Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • XIV. FORMULAE
    • Tuo malo optas.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Tuo malo optas.

Ch.   Equidem tuo detrimento. Tuopte quidem malo. In damnum tuum istud optas. Incommodo istud precaris tuo.
Pe.   Quid ita? Quam ob rem?
Ch.   Ego instructus accedam. Ego munitus veniam. Aggrediar te paratus. Instructus multa fame accedam; tu vide, ut vulturem expleveris. Parabo ventrem ac dentes exacuam; tu vide, quibus modis lupum exsatures.
Pe.   Age, ad hoc certamen provoco. Age, fac pro viribus, pro virili, si quid potes.
Ch.   Veniam, sed non incomitatus.
Pe.   Tanto venies gratior. Sed quo comite venies?
Ch.   Umbra.
Pe.   Nec secus possis, si modo luce venias.
Ch.   Sed umbram adducturus sum dentatam unam atque alteram, ne tu me vocaris impune.
Pe.   Age, ut libet, modo ne larvas adducas. Sed explana, si libet, quid sibi velit umbrae vocabulum.
Ch.   Apud eruditos umbrae vocantur, qui ipsi non vocati comitantur eum, qui vocatus est ad convivium.
Pe.   Talium umbrarum adduc quantum voles.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License