Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[CAPUT I.]

 

De iustitia.

 

Iustitiam vehementer diligere debes, quia ut dixit Tullius, “Fundamentum est perpetue commendationis et fame iustitia, sine qua nichil potest esse laudabile.”1 Ideo vero dixit, “Iustitia est omnium domina et regina virtutum.”2 Insuper eciam dixit, “Nichil est honestum quod iustitia vacat.”3 Preclarum est ergo dictum Platonis qui ait,

 

Non inquid solum scientia que est remota a iustitia et calliditas, potius quam sapientia est appellanda, verum eciam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audatie nomen habet potius quam fortitudinis.4

 

Et postea idem Tulius subiunxit, “Nullum vero tempus est, quod iustitia vacare debeat.”5 Seneca vero De Formula Honeste Vite dixit, “Iustitia est nature tacita conventio in adiutorium multorum inventa.”6 In Moralium vero Dogmate diffinitur: “Iustitia est virtus conservatrix humane societatis et communis utilitatis.”7 Secundum vero leges diffinitur, “Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens.”8 “Partes vero iustitie sunt: non violare homines, verecundie non offendere,”9 ut Tulius dixit. Et nota quod iustitia sine prudentia multum proderit: “Sine iustitia nil valet prudentia,”10 ut idem Tulius dixit. Quare eciam ait, “Nemo iustus esse potest qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea que hiis contraria sunt equitati anteponit.”11 Atque eciam subiuncxit iustitiam necessariam fore dicens

 

hiis qui vendunt, emunt, conducunt, locant, conprehendisque negotiis implicantur. Iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta est vis, ut nec illi qui malefitio aut scelere pascuntur possint sine aliqua particula iustitie vivere. Nam ille qui archipirata dicitur, nisi equaliter predam dispertiat, aut interficitur a sociis aut relinquitur.12

 

Qui igitur veram gloriam adipisci volet iustitie fungatur offitiis. Nam ut ait Salomon dixit, “Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, et gloriam.”13 Et nota quod per iustitiam omnia reguntur, et per iniustitiam omnia destruuntur, et quandoque eciam regnum amittitur, a gente in gentem transfertur, Ihesu filio Syrac testante qui ait, “Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, iniurias et contumelias.”14

 

Ius est ars boni et equi. Inde precepta iuris oriuntur queque sunt hec: honeste vivere, alterum non ledere, cuique tribuere. Predicta itaque taliter hominem ornant, atque bonis moribus conformant, quod merito illa sicut te ipsum diligere debes. Ratio autem est quidam mentis aspectus, de qua Seneca in epistolis dixit, “Ratio est arbitra bonorum et malorum.”15 “Sequitur autem ratio naturam. Quid est ergo ratio? Nature imitatio.”16 Aliter eciam diffinitur, “Ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesti,”17 cum electione boni et fuga mali. Inde dicitur ratiocinatio, id est, rationis inquisitio. Que valde est diligenda et omnibus amplectenda negotiis. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum. Qui enim rationem secum portat totum mundum vincit. Unde scriptum est, “Si vis vincere totum mundum, subice te rationi.”18 Ratione enim inhibenda est adholescentia, et bene adhibita ratio cernit quid optimum sit; neglecta vero multis implicatur erroribus. Et ut ait Tullius, “Sicut in reliquis rebus maiora sunt opera animi quam corporis, sic hee res quas ratione et ingenio persequimur gratiores sunt quam ille que viribus.”19

 




1 Cicero, De Officiis, 2.20.71.



2 Cicero, De Officiis, 3.6.28.



3 Cicero, De Officiis, 1.19.62.



4 Cicero, De Officiis, 1.19.63.



5 Cicero, De Officiis, 1.19.62.



6 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 5.1-2.



7 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.B.3-4.



8 Justinian, Institutes, 1.1.



9 Cicero, De Officiis, 1.28.99.



10 Cicero, De Officiis, 2.9.34.



11 Cicero, De Officiis, 2.11.38.



12 Cicero, De Officiis, 2.11.40.



13 Proverbs 21:21.



14 Ecclesiasticus 10:8.



15 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 66.35.



16 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 66.39.



17



18 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 37.4.



19 Cicero, De Officiis, 2.13.46.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL