Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • XIV. FORMULAE
    • Bene precandi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Bene precandi.

Pe.   Bene et tibi et illi vertat: tibi, quod pater: illi, quod mater futura sit. Adsit Deus. Ut utrique vestrum faustum felixque sit, precor optoque. Quaeso, oro superos omnes, ut incolumis prolem vobis dignam pariat, et pulchra te faciat prole parentem. Laudo te, quod virum te praestiteris. Gaudeo, te virum praestitisse. Gallum te esse declarasti, at non Cybeles. Abi, virum te iudico.
Ch.   Ludis; idque facis tuo more. Age age, est tibi ius apud me loquendi quaelibet. Audio, te patriam nuper revisisse.
Pe.   Sic est factum. Nam diutiuscule iam abfueram; non ferebam tam diuturnum patriae desiderium. Non poteram a parentum conspectu abesse diutius. Torquebat me diutinum amicorum desiderium.
Ch.   Pie fecisti: humanus es, qui ista cogites. Ducimur enim omnes admirabili quodam amore eius regionis, quae mos aluit atque edidit. Et, Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
Ducit, et immemores non sinit esse sui
.Dic, quaeso, quonam in loco illic offendisti omnia?  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License