Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[CAPUT V.]

 

De invidia.

 

Invidiam enim omnino fugias. Pocius enim ledit ferentem quam illum contra quem portatur. Qui enim invidiam secum portat, nunquam letus est, nisi de proximorum detrimento, et nunquam tristis nisi de eorum commodo. Unde describitur: “Invidia est odium aliene felicitatis, vel dolor animi ex alienis commodis.”58 Et ita, “Quanta sunt felicium hominum gaudia, tanti sunt invidorum gemitus,”59 ut Socrates dixit. Unde quidam sapiens dixit, “Dignos esse invidos, si fieri posset, in omnibus civitalibis oculos et aures habere, ut de bonitatibus omnium torquerentur.”60 Et certe notabilis est regula quam tradit Cassiodorus, dicens, “Quicquid ex invidia dicitur, veritas non reputatur.”61 Quam invidiam secum portant plerumque pauperes et detractores et ydiote qui invident aliene scientie, unde Salustius dixit, “Semper in civitatibus quibus nulle opes sunt bonis invident, malos extollunt vetera odiunt, nova expectant, odio suarum rerum mutari omnia student.”62 Sapientes autem aliis non invident. Unde scriptum est, “Non invident aliene scientie vel virtuti qui confidit de sua.”63

 

Sed mali semper invident bonis. Nam ut beatus Ambrosius dixit, “Si non esset claritudo sanctorum invidia non surgeret impiorum.”64 In tantum certe dicitur invidia nocere, ut ferens illam dicatur inde comburi. Quare dixit Oratius,

 

Invidus invidia comburitur intus et extra.65

 

“Invidiosus ego, non invidus esse laboro.”66

 

Invidia livet qui recitanda silet.

Crimine se fedat qui, quod sapit utile, celat.67

 

Non ergo debes celare utilia propter invidiam, sed illa cuilibet ostendere, quia hoc faciendo tua scientia tibi et aliis prodest et tui ingenii fructum capis. Nam dixit Tulius, “Fructus ingenii et virtutis omnisque prestantie tum maximus habetur, cum in proximum quemque confertur.”68 Si autem celaveris utilia, tua scientia nec tibi nec alteri proderit. Dici enim consuevit, “In mundo duo sunt, que abscondita prosunt: fossus humi census, clausus sub pectore sensus.”69

 

Invidia itaque taliter fugias, quod tacendo vel loquendo vel faciendo te vel alium non ledas, sequendo dictum Catonis qui dixit,

 

Invidiam nimio cultu vitare memento;

Que si non ledat, tamen hanc sufferre molestum est.70

 

Et non solum a corde tuo invidiam repellere debes, sed eciam ab aliorum invidia quantumcumque potes precavere, et maxime ab invidia amicorum que frequenter magis hominem ledit quam inimicorum insidia. Nam ut dixit quidam sapiens, “Cavere nos magis amicorum invidiam quam innimicorum insidias oportet. Illud enim apertum, hoc celatum malum. Quia fraus que non speratur potentior est.”71 Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas, conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.

 




58 Pseudo-Seneca, Proverbia, 112.



59 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.10.3.



60 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.10.2 (Socrates).



61 Cassiodorus, Variae, 1.9.2.



62 Sallust, Bellum Catilinarium, 37.3.



63



64 Ambrose.



65 Walther, Proverbia, 12798.



66 Walther, Proverbia, 12784.



67 Walther, Proverbia, 3780a.



68 Cicero, De Amicitia, 19.70.



69 Walther, Proverbia, 11880.



70 Cato, Distichs, 2.13.



71 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.25 (Cleobulus).






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL