprehendit eos, dicens,

 

Cur, homo, qui cinis es, per avaritiam sepelis es?

Heri cur heres, eris tu non eris heres?140

 

Non ergo debes illis [sic] claudere vel sepelire, sed debes illis uti, non ad superfluitatem, vel ad delitias, sed ad utilitatem ne forte inducant debilitatem corpori. Nam ut idem Seneca dixit, “Debilitatem nobis induxere delitie.”141 Velle ergo debes quod satis est, et ita habebis quod velles. Nam ut idem ait, “quid vult habet, qui velle quod satis est potest,”142 “Quicquid enim usum hominum excedit, pondus est supervacuum et grave ferenti.”143

 

Si autem tantas possessiones acquirere non potueris, ut ad liberaliter vivendum tibi sufficiant, secundum naturam vixeris, nunquam pauper eris. Si ad opinionem nunquam dives erit, dives erit. Dixit enim quidam philosophus,

 

Si vis in hoc mundo tantum habere quantum sufficeret nature, non multa docebit te congregare; et si satisfacere cupido volueris animo, licet congregatis quecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis, sitis tamen semper ardebit habendi.144

 

Non enim in rebus vitium est, sed in animo. Animus enim solet vocari dives, non archa. Quamvis enim plena sit, dum te inanem videbo, divitem non reputabo.

 

Si enim te divitem facere vis, non pecunie est addendum, sed cupiditati detrahendum. Unde Martialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabatur Rupilius,

 

Audio te, Rupupili, de paupertate querentem,

Non quia nulla habeas, sed quia pauca tibi.

Sed dicit sapiens, quod nemo est pauper eo quod

Possideat pauca, sed quia plura velit.

Si paupertati assensum prebere studebis,

Si pro natura vivere, dives eris.

Aspicio, nudum quod te natura creavit,

Infans in mundum tu nichil intuleris.145

 

Et Cato dixit,

 

Comoda nature nullo tibi tempore deerunt,

Si contemptus eo fueris, quod postulat usus.146

 

Et alibi idem dixit,

 

Rebus et in censu si non est quod fuit ante,

Fac vivas contemptus eo, quod tempora prebent.147

 

Leto animo paupertatem feras. Nam ut ait Seneca in epistolis, “Honesta quod res est leta paupertas. Illa non est paupertas, si leta est: non qui parum, habet sed qui plus cupit, pauper est.”148 Circa paupertatem itaque sic est disponenda res familiaris, ne paupertas tibi honerosa sit, aut tu alicui. “Pauci tamen sunt qui consilio se suaque recte disponant,”149 ut idem dixit. Nisi ergo tam divitie quam amor divitiarum in culpa est. Animum itaque et cor tuum circa divitiarum amorem taliter conpescas ac domes, ut te ipso contentus sis. Nam qui sibi ipsi satis est, cum divitiis natus est. Unde Seneca dixit, “Qui cum paupertate convenit, dives est.”150 Et alibi, “Eum esse locupletem, qui paupertati sue aptus est et parvo se divitem facit.”151 Et alibi, “Scire uti paupertate maxima felicitas est.”152

 

Sic ergo animum tuum conprimas ac refrenes, ut tuo statu bonisque a Deo tibi prestitis contemptus permaneas. Alioquin si status tuus tibi displicuerit, semper maiora affectando semper in malo statu eris. Status enim hominis secundum animum iudicatur. Unde Seneca in epistolis, “Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus?”153 Miser namque est qui se miserum putat, nec est beatus qui se non putat. Ut Socrates ait, “Si ergo res tua tibi non sufficit, tu parcendo fac, ut rei tue sufficias parcitas.”154 Enim necessitatum est remedium et medicina dampnorum. Nam qui parte sua dispendit, diu durant ei possessa. Ut quidam philosophus dixit, “Et patientia animi ocultas habet divitias.”155 Nam magne sunt divitie non capere divitias, unde eciam Cato,

 

Ne tibi quid desit, queritis utere parce,

Utque quod est serves, semper deesse putato.156

 

Et alibi,

 

Quod nimium est fugito, parvo gaudere memento:

Tuta puppis magis est, modico que flumine fertur.157

 

Et alibi,

 

Despice divitias si vis animo esse beatus,

Quas qui suscipiunt, mendicant semper avari.158

 

Et alibi,

 

Paupertatis honus pacienter ferre memento.159

 

Et alibi,

 

Dilige denarium, sed parce dilige formam

Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere.160

 

Nam ut ait Seneca in epistolis, “Maiore tormento pecunia possidetur quam queritur.”161 Quare non debes capere divitias, sed eas contempnere, ita ut tibi causam malorum non prebeant. Nam idem Seneca dixit, “Divitie sunt causa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant.”162 Si vis ergo habere divitias, contempne illas. Nam ut idem Seneca dixit, “Brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. Nam contempnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest.”163

 

Cupiditas ergo divitiarum penitus repellitur. Quare Tullius eciam dixit, “Non est autem consentaneum qui metu non frangitur, eum frangi a cupiditate, nec qui invictum se a labore prestiterit vinci a voluntate.”164 Quamobrem et hec videnda et pecunie fugienda est cupiditas. Nichil enim tam angusti animi tamque parvi est quam amare divitias; nichil honestius magnificentiusque quam pecuniam contempnere. Si habes ad benefitientiam libertatemque ferre, magnus est ille iudicandus qui cor suum taliter cohercet, ut in divitiis non ex audatia pauper sit. Et eciam secundum Senecam in epistolis,

 

Magni animi est magna contempnere ac mediocria malle quam nimia. Eo quod superflua nocent. Sicut segetem nimia sternit ubertas, sic rami honere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas.165

 

Quare mediocritas magis circa divitias et paupertas optanda est quam nimietas vel magnitudo. Unde Salomon ait in Proverbiis, “Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, Domine.”166

 

Si ergo habes paupertatem, pacienter tollera; si divitias, illas tibi subice. Unde quidam sapiens dixit, “Et mihi res, et non me rebus subicere conor.”167 Sic ergo animum tuum et cor tuum et mentem tuam vincas, ut licet pecunia quandoque careas, non tamen pecunia et divitie resurant. Dixit enim Tullius De Officiis, “Malo virum qui pecunia egeat, quam pecuniam que viro.”168 Nam ut dixit quidam philosophus, “Pecunia si uti scias, ancilla est; si nescis, domina.”169 Unde Oratius dixit,

 

Imperat aut servit collecta pecunia cuique.170

 

Pecunie ergo imperare oportet non servire. Pecunia certe et omnis res quantum in se est bone sunt, quia hominum causa facte sunt et create sunt. Unde ait Apostolus in epistola ad Timotheum, “Omnis creatura Dei bona,”171 respectu tamen possidentium eas quandoque mala et male dicuntur, nam si a bono homine possideantur, bone sunt; si autem a malo et malitioso et misero homine possideantur, male dicuntur, nam et vinum modice sumptum bonum est, ebrioso autem et superflue biberi malum est. Unde Cato dixit,

 

Que potu peccas, ignoscere tu tibi noli,

Nam crimen nullum vini est, sed culpa bibentis.172

 

Et ideo servare debes Cassiodori dictum qui ait, “Facilius est ut accuset te sitis quam recuset ebrietas.”173 Ebrius enim extra briam est, id est: extra mensuram et pro absente reputatur. Et ideo Seneca dixit, “Absentem ledit qui cum ebrio litigat.”174 Quare vinum non est malum, sed ebrietas; et pecunia non est mala, sed nimius amor et cupido pecunie. Et certe sicut idem sol in eodem instanti in diversis diversa operatur, quia ceram liquefacit, terram autem obdurat et siccat, et humores solvit, ita pecunia ab avaro possessa illum cruciat, largum vero decorat, proditorem ad paricidium et proditionem et ad omnia fere mala incitat. Unde quidam philosophus dixit, “Pecunia avaro supplitium est, profuso decus, paricidium proditori.”175 Sic et Apostolus ad Timotheum dixit, “Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est: hiis autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus est Dei.”176

 

Sic eciam eloquentia in sapiente homine valde bona est, in insipiente vero pessima. Unde sapiens dixit, “Eloquentia sine sapientia gladius est in mane furiosi.”177 Et virtus in sapiente bona est, in insipiente vero pessima. Unde sapiens dixit, “Virtus sine sapientia temeritas imputanda.”178 Quare Martialis dixit,

 

Virtutis studio nimium, Crisippe, laboras,

Virtus absque modo nomen habet vitii.179

 

Sic eciam omnes dies boni sunt, ut in Genesi legi quando divisit Deus lucem a tenebris et diem a nocte. Sed mali dicuntur dies propter malitiam et miseriam hominum ut expositores dicunt. Quare Dominus in evangelio dicit, “Sufficit diei malitia sua.”180 Et Apostolus dixit, “Redimamus tempus, quoniam dies mali sunt.”181 Exibe ergo te bonum et omnia apud te bona dicentur. Nam ut dixit quidam sapiens, “Nichil est homini bonum sine se bono.”182 Si ergo bonus fueris, omnibus creaturis licite uti poteris, sed non abuti. Abusus enim vel superfluus et nimius usus est reprobatus; et non solum in malis sed eciam in bonis rebus, Seneca testante qui ait, “Bonarum rerum nimia consuetudo pessima est.”183

 

Et hoc ideo quia abusus vel superfluus usus ex libidine procedit vel libidinem inducit, que omnino interdicitur. Nam libido est inproba voluntas utendi creatura propter se. Usus certe omnium rerum hominibus est a Deo concessus. Sed abusus vel usus superfluus penitus est interdictus, ut optime notavit beatus Augustinus in sermone suo qui legitur in sexta feria post Pentecostem, qui sic incipit, “Non solum in novo,” etc. Pecunia ergo uti poteris, sed si illam habes, ne vilis sis; habeas eam vilem. Nam dixit quidam philosophus, “Si pecuniam habueris, necesse est ut te ipsum vel pecuniam vilem habeas.”184 Et impera tibi. Nam scriptum est, “Imperare sibi maximum est imperium.”185

 

Et cor tuum et animam tuam menteque tua taliter possideas, ut licet difficilimum opus sit se vincere, tibi tamen imperando te taliter vincas, ut te ipso contentus sis, et secundum naturam vivas divitemque te facias paupertati assensum praestando et naturaliter vivendo, pecuniam eciam contempnendo, turpiaque lucra vilipendendo, que non solum sunt contempnenda, sed eciam secundum leges ab heredibus sunt extorquenda; inique eciam acquisita restituendo, cum distinctione tamen, non quedam inique sunt acquisita et non inique retenta, ut lucra meretricis; quedam vero inique retenta sunt et non inique acquisita, ut superhabundantia prebende; quedam autem inique sunt acquisita et inique retenta, ut usura et rapina, et ideo non sunt tenenda, sed restituenda, ut iura proclamant.

 




133 Cato, Distichs, 4.16.



134 Cato, Distichs, 3.21.



135 Cato, Distichs, 2.17.



136 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.7-12.



137 Cicero, De Officiis, 2.15.54-55.



138 cf. Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.23.



139 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 2.6.



140 Walther, Proverbia, 4680a.



141 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 55.1.



142 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.11.



143 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.14.



144 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 30.



145 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 233.



146 Cato, Distichs, 4.2.



147 Cato, Distichs, 3.11.



148 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 2.5-2.6.



149 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 23.8.



150 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 4.11.



151 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.11.



152 Pseudo-Seneca, De Moribus, 137.



153 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 9.21.



154 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.11.3.



155 Publilius Syrus, Sententiae, 504.



156 Cato, Distichs, 1.24.



157 Cato, Distichs, 2.6.



158 Cato, Distichs, 4.1.



159 Cato, Distichs, 1.21.2.



160 Cato, Distichs, 4.4.



161 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 115.16.



162 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 87.31.



163 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 62.3.



164 Cicero, De Officiis, 1.20.68.



165 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 39.4.



166 Proverbs 30:8.



167 Horace, Epistulae ad Pisones, 1.1.19.



168 Cicero, De Officiis, 2.20.71.



169 Pseudo-Seneca, Proverbia, 47.



170 Horace, Epistulae ad Pisones, 1.10.47.



171 cf. 1 Timothy 4:4.



172 Cato, Distichs, 2.21.



173 Cassiodorus



174 Publilius Syrus, Sententiae, 12.



175 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.12.1.



176 1 Corinthians 1:18.



177



178 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.2.2.



179 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 98.



180 Matthew 6:34.



181 Ephesians 5:16.



182 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, II.16.



183 Publilius Syrus, Sententiae, 58.



184 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.13; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 46.



185 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 113.30.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL