Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • XIV. FORMULAE
    • Non credo, formula.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Non credo, formula.

Ch.   Quid narras? incredibile dictu. Non verisimile dicis. Somnium mihi narras. Non fit mihi simile veri. Monstri simile narras. Non pudet tam improbae vanitatis? Digna fabula, quae addatur veris narrationibus Luciani.
Pe.   Imo rem narro a gravissimis proditam auctoribus: nisi forte tibi parum spectatae fidei est Aulus Gellius.
Ch.   Mihi vero, quae scribit ille, folia Sibyllae sunt omnia.
Pe.   Quid tandem theologum tot annos somniasse reris? Nam theologum fuisse, proditum est.
Ch.   Audire gestio.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License