Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[CAPUT V.]

 

De amicitia superbi vel perversi vitanda.

 

Amorem quoque tuum taliter compescas atque distringas, ut in amicitiam superbi vel perversi hominis nullatenus te constringat. “Superbis enim resistit, humilibus autem dat gratiam,”142 ut sanctus Petrus in epistola sua prima dixit. Superbia enim homines servos facit et libertatem mentis tollit. Unde dixit sapiens, “Liber non est, quem superbus inflammat animus.”143 Et eciam pacem tollit, ut Martialis Cocus ait:

 

Et heream pacem ventosa superbia tollit,

Atque tumor mentis, Maximiane, tibi.144

 

Et Ihesus filius Sirac dixit, “Ubi fuerit superbia, ibi contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia.”145 Et Salomon in Proverbiis ait, “Inter superbos semper iurgia sunt; qui autem agunt cuncta cum consilio, reguntur sapientia.”146 Sicut autem Dominus angelos superbientes de celo proiecit, sic quoque superbos atque perversos procul a te repellas, ut ab eorum superbia vel pravitate non contamineris. Nam ut ait filius Syrac, “Qui tetigerit picem coinquinabitur ab ea, et qui comminicaverit superbo induet superbiam.”147 Et eciam idem sapiens dixit de superborum divitum societate:

 

Ditiori ne fueris socius. Quid communicaverit cacabum ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. Dives iniuste egit, et fremebit; pauper autem lesus tacebit. Si largitus fueris, absumet te; et si non habueris, relinquet te. Si habueris, convivet tecum, et evacuabit te; et ipse non dolebit super te. Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicens: Quid est opus tibi? Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter; et in novissimo deridet te, et postea videris delinquet te, et capud suum movebit a te. Humiliare Deo, et expecta manus eius. Attende ne seductus in stultitiam humilieris. Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducatus. A potentiore, discede; ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus sis, ne impinguaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. Ne retineas ex equo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius; ex multa enim loquela temptabit te, et subridens interogabit te. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas; dilige Deum, et invoca illum in salute tua. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Sicut communicabit lupus agno aliquando, sic comunicatio peccatorum iusto. Que communicatio est sancto homini ad canem? Venationis leonis honager in heremo; sic pascua sunt divitum pauperes. Et sicut abhominatio est superbo humilitas, sic execratio divitum pauper. Dives commotus confirmatur ab amicis; humilis autem cum ceciderit, expellitur et a notis. Diviti decepto multi recuperatores, locutus est superbe, et iustificaverunt illum. Humilis deceptus est, insuper et arguitur; locutus est sensate, et non est datum ei locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est, et dicunt: Quis est? Et si offenderit, subvertent illum.148

 

Et Salomon in Proverbiis dixit,

 

Eciam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. Divitie enim addunt amicos plurimos; a paupere autem et hii quos habuit separantur. Et multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuenti. Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici recesserunt ab eo procul.149

 

Et iterum, “Dives imperat pauperibus, et qui accipit mutuum servus est fenerantis.”150 Et eciam alibi de societate et clientela et consuetudine potentum et divitum superborum et ducum vitanda, a multis sapientibus instruimur. Nam dixit quidam philosophus, “Rex est similis igni: cui si nimis admotus fueris, cremaberis; si ex toto remotus, frigebis.”151 Et filius Syrac dixit, “A viro habente potestatem occidendi, longe esto. Scito enim quoniam in medio laqueorum eius ingredieris.”152 Et alius philosophus dixit, “Si in clientelam potentissimi hominis deveneris, aut veritas aut amicitia perdenda est.”153

 

Nam huiusmodi magnates et potentes sive duces aut imperant aut vi compellunt aut rogando faciunt quod tantumdem valet. Unde quidam sapiens dixit,

 

Est orare ducum species violenta iubendi,

                  Et quasi mandato supplicat esse potens.154

 

Et eciam quidam sapiens dixit, “Ubi pauper divitem imitari ceperit,155 unde dici consuevit, miseri.” Nam ut ait Tullius,

 

Huiusmodi divites se honoratos et beatos putant. Hii nec obligari quidem benefitio volunt quando eciam benefitium se arbitrantur dedisse. Cum ipsi magnum quamvis aliquid acceperunt atque et a se aut postulari aut expectari, aliquid suscipientur.156

 

Et ita predictis rationibus non est multum utendum nec morandum cum huiusmodi potentibus, et maxime cum regibus. Nam et quidam philosophus dixit, “Nichil peius contingit homini quam diu regi servire et nichil boni acquirere.”157 Et ideo precepit ne quisquam nimis moretur in servitio regis. Et alius philosophus dixit, “Qui servit regi ut ita dicam sine fortunio, et hoc seculum perdit et aliud.”158 Eligas ergo bonos et humilos cum quibus utaris et bonus eris. Unde propheta dixit, “Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.”159

 




142 1 Peter 5:5.



143 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.7.2.



144 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 83.



145 Proverbs 11:2.



146 Proverbs 13:10.



147 Ecclesiasticus 13:1.



148 Ecclesiasticus 13:2-29.



149 Proverbs 14:20; 19:4, 6-7.



150 Proverbs 22:7.



151 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 36.



152 Ecclesiasticus 9:18, 20.



153 Pseudo-Seneca, Proverbia, 96.



154 Walther, Proverbia, 9758.



155 Publilius Syrus (W), Sententiae, 644.



156 Cicero, De Officiis, 2.20.69.



157 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 37.



158 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 37.



159 Psalms 17:26-27.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL