Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • XIV. FORMULAE
    • Nova omnia; formula.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Nova omnia; formula.

Pe.   Nihil non novum. Mutata omnia. Novata singula. Universa nova. Vide, quam repente tempus res mutet humanas. Videbar mihi in alium venire mundum. Vixdum decennium abfueram, et non secus omnia admirabar, quam Epimenides, somniatorum princeps, vix tandem expergefactus.
Ch.   Quaenam ista est fabula? Quid isthuc est fabulae?
Pe.   Dicam equidem, si vacat.
Ch.   Nihil fuerit iucundius.
Pe.   Sellam igitur una cum pulvino mihi poni iube.
Ch.   Recte admones; nam sedens commodius mentieris.
Pe.   Fabulantur historici de Epimenide quodam Cretensi, qui deambulandi gratia solus urbem egressus, quum, subita pluviae vi compellente, in quandam speluncam ingressus obdormisset, quadraginta septem perpetuos annos somnum continuarit.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License