Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Colloquia Familiaria IntraText CT - Text |
|
|
Ch. Tum quidem mihi domi
manendum est. Ut domi nocte sim, necesse est. Tum certe foris esse non licebit.
Cras mihi quoquam ire foras, liberum non erit. A prandio abesse mihi integrum
non erit. Aliquot ipse convivas eo die operior. Aliquot amiculi constituere, ea
nocte domi nostrae coenare. Ipsi mihi convivae sunt ea nocte tractandi, alioqui
lubens venirem. Ni id esset, haud gravatim facerem. Quod ni esset, haud me tibi
difficilem praeberem. Non excusarem, si liceret. Non paterer bis rogari, si
queam. Parce rogare, vel invocatus adessem, si quo pacto liceret. Haud gravate
tibi obsequerer, si possim. Frustra rogas eum, cui non est liberum: frustra
item rogaturus, si liberum esset. Nunc, ut maxime cupiam, non possum: tunc
supervacaneum esset, rogare volentem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |