Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • XIV. FORMULAE
    • Eo domum formula.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Eo domum formula.

Pe.   Domum me recipio. Domum revertor. Domum repeto. Domum me confero. Viso, quid domi agatur. Accerso medicum. Rus hinc concedo. Constitui ad hanc horam cum viro quodam gravissimo colloqui. Statui hac hora congredi cum viro gravissimo.
Ch.   Quonam?
Pe.   Cum Curione multiloquo.
Ch.   Precor igitur tibi praesentem Mercurium.
Pe.   Quid opus Mercurio favente?
Ch.   Quia res erit cum linguaci.
Pe.   Atqui hac gratia magis conveniebat, mihi Memoriam precari propitiam.
Ch.   Quid ita?
Pe.   Quia patientissimis auribus opus erit potius, quam strenua lingua. At auris Memoriae dicata est.
Ch.   Quanam iturus es? Qua ibis?
Pe.   Hac ad sinistram, hac, illac, per forum.
Ch.   Comitabor igitur te. Assectabor ac deducam te ad diverticulum usque.
Pe.   Non patiar te circumagi. Nolim te, tantum laboris mea causa capere. Isthuc officii serva, quum erit usus; nunc nihil opus est. Ne mea gratia facias viae tuae dispendium.
Ch.   Mihi quidem, compendium est, frui tantisper amico. Nihil habeo quod agam, et non sum piger, ni tibi sum molestus comes.
Pe.   Nemo iucundior assecla. At non sinam, ut mihi claudas laevum latus: non admittam, ut mihi sinister ambules. Hic te superis commendo. Nolo te longius comitem. Ulterius nolo me comiteris.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License