XVIII.
PROCI ET
PUELLAE
PAMPHILUS, MARIA.
Pa. Salve crudelis, salve ferrea, salve
adamantina.
Ma. Salve tandem et tu Pamphile, quoties et
quantum voles, et quocunque libet nomine. Sed interim mihi videris oblitus nominis mei; Maria vocor.
Pa. At Martiam dici oportuit.
Ma. Quid ita, quaeso? Quid mihi cum Marte?
Pa. Quia quemadmodum illi deo pro ludo est,
homines interficere, ita et tibi: nisi quod tu Marte crudelior occidis etiam
amantem.
Ma. Bona verba. Ubinam strages ista mortalium, quos ego
occidi? Ubi sanguis interfectorum?
Pa. Unum cadaver
vides exanime, si modo me vides.
Ma. Quid ego audio? Mortuus loqueris, et obambulas?
utinam mihi nunquam occurrant umbrae formidabiliores!
Pa. Ludis tu quidem; tamen interim miserum
exanimas, et crudelius occidis, quam si confoderes telo. Nunc longo cruciatu excarnificor miser.
Ma. Eho, dic, quot gravidae ad tuum occursum abortierunt?
Pa. Atqui pallor arguit exsanguem magis, quam ulla
sit umbra.
Ma. Atqui iste pallor tinctus est viola. Sic
palles ut cerasus maturescens, aut uva purpurascens.
Pa. Satis procaciter rides miserum.
Ma. Atqui si mihi non credis,
admove speculum.
Pa. Non optarim aliud speculum; nec arbitror esse
clarius ullum, quam in quo me nunc contemplor.
Ma. Quod speculum mihi narras?
Pa. Oculos tuos.
Ma. Argutator, ut semper, tui similis es! Sed unde doces esse
exanimem te? An cibum capiunt umbrae?
Pa. Capiunt, sed insipidum, qualem ego.
Ma. Quibus igitur vescuntur?
Pa. Malvis, porris, et lupinis.
Ma. Atqui tu non abstines a capis et perdicibus.
Pa. Verum; sed interim nihilo plus sapiunt palato
meo, quam si malvis vescerer, aut betis absque pipere, vino et aceto.
Ma. O te miserum! et tamen interim obesulus es. An et
loquuntur exanimes?
Pa. Sic ut ego, voce
perquam exili.
Ma. Atqui nuper quum audirem te conviciantem rivali tuo, vox
non erat admodum exilis. Sed obsecro te, num etiam ambulant umbrae? num
vestiuntur? num dormiunt?
Pa. Etiam coeunt, sed suo more.
Ma. Nae tu suavis nugator es.
Pa. Sed quid dices, si argumentis Achilleis
evincam, et me esse mortuum et te esse homicidam?
Ma. Absit omen, Pamphile: sed
aggredere sophisma.
Pa. Primum illud mihi donabis, opinor, mortem
nihil aliud esse, quam abductionem animae a corpore.
Ma. Largior.
Pa. Sed ita, ut ne reposcas, quod dederis.
Ma. Non fiet.
Pa. Tum haud inficiaberis, eum qui alteri adimit
animam, homicidam esse.
Ma. Accedo.
Pa. Concedes et illud, quod, a gravissimis
auctoribus dictum, tot seculorum suffragiis comprobatum est, animam hominis non
illic esse ubi animat, sed ubi amat.
Ma. Istuc explana crassius: non enim satis assequor, quid
velis.
Pa. Et hoc sum infelicior, quod istuc non aeque
sentis atque ego.
Ma. Fac ut sentiam.
Pa. Eadem opera fac ut sentiat
adamas.
Ma. Equidem puella sum, non
lapis.
Pa. Verum: sed adamante durior.
Ma. Sed perge colligere.
Pa. Qui corripiuntur afflatu divino, nec audiunt,
nec vident, nec olfaciunt, nec sentiunt, etiamsi occidas.
Ma. Audivi sane.
Pa. Quid coniectas esse in caussa?
Ma. Dic tu, philosophe.
Pa. Nimirum quoniam animus est in coelis, ubi
habet quod vehementer amat, et abest a corpore.
Ma. Quid tum postea?
Pa. Quid tum, dura? Illud
consequitur, et me esse mortuum, et te esse homicidam.
Ma. Ubi est igitur anima tua?
Pa. Illic ubi amat.
Ma. Quis autem ademit tibi animam? quid suspiras? Dic libere, dices impune.
Pa. Crudelissima quaedam puella, quam ego tamen
ne mortuus quidem odisse possum.
Ma. Sed cur illi vicissim non adimis suam animam, par pari,
quod aiunt, referens?
Pa. Nihil me felicius, si quidem liceat facere
permutationem, sic ut illius animus vicissim demigret in pectus meum,
quemadmodum meus animus totus demigravit in corpus illius.
Ma. At licetne mihi tecum vicissim sophistam agere?
Pa. Sophistriam.
Ma. Num fieri potest, ut idem corpus sit animatum, et
exanime?
Pa. Non eodem quidem
tempore.
Ma. Quum abest anima, tum mortuum est corpus?
Pa. Est.
Ma. Nec animat, nisi quum adest?
Pa. Esto sane.
Ma. Qui fit igitur, ut, quum ibi sit, ubi amat, animet tamen
corpus, unde demigravit? Quod si animat, etiam quum amat alibi, quomodo vocatur
exanime corpus, quod animatum est?
Pa. Argutare tu quidem satis sophistice; sed me
talibus pedicis non capies. Anima, quae moderatur utcumque corpus animantis,
improprie dicitur anima, quum revera sint tenues quaedam animae reliquiae; non
aliter quam odor rosarum manet in manu, etiam rosa submota.
Ma. Difficile est, ut video, vulpem capere laqueo. Sed illud
responde: Nonne agit, qui occidit?
Pa. Maxime.
Ma. Et patitur, qui occiditur?
Pa. Scilicet.
Ma. Qui fit igitur, ut, quum qui amat, agat, quae amatur,
patiatur, occidere dicatur, quae amatur, quum amans potius occidat seipsum?
Pa. Imo contra; qui
amat patitur: quae amatur, agit.
Ma. Istuc nunquam evinces apud Areopagitas Grammaticos.
Pa. At evincam apud Amphictyones
Dialecticos.
Ma. Verum ne graveris et illud respondere. Volens amas, an
nolens?
Pa. Volens.
Ma. Quum igitur liberum sit non amare, videtur homicida,
quisquis amat; praeterque ius accusat puellam.
Pa. Atqui puella non
ideo occidit quod amatur, sed quod non amat mutuum. Occidit autem;
quisquis servare potest, nec servat.
Ma. Quid si iuvenis amet inconcessa, hoc est, uxorem alienam,
aut virginem Vestalem? num illa amabit mutuum, ut servet amantem?
Pa. Sed hic iuvenis amat, quod amare fas piumque est,
atque etiam aequum et bonum, et tamen occiditur. Quod si leve est homicidii
crimen, et veneficii ream peragam.
Ma. Istuc prohibeant superi. An Circen quampiam ex me facies?
Pa. Aliquid et ista crudelius. Nam porcus aut
ursus esse rnalim, quam id quod nunc sum, exanimis.
Ma. Quo tandem veneficii genere
perdo homines?
Pa. Fascino.
Ma. An igitur vis, ut posthac abs te deflectam noxios oculos?
Pa. Bona verba. Imo magis
afflecte.
Ma. Si mihi sunt oculi fascinatores, qui fit, ut non contabescant
et ceteri, quos obtueor? Itaque suspicor fascinum istud esse in tuis oculis,
non in meis.
Pa. Non sat tibi
erat iugulare Pamphilum, ni insultes insuper?
Ma. O lepidum mortuum! Sed quando parabuntur exsequiae?
Pa. Opinione tua celerius, ni tu
succurras.
Ma. Egon' rem tantam possum?
Pa. Potes vel mortuum ad vitam revocare, idque
minimo negotio.
Ma. Si quis mihi porrigat panacen.
Pa. Nihil opus herbis; tantum redama.
Quid autem facilius, imo
quid aequius? Non aliter absolveris ab homicidii crimine.
Ma. Apud quod tribunal peragar rea? Areopagitarum?
Pa. Non; sed apud tribunal Veneris.
Ma. Aiunt deam esse placabilem.
Pa. Imo nullius ira perinde formidabilis.
Ma. Habet fulmen?
Pa. Non.
Ma. Habet tridentem?
Pa. Nequaquam.
Ma. Habet hastam?
Pa. Minime, sed est dea maris.
Ma. Non navigo.
Pa. Sed habet puerum.
Ma. Non est formidabilis aetas.
Pa. Vindicem ac pervicacem.
Ma. Quid is mihi faciet?
Pa. Quid faciet? Prohibeant omnes superi. Nolim enim
illi malum ominari, cui bene volo.
Ma. Tamen effare; nulla mihi
superstitio est.
Pa. Dicam ergo. Si hunc spreveris amantem non
omnino mutuo indignum amore, nisi fallor, ille fortasse iussu matris immittet
tibi pessimo veneno tinctum iaculum, ut in sordidum aliquem depereas, qui te
tamen non redamet.
Ma. Supplicium narras abominandum. Ego sane vel mori
praeoptarim, quam perdite amare deformem, nec amore mutuo respondentem.
Pa. Atqui nuper huius mali fuit exemplum
insigniter editum in puellam quandam.
Ma. Ubi locorum?
Pa. Aureliae.
Ma. Quot anni sunt?
Pa. Quot anni? vix sunt menses
decem.
Ma. Puellae quod erat nomen? Quid
haeres?
Pa. Nihil; novi tanquam te.
Ma. Quin igitur edis nomen?
Pa. Quia non placet omen. Utinam alio quovis nomine dicta fuisset.
Idem habebat nomen quod tu.
Ma. Pater quis erat?
Pa. Vivit adhuc inter iureconsultos praecipui
nominis, re splendida.
Ma. Adde nomen.
Pa. Mauritius.
Ma. Cognomen.
Pa. Aglaius.
Ma. Vivitne mater?
Pa. Nuper reliquit superos.
Ma. Quo morbo periit?
Pa. Quo morbo rogas? moerore. Et pater,
tametsi vir cum primis fortis, periclitabatur.
Ma. Licetne scire matris quoque
nomen?
Pa. Maxime. Sophronam nemo non novit. Sed quid
sibi vult ista percunctatio? An me putas apologum comminisci?
Ma. Egone de te suspicarer hoc? Haec suspicio pronior est in sexum
nostrum. Sed narra, quid acciderit puellae.
Pa. Puella erat honesto loco nata, ut dixi, re
lauta, forma perquam eleganti: qui multis? digna principe marito. Huius
nuptias ambiebat procus quidam illi non dissimilis.
Ma. Quo nomine?
Pa. Hei mihi, offendor omine;
Pamphilus et ille dictus est. Illa
nihil non tentantem pertinacissime sprevit. Iuvenis dolore contabuit. Nec ita
multo post illa deperire coepit in quendam, simium verius quam hominem.
Ma. Quid ais?
Pa. Adeo perdite, ut satis dici non queat.
Ma. Tam elegans puella tam deformem?
Pa. Vertice acuminato, raro capillitio, eoque
lacero et impexo, furfure ac lendibus oppleto: pleramque cranii cutem nudaverat
alopecia; oculis refugis, naribus simis ac sursum hiantibus, ore sparso,
dentibus putridis, balbutiente lingua, mento scabioso; scapulas deformabat
gibbus; venter prominulus, crura vara.
Ma. Thersiten quempiam mihi depingis.
Pa. Imo aiunt, illi non fuisse nisi unam
auriculam.
Ma. Altera perierat illi fortasse in bello.
Pa. Imo in pace.
Ma. Quis hoc ausus est?
Pa. Dionysius
carnifex.
Ma. Fortasse formae infelicitatem pensabat res ampla domi?
Pa. Imo decoxerat, ac plus quam animam debebat.
Cum hoc marito tam insignis puella nunc degit aetatem, ac subinde vapulat.
Ma. Rem miseram narras.
Pa. Sed veram. Sic visum est Nemesi iuvenis
spreti contumeliam ulcisci.
Ma. Ego citius optarem exstingui
fulmine, quam talem ferre maritum.
Pa. Ergo ne provoca Nemesim, et amantem redama.
Ma. Si quidem istuc satis est, redamo.
Pa. Sed optarim
istum amorem esse perpetuum ac proprium: coniugem ambio, non amicam.
Ma. Neque me id fugit; sed diu deliberandum est in eo, quod
semel coeptum rescindi non potest.
Pa. Apud me quidem nimium diu
deliberatum est.
Ma. Vide autem, ne tibi imponat amor, non optimus consultor. Nam caecum
esse ferunt.
Pa. Sed oculatus est, qui ex iudicio nascitur.
Non ideo mihi talis videris, quod amem te; sed ideo te amo, quod talem te
conspexerim.
Ma. At vide, ne non satis me perspectam habeas.
Si calceum induisses, tum demum sentires, qua parte te urgeret.
Pa. Iacienda est alea; quanquam ego multis auguriis colligo rem
melius cessuram.
Ma. Etiam augur es?
Pa. Sum.
Ma. Quibus igitur auguriis colligis? An volavit noctua?
Pa. Illa volat stultis.
Ma. An a dextris advolavit iugum columbarum?
Pa. Nihil istiusmodi. Sed mihi iam annis aliquot
perspecta est probitas tuorum parentum: ea primum avis est non pessima, e bonis
prognatam esse. Neque me clam est, quam salubribus monitis, quam sanctis
exemplis apud hos sis instituta. Et plus est bene institui, quam bene nasci. Habes
alterum augurium. Ad haec meis maioribus non omnino malis, ni fallor, iam olim
cum tuis amicitia non vulgaris intercedit: quin et nos inter nos a teneris,
quod aiunt, unguiculis noti sumus; nec male convenit geniis nostris. Iam aetas
inter nos, res, dignitas, nobilitas, inter utriusque parentes paene paria sunt.
Demum, quod est in amicitia
praecipuum, tui mores mihi videntur non pessime quadrare ad meum ingenium.
Potest enim per se praeclarum esse, quod tamen non sit aptum. Quam mei vicissim
tuo congruant, nescio. Hae videlicet aves, mea lux, mihi promittunt fore inter
nos felix, perpetuum ac laetum iucundumque connubium, modo ne tuus animus mali
ominis cantionem nobis occinat.
Ma. Quam cantilenam optas?
Pa. Ego praecinam: Sum tuus; tu succine: Sum tua.
Ma. Brevis quidem cantiuncula; sed longum habet epiphonema.
Pa. Quid refert, quam longum, modo laetum?
Ma. Adeo mihi es invisus, ut nolim te committere, cuius in
posterum poeniteat.
Pa. Desine male ominari.
Ma. Fortassis alia tibi videbor, ubi morbus aut aetas hanc
formam immutarit.
Pa. Nec hoc corpus, o bona, semper erit aeque
succulentum. Sed ego non contemplor tantum istud undique florens et elegans
domicilium, hospitem magis adamo.
Ma. Quem hospitem?
Pa. Animum istum tuum, cuius decor semper cum
aetate crescet.
Ma. Nae tu plus quam Lynceus es, si istum
perspicis per tot tectoria.
Pa. Animum animo
perspicio. Ad haec, in communibus liberis subinde repubescemus.
Ma. Sed interim perit virginitas.
Pa. Verum. Sed eho, dic mihi, si tibi esset
elegans pomarium, optares illic nihil unquam gigni praeter flores: an malles,
delapsis floribus, videre arbores maturis pomis gravidas?
Ma. Ut argutatur!
Pa. Saltem illud responde, utrum est elegantius
spectaculum, vitis humi iacens et computrescens, an amplexa palum aut ulmum,
eamque purpureis uvis degravans?
Ma. Responde tu mihi vicissim, utrum spectaculum amoenius,
rosa nitens et lactea in suo frutice, an decerpta digitis ac paullatim
marcescens?
Pa. Ego rosam existimo feliciorem, quae marcescit
in hominis manu, delectans interim et oculos et nares, quam quae senescit in
frutice: nam et illic futurum erat, ut marcesceret; quemadmodum felicius est
vinum, quod bibitur antequam acescat. Quanquam non statim marcescit flos
puellae, si nupserit: imo video, multas, quae ante nuptias pallebant,
languebant, ac velut extabescebant, ex congressu viri sic enituisse, ut tum
demum florere coeperint.
Ma. Attamen favorabilis ac plausibilis apud omnes
est virginitas.
Pa. Elegans quidem
res puella virgo: sed quid iuxta naturam prodigiosius anu virgine? Nisi matri
tuae defluxisset flos ille, nos istum flosculum non haberemus. Quod si, ut
spero, non sterile fuerit nostrum coniugium, pro una virgine multas dabimus.
Ma. Attamen aiunt, rem Deo gratissimam esse castitatem.
Pa. Et ideo castam puellam mihi cupio nubere, ut
cum illa caste vivam. Magis erit animorum quam corporum coniugium. Gignemus
Reipublicae, gignemus Christo. Quantulum aberit hoc matrimonium a virginitate?
Et fortasse olim sic convivemus, quemadmodum vixit cum Maria Ioseph. Sed
interim discemus virginitatem. Non enim statim pervenitur ad summum.
Ma. Quid ego audio? Violanda virginitas, ut discatur?
Pa. Quidni? Quemadmodum paulatim bibendo vinum
parcius, discimus esse abstemii. Uter tibi videtur temperantior, qui in mediis
deliciis accumbens abstinet, an qui semotus ab his, quae provocant
intemperantiam?
Ma. Arbitror eum fortius temperantem, quem parata copia non
potest corrumpere.
Pa. Utri verius debetur laus
castitatis, eine qui semet exsecat, an qui membris integris, tamen abstinet a
Venere?
Ma. Equidem posteriori, meo
calculo, tribuerim laudem castitatis, priori dementiam.
Pa. An qui voto adstricti abiurant matrimonium,
nonne quodam modo exsecant sese?
Ma. Videtur.
Pa. Iam non est virtus non coire.
Ma. At non est?
Pa. Sic accipe. Si per se virtus esset non coire,
vitium esset coire. Nunc incidit, ut vitium sit non coire, coire virtus.
Ma. Quando hoc incidit?
Pa. Quoties ab uxore ius suum petit
maritus, praesertim si prolis amore quaerit complexum.
Ma. Quid si lasciviat? non est
fas negari?
Pa. Fas est monere, vel rogare potius blandius,
ut temperet: pernegare instanti, far non est. Quanquam hac quidem in parte
raras audio querelas maritorum de suis uxoribus.
Ma. At dulcis est libertas.
Pa. Imo gravis est
sarcina virginitas. Ego tibi rex ero, tu mihi regina: imperabimus familiae
nostro arbitratu: an tibi videtur ista esse servitus?
Ma. Vulgus coniugium capistrum vocat.
Pa. Sed ipsi vero capistro digni sunt, qui sic
vocant. Dic mihi, quaeso, an non animus tuus est alligatus corpori?
Ma. Videtur.
Pa. Non aliter quam avicula caveae. Et tamen
consule illum, an cupiat esse liber. Negabit, opinor. Quam ob rem? Quia
libenter est alligatus.
Ma. Res est utrinque modica.
Pa. Tanto tutior.
Eam tu domi augebis parsimonia, quae non sine caussa dicta est magnum vectigal;
ego foris industria.
Ma. Innumeras curas secum adferunt liberi.
Pa. Sed iidem innumeras voluptates, ac
saepenumero multo eum foenore reponunt parentibus officium.
Ma. Misera quaedam res est orbitas.
Pa. An nunc orba non es? Quid autem opus in re
dubia male ominari? Dic mihi, utrum malles nunquam nasci, an nasci moritura?
Ma. Equidem malim nasci moritura.
Pa. Sic miserior est orbitas, quae prolem nec
habuit, nec habitura est quemadmodum feliciores sunt, qui vixerunt, quam qui
nec nati sunt, nec nascentur unquam.
Ma. Qui sunt isti, qui non sunt, nec erunt?
Pa. Quanquam qui recusat ferre casus humanos,
quibus omnes ex aequo sumus obnoxii, sive plebeii sumus, sive reges, is e vita
migret oportet; et tamen quidquid acciderit, tu non feres nisi dimidium, ego
maiorem portionem in me transferam. Ita si quid acciderit laeti, gemina fiet
voluptas, si quid mali, societas adimet dimidium aegritudinis. Mihi vero, si
fata vocent, dulce fuerit vel immori tuis complexibus.
Ma. Facilius ferunt homines, quod iuxta communes naturae
leges accidit; sed video, quanto plus molestiarum adferunt nonnullis parentibus
liberorum mores, quam mortes.
Pa. Istius rei ne quid accidat, maxima ex parte
in nobis situm est.
Ma. Qui sic?
Pa. Quoniam fere boni nascuntur ex bonis, quod ad
indolem attinet. Neque enim e columbis nascuntur milvii. Dabimus igitur operam,
ut ipsi boni simus. Deinde curabimus liberos nostros ab ipso statim lacte
sanctis praeceptis et opinionibus imbuendos. Plurimum refert, quid infundas
rudi testulae. Ad haec curabimus, ut domi habeant exemplum vitae, quod
imitentur.
Ma. Difficile est quod narras.
Pa. Nec mirum; quia pulchrum est: atque ob hoc
ipsum tu quoque difficilis es. At tanto studiis acrioribus huc
enitemur.
Ma. Habebis sequacem materiam; tu vide, ut me
formes fingasque.
Pa. Sed interim
pronuntia tria verba.
Ma. Nihil facilius; sed verba simulatque semel evolarint, non
revolant. Dabo consilium utrique commodius. Ages cum tuis ac meis parentibus,
ut utrorumque voluntate res transigatur.
Pa. Ambire me iubes: tu potes tribus
verbis rem certam reddere.
Ma. An possim, nescio: mei iuris
non sum. Nec sine maiorum auctoritate olim coibant coniugia. Verum, utcunque
est, arbitror, auspicatius fore nostrum coniugium, si parentum auctoritate
coëat. Et vestrum est ambire, nobis decorum non est. Gaudet enim rapi virginitas,
etiamsi nonnunquam vehementius amemus.
Pa. Noli pigebit
ambire, modo ne me frustretur tuum unius suffragium.
Ma. Non frustrabitur; bono animo esto, mi Pamphile.
Pa. Tu mihi heic religiosior es, quam vellem.
Ma. Imo tu tuum ipsius suffragium apud te prius expende. Nec
affectum istum tuum adhibe in consilium, sed rationem. Quod affectus decernit,
temporarium est: quod autem dictat ratio, perpetuo solet placere.
Pa. Nae tu pulchre philosopharis;
itaque parere certum est tuis consiliis.
Ma. Non poenituerit obsequii. Sed heus
tu, incidit interim scrupulus, qui meum animum male habet.
Pa. Valeant scrupuli.
Ma. Vin' me nubere mortuo?
Pa. Nequaquam sed revixero.
Ma. Amovisti scrupulum. Bene
vale, mi Pamphile.
Pa. Istuc tu cura.
Ma. Precor tibi laetam noctem. Quid suspiras?
Pa. Laetam noctem ais? Utinam largiare, quod precaris.
Ma. Ne quid praepropere; adhuc tua messis in herba est.
Pa. Nihilne tui mecum auferam?
Ma. Hunc pastillum, qui tibi cor exhilaret.
Pa. Adde saltem osculum.
Ma. Cupio tibi virginitatem integram et illibatam tradere.
Pa. An osculum aliquid decerpit virginitati?
Ma. Vis igitur, ut aliis quoque largiar oscula?
Pa. Nequaquam: mihi
servari volo mea oscula.
Ma. Tibi servo. Quanquam est aliud, cur in praesentia nec
ausim dare osculum.
Pa. Quid istuc?
Ma. Ais, tuum animum paene totum demigrasse in corpus meum;
in tuo quam minimum superesse: vereor itaque, ne in osculo hoc ipsum; quod in
te superest, transiliat in me, tuque iam totus fias exanimis. Accipe igitur
dextram, mutui amori symbolum, ac bene vale. Tu gnaviter rem gere. Ego interim
Christum comprecabor, ut, quod agitur, utrique nostrum velit esse felix ac
faustum.
|