Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
[CAPUT XI.]
De probatione amicorum.
Licet autem in habendis amicis ut dixi magna utilitas sit, prestitam velox sis sic in acquirendis amicis nullius est amicitie ante probationem te constringere debes. Ut ait Martialis Cocus cuidam amico suo qui vocabatur Crisippus:
Antequam ames, Crisippe, proba; sed amare probatum
Cura, rotulum illum pectore suscipias.
Sepe diuque suo dignum censet amore
Pertractat sapiens sic amat exibitum.318
Et Ovidius dixit,
Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente
Et tua lesuro subtrahe colla iugo.319
Et sapiens dixit, “Si possides amicum, in temptatione posside. Est enim amicus secundum sua tempora; in tempora autem tribulationis non permanebit.”320 Et propheta, volens amicus Dei fieri, et sciens amicos probatos meliores aliis fore, dixit, “Proba me et tempta me; ure renes meos et cor meum.”321 Et eciam beatus Iohannes in epistola sua dixit, “Karissimi, nolite omni credere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint.”322 Et eciam Apostolus in epistola sua ad Tesalonicenses dixit, “Omnia probate: quod bonum est tenete. Ab omni specie mali abstinete vos.”323 Et sapiens dixit, “Qui credit cito, levis est in corde et minorabitur;”324 “Facilitas nimia partem stultitie vergit.”325 Et alius philosophus dixit, “Ne laudes amicum, donec probaveris eum.”326 Et iterum alibi dixit propter amicos non probatos: “Provide tibi semel de inimicis, et milies de amicus, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicus, et sic levius poterit perquire dampnum tuum.”327 Et Seneca dixit, “Tu omnia cum amico delibera, sed de ipso prius.”328
Eligas ergo amicos probatos qui tibi fideles esse possint. Et eos uno affectu non uno habeas merito, et tales amicos elige quos non pudeat elegisse. Ait enim Seneca, “Amare sic incipe, tamquam non liceat desinere.”329