Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
[CAPUT XXII.]
De amicis fictitiis et dubitatis.
Hec que dicta sunt intelligas de veris et probatis amicis. Si autem de amico dubitas et utrum bonus aut malus sit ignoras, illum in ulteriorem amicitiam non assumas. Nam dixit quidam philosophus, “Si quid dubitas, ne feceris.”595 Animi enim iuditio quod negatum fuerit, fugito. Et Tullius De Officiis dixit, “Bene precipiunt, qui vetant quicquam agere, quod dubites equum sit an iniquum. Equitas enim per se lucet; dubitatio autem significationem continet iniurie.”596 Et ideo forte Seneca dixit, “Solet esse in dubio pro consilio temeritas.”597
Amicitiam vero dubitati amici ante probationem et venitatis cognitionem in suspenso teneas. Nam ut ait Seneca De Formula Honeste Vite, “De dubiis ne diffinias: tenes suspensam sententiam.”598 Et non statim sine rationabili causa et bene cognita ab eo divertas. Nam secundum Regulam Amoris, “Nemo sine excessu suo debet amore privari.”599 Non ergo debes privare tuo amore aliquem propter deformitatem corporis, vel exiguitatem, vel imbecillitatem dum tamen alias bonus sit. Nam ut ait Seneca in epistolis, “Scire debemus non deformitate corporis fedari animum, sed pulcritudine animi corpus adhonorari.”600 Nec bonum nec malum vagina facit gladium. Idem de corpore dicendum est. Et Cato dixit,
Corporis exigui vires contempnere noli:
Consilio pollet, cum vim natura negavit.601
Et si forte tibi alludat amicus tuus nec est corde fidelis, fac ut dixit Cato,
Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus,
Tu quoque fac simile: sic ars deluditur arte.602
Nam et si blanda et ficta loquetur, tamen si prudens fueris cor eius facile tibi patebit. Ait enim Salomon, “Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.”603 Et alius dixit, “Speculum est mentis facies,”604 et taciti occuli mentis archana fatentur. Et fac ut dixit Oratius,
Numquam te fallant animi sub vulpe latentes.605
Nam ut ait Ovidius,
Impia sub dulci melle venena latent.606
Quare faciendum est secundum dictum Ysopi qui dixit,
Pollicitis oris quamquam videantur amoris,
Ne confidatis, ne forte per hec pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena et intima fellis,
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam.607
Et alibi idem Ysoppus dixit,
Nam simulatores variant pro tempore mores.
Menti sincere nequeunt eo usque nocere,
Quando ad momentum sit ei opus id ademptum.
Et qua crassantur que fraudis et arte minantur,
Hac oportet non mire contingat iure perire.608
Et si hec feceris, fallatia simulatoris.609
Ei nocebit, et non tibi, ut sanctus Prosper ait,
Fallaces semper curis torquentur amaris,
Et mala mens nunquam gaudia paucis habet.610
Si autem amicum omnino malum inveneris, quia errando propter illecebras eius illum malum putando bonum amare cepisti, amicitiam eius non retineas. Non enim in tali errore est diutius perseverandum. Inimici enim gravissimi sunt qui per simulationem amicitie alios nefarie produnt. Tales igitur vitandi sunt. Unde quidam sapiens ait, “Perfidos amicos devita nichil eis credendo et cavendo omnia.”611 Amicitiam tamen eorum non subito nec prave divellas, sed paulatim per dissuetudinem eam derelinquas atque aboleas, non dicendo causas quare ab eo divertere, velut in Ovidio De Remedio Amoris legi, qui dixit,
Nec causas aperi quare divortia malis
Nec quid doleas, clam tamen usque dole.612
Et eciam beatus Paulus dixit in epistola ad Thesalonienses, “Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Ihesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate.”613 Tales igitur amicitie sunt remissione usus elevande, ut dicitur Catonem dixisse, et dissuende magis quam dissidende. Nisi quedam admodum intollerabilis iniuria exardescerit, ut quod neque rectum neque honestum sit fieri nec possit, ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit. “Nichil enim est turpius quam cum eo bellum gerere cum quo familiariter vixeris,”614 ut Tullius De Amicitia dixit.
Per dissuetudinem enim aboletur amicitia; per continuam autem et assiduam conversationem et consuetudinem semper augetur et crescit. Quare amicum tuum iuxta te prout commode fieri potest et non procul semper debes habere. Unde Salomon dixit, “Melior est vicinus iuxta, quam frater procul.”615 Et eciam vulgo dici consuerunt, “Qui procul est occulis, procul est a lumine cordis.”616
De amore et dilectione proximi et acquirendis et retinendis et conservandis amicis ad plenum tibi scribere non valerem, sed ex tuo ingenio semper amicos fideles acquiras, eosque taliter studeas conservare, ut dulcedine et amicorum suffragio merito valeas vegetari atque gaudere.