XVII.
APOTHEOSIS
CAPNIONIS
De incomparabili heroë Ioanne
Reuchlino in divorum numerum relato.
POMPILIUS, BRASSICANUS.
Po. Unde nobis petasatus?
Br. E Tubinga.
Po. Nihilne istic rei novae?
Br. Equidem demiror, usque adeo mortales omnes teneri siti
quadam rerum novarum. At ego Lovanii Camelum quendam audivi concionantem,
fugiendum quicquid esset novum.
Po. Vocem camelo dignam. Dignus erat homo, si tamen homo
fuit, qui nunquam mutet veteres calceos, aut putre subligar, semper vescatur
putribus ovis, nec aliud, bibat quam vappam.
Br. At idem, ne sis inscius, non usque adeo delectatur rebus
veteribus, ut malit ius pridianum quam recens.
Po. Sed omisso camelo, dic, si quid adfers novi.
Br. Adfero quidem, sed, ut ille aiebat, malum.
Po. Atqui isthuc ipsum olim erit
vetus. Ita fieri necesse est, ut, si omnia vetera sint bona, omnia nova mala,
quaecunque nunc bona sunt, fuerint olim mala, et quae nuuc sunt mala, sint olim
futura bona.
Br. Ita videtur iuxta decretum Cameli. Imo consequitur, ut
qui olim adolescens fuit malus fatuus, quia recens, idem nunc sit bonus fatuus,
quia senuit.
Po. Sed age, prome quidquid est.
Br. Egregius ille trilinguis eruditionis
phoenix, Ioannes Reuchlinus, vita defunctus est.
Po. Rem certam narras?
Br. Certiorem quam vellem.
Po. Sed quid isthuc mali, relicta posteris honestissimi
nominis immortali memoria, ab huius vitae malis demigrare in consortium
beatorum?
Br. Quis isthuc tibi indicavit?
Po. Res ipsa. Nec enim potest
aliter mori qui sic vixit.
Br. At magis etiam isthuc diceres, si scias quod ego.
Po. Quidnam, obsecro?
Br. Non est fas referre.
Po. Quam ob rem?
Br. Quia qui credidit, stipulatus est arcani
silentium.
Po. Eadem lege committe et
mihi: recipio tibi silentium optima fide.
Br. Quamquam ista fides me iam saepenumero fefellit, tamen age,
committam: praesertim quum res sit eius generis, ut expediat etiam, esse notam
bonis omnibus. Est Tubingae quidam instituti Franciscani, vir omnibus
habitus eximiae sanctimoniae, praeterquam ipsi.
Po. Magnum dicis argumentum
verae sanctimoniae.
Br. Agnosceres hominem, et fatereris verum, si nomen ederem.
Po. Quid si divinem?
Br. Licet.
Po. Admove aurem.
Br. Quid opus, quum simus soli?
Po. Ita mos est.
Br. Is ipse est.
Po. Est homo certissimae fidei. Mihi Sibyllae folium erit,
quicquid ille dixerit.
Br. Audi igitur totum dialogum bona fide. Aegrotabat noster
Reuchlinus, satis quidem periculose, sed ita, ut bona spes esset, fore, ut
revalesceret, vir dignus, qui nunquam senesceret, aegrotaret, aut moreretur.
Mane visebam meum Franciscanum, ut animi mei molestiam oratione sua leniret.
Nam aegrotabam una cum aegrotante amico, quem amabam ut patrem.
Po. Phy; quis illum usquam non amavit, nisi vir pessimus?
Br. Hic Franciscanus meus, Brassicane, inquit, emove penitus ex
animo moerorem omnem: Reuchlinus noster desiit aegrotare. Quid? inquam, an
subito revaluit? nam ante biduum non admodum laeta promittebant medici. Tum
ille, revaluit, inquit, sed ita, ut posthac non sit illi formidanda valetudo
adversa. Noli flere, (nam videbat erumpentes lacrymas,) prius quam audias rem omnem.
Sex dies sunt, quod hominem non inviseram, sed tamen quotidianis precibus
illius salutem Domino commendabam. Hodierna nocte quum me a matutinis hymnis in
strato composuissem, blandus quidam minimeque gravis somnus obrepsit.
Po. Nescio, quid laeti mihi
praesagit animus.
Br. Non est tibi laeva mens. Visus sum mihi, inquit, consistere ad
ponticulum quendam, per quem transitus erat in pratum quoddam longe
amoenissimum. Adeo blandiebatur oculis graminum et frondium plus quam
smaragdinus viror; sic arridebant incredibili colorum varietate flosculorum
stellulae; sic spirabant omnia, ut, quod erat pratorum citra rivum, quo
dirimebatur felicissimus ille campus, nec vivere, nec virere videretur, sed
mortua, inamoena, putidaque omnia. Atque interim dum totus sum in eo
spectaculo, commodum praeterierat Reuchlinus; praeteriens Hebraice precatus est
pacem. Iam medium pontis transierat, priusquam sentirem: parantem accurrere,
respiciens vetuit. Nondum fas, inquit. Quinto abhinc anno nos sequeris. Interim eorum quae aguntur,
testis ac spectator assistito. Heic ego: Nudus erat, inquam, Reuchlinus, an
vestitus? solus, an comitatus? Vestium, inquit, nihil habebat, praeter unam
candidissimam: Damascenam esse dixisses, candore mire lucido. Pone sequebatur
puer incredibili specie, alatus: suspicabar illius esse genium bonum.
Po. Sed nullusne comitabatur genius malus?
Br. Imo aliquot, ut Franciscanus ille
arbitrabatur. Procul, inquit, a tergo sequebantur aves aliquot pennis, cetera
nigris, nisi quod explicatu alarum gilvas verius, quam candidas plumas
osteriderent. Picae, inquit, videri poterant colore et voce, nisi quod singulae
sedecim picas aequarent magnitudine corporis, nihilo minores vulturibus,
cristam gestantes vertice, rostris et unguibus aduncis, ventre prominente. Harpyiae videri poterant, si tres modo
fuissent.
Po. Quid moliebantur istae furiae?
Br. Procul, inquit, obstrepebant heroi Reuchlino, et
impetiturae videbantur, si licuisset.
Po. Qui minus licuit?
Br. Quia versus Reuchlinus, obiecta manu crucis
imaginem exprimens: Abite, inquit, quo dignum est, malae pestes. Satis sit
vobis negotium facessere mortalibus: in me, iam immortalibus adscriptum, nihil
habet iuris vestra dementia. Vix ea dixerat, inquit Franciscanus, mox abierant
foedissimae volucres, sed relicto foetore, ad quem collatum oletum videri
posset samsucinum, aut foliatum. Deierabat se citius vel ad inferos descensurum, quam sustineret
iterum afflari tali thymiamate.
Po. Male sit illis pestibus.
Br. Sed audi cetera, quae narravit mihi Franciscanus. Dum
haec intentus contemplor, inquit, iam ponti vicinus erat divus Hieronymus, qui
Reuchlinum hisce verbis compellabat: Salve, collega sanctissime. Datum est hoc
mihi negotium, ut te exceptum deducam in consortium coelitum, quod tuis
sanctissimis laboribus destinavit divina benignitas. Simulque vestem
protulit, qua Reuchlinum induit. Tum ego: Dic, inquam, mihi, quo cultu, quave
specie videbatur Hieronymus? Eratne tam senilis, quam illum pingunt: aut
cucullam habebat, aut galerum ac pallium cardinalitium, aut leonem comitem? Ad
haec ille: Nihil, inquit, istiusmodi. Species erat amoena, quae sic aetatem
testabatur, ut nihil haberet squalloris, dignitatis plurimum. Quorsum autem
illic opus erat comite leone, quem illi pictores adiunxerunt? Vestem gerebat ad
talos usque demissam; crystallum diceres pellucidum. Eiusdem erat formae, quam
Reuchlino tradidit. Tota
undique picta erat linguis triplici colorum varietate. Quaedam pyropon prae se
ferebant, nonnullae smaragdum, tertiae sapphirum. Pellucebant omnia, nec
mediocrem gratiam addebat ordo.
Po. Coniicio id fuisse insigne trium linguarum, quas
calluerunt.
Br. Non est dubium. Nam et fimbriae, ut aiebat,
trium linguarum literis triplici colore distinctis visebantur inscriptae.
Po. Num incomitatus aderat Hieronymus?
Br. Incomitatus, inquis? Totus ille campus obsidebatur
myriadibus Geniorum; nec aliter oppleverant aërem totum, quam videmus in solis
radiis volitare minuta corpuscula, quae vocant ¥toma, si tamen a re tam humili huc ducenda est comparatio. Neque coelum videre licuisset, neque
campum, nisi pellucerent omnia.
Po. Euge, Reuchlino gratulor. Quid deinde factum est?
Br. Hieronymus, inquit, honoris gratia complexus dextrum
Reuchlinum, deduxit in medium pratum. Ibi collis erat in medio prominens. In huius vertice uterque
alterum blando osculo complexus est. Atque interea vasto hiatu coelum superne
diduxit sese; maiestatem quandam inenarrabilem exhibens, sic ut ad eam speciem
cetera paene sorderent, quae tamen antea videbantur esse mirifica.
Po. Non possis aliquam imaginem nobis depingere?
Br. Qui possim ego, qui non vidi? Is qui vidit, negavit se
ullis vocibus vel somnium rei posse depingere: tantum hoc aiebat, se vel
millies mori paratum, si liceat iterum eo spectaculo quamlibet exiguo momento
frui.
Po. Quid tandem?
Br. Ex hiatu coeli demissa est ingens columna igne
pellucido, sed amoeno: per eam in complexu duae sanctissimae animae subvectae
sunt in coelum, choris angelicis tanta melodia delinientibus omnia, ut
Franciscanus neget, se unquam eius voluptatis meminisse posse, quin erumpant
lacrymae. Secuta est mira fragrantia. Ubi somnus reliquit hominem, si tamen
ille somnus dicendus est, erat dementi similis; non credebat, sese esse in
cellula sua; requirebat pontem ac pratum suum; nec aliud loqui nec aliud
cogitare poterat. Seniores eius collegii, ubi senserunt rem non esse fabulosam,
(nam compertum est, eadem hora terris excessisse Reuchlinum, qua visio viro
illi sanctissimo apparuit;) concordibus animis egerunt gratias Deo, qui
benefacta piorum praemiis amplissimis remuneratur.
Po. Quid igitur superest, nisi ut sanctissimi viri nomen
adscribamus calendario sanctorum?
Br. Id ego facturus eram, etiam si nihil tale vidisset
Franciscanus: et quidem aureis literis, proxime divum Hieronymum.
Po. Emoriar, nisi idem facturus sum in codice meo.
Br. Quin et in meo larario stabit aureus inter
divos selectos.
Po. Stabit et in meo vel
gemmeus, si suppetat animo facultas.
Br. Ponetur et in bibliotheca Hieronymo proximus.
Po. Addetur et meae.
Br. Imo si grati volent esse, idem facient omnes, qui colunt
et amant linguas ac bonas literas, praesertim sacras.
Po. Dignus est videlicet. Sed nihil te movet
ille scrupulus, quod nondum relatus est in numerum divorum auctoritate Romani
Pontificis?
Br. Quis canonizavit (sic enim vocant) divum Hieronymum? quis
Paulum? quis Virginem matrem? Utrorum memoria sanctior apud pios omnes? horum
quos insignis pietas, quos ingenii, vitaeque monumenta commendant affectibus
omnium; an Catharinae Senensis, quam in divarum numerum retulisse fertur Pius,
eius nominis secundus, in gratiam ordinis et urbis?
Po. Vera praedicas. Ille demum
verus cultus est, qui sponte coelo dignis meritis defunctorum exhibetur, quorum
beneficia perpetuo sentiuntur.
Br. Quid igitur! Putas tu huius viri mortem deplorandam? Diu
vixit, si quid ea res facit ad felicitatem hominis. Reliquit nunquam
intermoritura virtutis suae monumenta. Benefactis consecravit nomen suum
immortalitati. Nunc exemptus malis coelo fruitur, et cum Hieronymo
confabulatur.
Po. At multa passus est in
vita.
Br. Sed plura passus est divus Hieronymus. Felicitas est, ob bona pati a malis.
Po. Fateor certe: ob optima a pessimis multa perpessus est
Hieronymus.
Br. Quod olim fecit Satanas per Scribas et Pharisaeos in
Dominum Iesum, hoc et nunc facit per Pharisaicos quosdam in optimos quosque
viros, ac de genere mortalium suis vigiliis bene merentes. Nunc ille metit
optimam messem pro semente, quam fecit. Interim nostrae partes erunt, illius
memoriam habere sacrosanctam; illius nomen ferre laudibus; ac subinde illum
salutare verbis huiusmodi: O sancta anima, sis felix linguis, sis felix
linguarum cultoribus, faveto linguis sanctis, perdito malas linguas, infectas
veneno gehennae.
Po. Ita faciam; ac sedulo praedicabo ceteris, ut idem
faciant. At non dubito, multos futuros, qui precatiunculam aliquam desiderent,
quandoquidem hoc receptum, qua sanctissimi herois memoriam celebrent.
Br. Hoc dicis, quod isti Collectam appellant?
Po. Scilicet.
Br. Hanc paraveram et ante mortem.
Po. Recita, quaeso.
Br. Amator humani generis Deus, qui donum linguarum, quo
quondam Apostolos tuos ad Evangelii praedicationem per Spiritum tuum sanctum coelitus
instruxeras, per electum famulum tuum Ioannem Reuchlinum mundo renovasti: da,
ut omnibus linguis omnes ubique praedicent gloriam filii tui Iesu, ut confundas
linguas pseudoapostolorum, qui coniurati substruunt impiam turrim Babel, tuam
gloriam obscurare conantes, dum suam student attollere: quum uni tibi debeatur
omnis gloria, cum Iesu Filio tuo, Domino nostro, et Spiritu sancto, in aeterna
saecula, Amen.
Po. Elegans profecto et pia precatio: dispeream nisi mihi
quotidie dicetur. Et nunc occursum mihi felicem duco, qui rem tam laetam ex te
didicerim.
Br. Isto gaudio diu fruere, ac vale.
Po. Vale tu quoque.
Br. Valebo, sed non coquus .
|