Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[CAPUT VII.]

 

De fortuna.

 

Licet alius idem dixerit, “Errant qui dicunt, fortunam tribuere nobis aliquid boni vel mali.”86 Quare idem dixit, “Male geritur, quicquid fortune geritur fide.”87 “Fortuna enim vitrea est et, cum splendet, frangitur.”88 Et idem dixit, “Nec vita nec fortuna perpetua hominibus.”89 Et iterum, “Homines cum se fortune naturam dediscunt.”90 Et Cassiodorus dixit, “Nichil enim sine causa agitur nec modus fortuitis casibus implicat.”91

 

“Stulti ergo timent fortunam, sapientes ferunt,”92 ut Seneca dixit. Et nota quod “Neminem fortuna occupat nisi adherentem sibi,”93 ut quidam dixit. Et nota quod “Fortuna quem nimium fovet, facit stultum,”94 ut alius dixit. Et nota quod “Fortuna lubrica est, invita detineri non potest.”95 Et alius dixit, “Fortuna, sicut medicus imperitus, multos necat.”96 Et nota ut dixit Ihesus Syrac, “Sapiens in omnibus metuit, et maxime inimicos.”97 Unde Salomon dixit, “Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet in malum.”98

 




86 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 98.2.



87 Publilius Syrus, Sententiae, 361.



88 Publilius Syrus, Sententiae, 219.



89 Publilius Syrus, Sententiae, 456.



90



91 Cassiodorus, Variae, 12.25.1.



92 Publilius Syrus, Sententiae, 648.



93 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 82.5.



94 Publilius Syrus, Sententiae, 203.



95 cf. Liber consolationis 40, p. 90.



96 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.13.3 (Chilo Lacedaemonius).



97 Ecclesiasticus 18:27.



98 Proverbs 28:14.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL