XII.
VENATIO
Venatio.
PAULUS, THOMAS, VINCENTIUS, LAURENTIUS, BARTHOLUS.
Pa.
Trahit sua quemque voluptas; mihi placet venatio.
Th. Placet et mihi: sed ubi canes, ubi venabula, ubi casses?
Pa. Valeant apri, ursi, cervi et vulpes; nos insidiabimur
cuniculis.
Vi. At ego laqueos
iniiciam locustis. Insidiabor gryllis.
La. Ego ranas captabo.
Ba. Ego papiliones venabor.
La. Difficile est sectari volantia.
Ba. Difficile, sed
pulchrum; nisi pulchrius esse ducis sectari lumbricos aut cochleas, quia carent
alis.
La. Equidem malo insidiari
piscibus; est mihi hamus elegans.
Ba. Sed unde parabis escam?
La. Lumbricorum ubique magna est copia.
Ba. Est, si tibi velint prorepere e terra.
La. At ego mox efficiam, ut multae myriades prosiliant.
Ba. Quo pacto? incantamentis?
La. Videbis artem. Imple hanc situlam aqua. Hos
iuglandium summos cortices virentes confractos immittito. Hac aqua perfunde
solum. Nunc observa paulisper. Vides emergentes?
Ba. Rem prodigiosam video. Sic olim, opinor, exsiliebant
armati ex satis serpentis dentibus. Sed plerique pisces delicatioris et
elegantioris sunt palati, quam ut esca tam vulgari capiantur.
La. Novi quoddam insecti genus,
quo talibus insidiari soleo.
Ba. Tu vide, an possis imponere piscibus; ego ranis facessam
negotium.
La. Quomodo? reti?
Ba. Non; sed arcu.
La. Novum piscandi genus.
Ba. At non iniucundum. Videbis et fateberis.
Vi. Quid si nos duo micemus digitis?
Pa. Ignavum est ac rusticum lusus genus. Ad focum desidentibus magis convenit,
quam in campo versantibus.
Vi. Quid si certemus nucibus?
Pa. Nuces admodum pueris relinquamus; nos
grandiusculi sumus.
Vi. Et tamen nihil aliud
adhuc, quam pueri sumus.
Pa. Sed quibus decorum est ludere nucibus, iisdem non
indecorum est equitare in arundine longa.
Vi. Tu igitur praescribito lusus genus, sequar
quocunque vocaris.
La. Et ego futurus sum omnium horarum homo.
|