XXI.
UXOR MEMYIGAMOS
EULALIA, XANTIPPE.
Eu. Salve multum, exoptatissima mihi Xantippe.
Xa. Salve tantundem, mihi carissima Eulalia. Videre mihi
solito formosior.
Eu. Itane statim me scommate excipis?
Xa. Non
profecto; sed ita mihi videris.
Eu. Fortasse nova vestis commendat formam.
Xa. Recte coniectas. Nihil iam diu vidi elegantius. Suspicor pannum esse Britannicum.
Eu. Lana Britannica est, tinctura Veneta.
Xa. Mollities byssum superat. Quam vero
blandus purpurae color! Unde tibi tam egregium munus?
Eu. Unde decet honestas matronas accipere, nisi
a maritis suis?
Xa. O te felicem, cui talis
contigit sponsus! At ego vellem me nupsisse fungo, quum meo nuberem Nicolao.
Eu. Quid ita, quaeso te? tam cito male convenit inter vos?
Xa. Nec unquam conveniet cum tali. Vides quam sim pannosa;
sic patitur uxorem suam incedere: dispeream, nisi saepe pudet me prodire in
publicum, quum video quam cultae sint aliae, quae multo pauperioribus nupsere
maritis.
Eu. Matronarum ornatus non est in vestibus aut reliquo
corporis cultu, quemadmodum docet divus Petrus Apostolus (nam id audivi nuper
in concione), sed in castis ac pudicis moribus, et in ornamentis animi. Meretrices
coluntur oculis multorum. Nos satis cultae sumus, si placeamus uni marito.
Xa. Sed interim ille bonus vir, tam in uxorem parcus,
strenue prodigit dotem, quam ex me non mediocrem accepit.
Eu. Quibus rebus?
Xa. Quibus ipsi visum fuerit; vino, scortis, alea.
Eu. Bona verba.
Xa. Atqui sic res habet. Deinde quum mihi temulentus ad
multam noctem redit domum diu exspectatus, destertit noctem totam, nonnunquam
et lectum convomens, ut ne quid addam.
Eu. St, te ipsam dehonestas, quum dehonestas maritum.
Xa. Emoriar, nisi malim dormire
cum scropha, quam cum tali marito.
Eu. Non tu tum illum excipis iurgio?
Xa. Ita ut dignus est: sentit me non esse mutam.
Eu. Quid ille contra?
Xa. Initio reclamabat saevissime, credens fore, ut me saevis
verbis protelaret.
Eu. Nunquamne rixa incruduit usque ad verbera?
Xa. Semel duntaxat eo incaluerat utrinque contentio, ut
minimum res abfuerit a pugna.
Eu. Quid ego audio?
Xa. Librabat fustem, saevis interim clamoribus intonans, ac
dira minitans.
Eu. Non ibi metuebas tu?
Xa. Imo vicissim ego
corripiebam tripodem: si contigisset me digito, sensisset mihi non deesse
manus.
Eu. Novum clypei genus. Deerat colus lanceae
vice.
Xa. Sensisset sibi cum viragine rem esse.
Eu. Ah mea Xantippe, non ita
decet.
Xa. Quid decet? Si ille me non habet pro uxore, nec illum
habitura sum pro marito.
Eu. At Paulus docet, uxores oportere subditas
esse viris cum omni reverentia. Et Petrus nobis exemplum proponit Sarae, quae
maritum suum Abraham, dominum appellabat.
Xa. Audivi ista. Sed idem
Paulus docet, ut viri diligant uxores suas, sicut Christus dilexit sponsam suam
Ecclesiam. Meminerit ille officii sui, ego meminero mei.
Eu. Sed tamen ubi res in eum statum devenit, ut alteri
cedendum sit, aequum est uxorem marito cedere.
Xa. Si modo ille maritus est appellandus, qui me habet pro
ancilla.
Eu. Sed dic, mea Xantippe, post desiit minitari
verbera?
Xa. Desiit; et sapuit; alioqui vapulasset.
Eu. Sed tu non desiisti rixari cum illo?
Xa. Nec desinam.
Eu. Quid ille interea?
Xa. Quid? nonnunquam dormit, somnium hominis; interdum nihil
aliud quam ridet; aliquoties arripit testudinem, in qua vix tres habet fides:
eam quantum potest pulsans, mihi vociferanti obstrepit.
Eu. Ea res male urit te?
Xa. Sic ut dici vix possit.
Aliquando vix tempero a manibus.
Eu. Mea Xantippe, permittis mihi, ut liberius
loquar apud te?
Xa. Permitto.
Eu. Idem ius erit tibi apud me. Hoc certe postulat nostra
necessitudo, ab ipsis pene incunabulis inter nos inita.
Xa. Vera narras, nec ulla sodalium unquam carior fuit animo
meo.
Eu. Qualisqualis est tuus maritus, illud cogita, non esse
ius permutandi. Olim immedicabilibus dissidiis remedium extremum erat
divortium: nunc hoc in totum ademptum est: usque ad extremum vitae diem ille
tuus sit maritus oportet, et tu illius uxor.
Xa. Superi male faxint, qui ius hoc nobis ademerunt.
Eu. Bona verba: sic visum est Christo.
Xa. Vix credo.
Eu. Sic habet. Nunc nihil superest, nisi ut uterque, ad alterius mores
et ingenium accommodando sese, concordiae studeatis.
Xa. An ego possum illum refingere?
Eu. Non minimum momenti est in uxoribus, quales sint mariti.
Xa. Pulchre convenit tibi cum tuo?
Eu. Nunc tranquilla omnia.
Xa. Ergo turbarum nonnihil erat initio?
Eu. Nihil unquam tempestatis; sed tamen, ut fit inter
homines, nonnunquam nubeculae quaedam oboriebantur, quae poterant gignere
tempestatem, nisi commoditate morum fuisset occursum. Habet suos quisque mores,
et est sua cuique sententia: et, si verum fateri volumus, sunt sua cuique
vitia: quae si usquam, certe in matrimonio novisse oportet, non odisse.
Xa. Recte mones.
Eu. Fit autem frequenter, ut dissiliat benevolentia mutua
inter maritum et uxorem, antequam alter alteri satis notus sit. Id est in
primis cavendum. Semel enim
orta simultate, aegre sarcitur gratia, praesertim si res ad atrocia convicia
processerit. Quae glutino committuntur, si statim concutias, facile
distrahuntur: ceterum ubi siccato glutino semel cohaeserint, nihil firmius.
Proinde in initio nihil non faciendum, ut inter uxorem et maritum coalescat
confirmeturque benevolentia. Id maxime fit obsequio, morumque commoditate. Nam
benevolentia, quae sola formae gratia conciliatur, ferme temporaria est.
Xa. Sed narra nobis, obsecro, quibus artibus
pertraxeris maritum ad tuos mores.
Eu. Dicam in hoc, ut imiteris.
Xa. Si queam.
Eu. Facillimum erit, si velis; nec adhuc serum est. Nam et
ille iuvenis est, et tu puella; ac nondum annus, opinor, expletus est a
nuptiis.
Xa. Vera praedicas.
Eu. Dicam igitur, sed taciturae.
Xa. Maxime.
Eu. Illa prima mihi cura fuit, ut in omnibus essem iucunda
marito, ne quid esset, quod illius animum offenderet: observabam affectum ac
sensum illius; observabam et tempora, et quibus rebus deliniretur, quibus
irritaretur, quemadmodum facere solent ii, qui elephantos ac leones cicurant,
aut similia animantia, quae vi cogi non possunt.
Xa. Tale animal mihi domi est.
Eu. Qui adeunt elephantos, non gestant vestem candidam; nec
puniceam, qui tauros: quod his coloribus compertum sit ea animantia efferari.
Quemadmodum et tigres tympanorum sonitu sic aguntur in rabiem, ut seipsas
dilanient. Et qui tractant equos, habent voces, habent poppysmata et palpum,
aliaque quibus ferocientes mitigent. Quanto magis decet nos his artibus uti
erga maritos, quibuscum nobis, velimus nolimus, per omnem vita est tectum ac
lectus communis?
Xa. Perge quod coepisti.
Eu. His animadversis, attemperabam me illi, cavens ne quid
offensae nasceretur.
Xa. Quinam id poteras?
Eu. Primum in cura rerum domesticarum, quae peculiaris est
provincia matronarum, advigilabam, non solum cavens, ne quid esset
praetermissum, verum etiam ut omnia congruerent ad illius sensum, in rebus
etiam minutissimis.
Xa. Quibus?
Eu. Puta, si maritus hoc aut illo cibo peculiariter
delectetur, si cibus placeat hoc aut illo modo coctus, si lectus hoc aut illo
modo stratus.
Xa. At quo pacto attemperares te ei, qui domi non esset, aut
esset ebrius?
Eu. Mane,
istuc ibam .
Si quando maritus videbatur admodum tristis, nec esset appellandi tempus,
nequaquam ridebam ac nugabar, quemadmodum nonnullae mulieres solent; sed
sumebam et ipsa vultum submoestum ac solicitum. Quemadmodum enim speculum, si
probum est, semper reddit imaginem intuentis: ita decet matrem familias ad
affectum mariti congruere, ne sit alacris illo moerente, aut hilaris illo
commoto. Quod si quando commotior erat, aut blando sermone leniebam, aut
silentio concedebam iracundiae, donec, ea refrigerata, tempus se daret vel
purgandi, vel admonendi. Idem faciebam, si quando plus aequo potus redibat
domum; nec id temporis nisi iucunda loquebar illi: tantum blanditiis pertrahebam
ad lectum.
Xa. Infelix vero uxorum conditio, si iratis,
ebriis, et quidquid libet patrantibus maritis tantum obsequentur.
Eu. Quasi vero hoc non sit
mutuum obsequium. Coguntur et illi multa ferre in moribus nostris. Est tamen
tempus, quum in re seria fas est uxori monere virum, si quid est alicuius
momenti: nam ad levia praestat connivere.
Xa. Quod tandem?
Eu. Quum erit animo vacuo, nec commotus, nec solicitus, nec
potus; tum absque testibus blande monendus, vel rogandus potius, ut in hoc aut
illo melius consulat rei, aut famae, aut valetudini suae. Atque haec ipsa
admonitio leporibus ac facetiis erit condienda. Nonnunquam praefatione ab illo
stipulari soleo, ne mihi succenseret, si quid stulta mulier admonerem, quod ad
illius honorem, aut valetudinem, aut salutem facere videretur. Ubi monuissem, quae volebam, amputavi
sermonem illum, et ad alia iucundiora deflectebam. Est enim fere hoc nostrum
vitium, mea Xantippe, ut semel exorsae loqui, finem facere nequeamus.
Xa. Aiunt.
Eu. Illud in primis cavebam, ne praesentibus aliis maritum
obiurgarem, aut ne quid querelarum domo efferrem. Facilius sarcitur, si quid
inter duos commissum est. Quod si quid extiterit eius generis, ut nec ferri
possit, nec uxoris admonitione sanari, civilius est, ut uxor querelam deferat
ad parentes et cognatos mariti, quam ad suos, et ita querelam temperet, ne
videatur odisse maritum, sed vitium potius mariti. Nec tamen effutiat omnia, ut
hic quoque tacitus agnoscat, et amet uxoris civilitatem.
Xa. Philosopham esse oportet, quae ista praestet.
Eu. Imo talibus factis maritos ad similem civilitatem
invitabimus.
Xa. Sunt
quos nulla civilitate corrigas.
Eu. Equidem non arbitror. Sed fac esse. Primum
illud cogita: maritus ferendus est, qualisqualis est. Praestabilius igitur est ferre vel sui
similem, vel paullo commodiorem factum nostra civilitate, quam nostra saevitia
peiorem in dies. Quid si proferam maritos, qui simili civilitate correxerunt
sponsas suas? Quanto magis decet nos idem praestare adversus maritos?
Xa. Narrabis igitur exemplum meo marito dissimillimum.
Eu. Est mihi familiaritas cum homine quodam
nobili, docto, singularique morum dexteritate. Is duxerat puellam virginem,
annos natam decem et septem, ruri in parentum aedibus perpetuo educatam, ut
nobiles fere gaudent habitare ruri, ob venatum et aucupium. Rudem volebat ille,
quo facilius illam ad suos mores fingeret: coepit eam instituere literis ac
musica, paullatimque assuefacere, ut redderet ea, quae audisset in concione,
ceterisque rebus formare, quae post essent usui futurae. Haec quoniam erant
nova puellae, quae domi suae fuerat in summo otio, et inter famulorum colloquia
lususque educata, coeperant esse taedio. Detrectabat obsequium, et quum maritus
urgeret, illa sine fine flebat, nonnunquam et in terram abiiciebat sese,
obcipitium illidens solo, quasi mortem optans. Earum rerum quum nullus esset
finis, maritus dissimulato stomacho, invitabat uxorem, ut animi relaxandi
gratia una proficiscerentur rus ad aedes soceri. Ibi lubens obtemperabat uxor.
Eo quum ventum esset, maritus reliquit uxorem apud matrem et sorores; ipse cum
socero prodibat venatum. Ibi submotis testibus denarrat socero, se sperasse
iucundam vitae sociam; nunc habere perpetuo lacrymantem, ac sese discruciantem,
nec ullis monitis sanabilem: orat, ut sibi adsit in medendo filiae morbo. Socer
respondet: se semel illi tradidisse filiam, quod si illa non obtemperaret
verbis, uteretur suo iure, et verberibus eam emendaret. Tum gener, Novi,
inquit, ius meum; sed malim eam tua vel arte, vel auctoritate sanari, quam ad
hoc extremum remedium venire. Socer pollicitus est se curaturum. Post unum
atque alterum diem captat tempus ac locum, ut solus esset cum filia: ibi vultu
ad severitatem composito, incipit commemorare, quam illa esset infelici forma,
quam non amabilibus moribus, quam saepe metuisset, ne nullum illi posset
invenire maritum. At ego
meo maximo labore, inquit, talem inveni tibi, qualem nulla non optaret sibi,
quantumvis felix. Et tamen tu, non agnoscens, quid pro te fecerim, nec
intelligens, te talem habere maritum, qui, nisi esset humanissimus, vix te
dignaretur habere in ancillarum numero, rebellas illi. Ne longum faciam,
sic incanduit patris oratio, ut vix videretur manibus temperare. Est enim vir
ingenio mire vafro, qui citra personam omnem posset quamvis agere comoediam.
Ibi puella partim metu, partim veritate commota, accidit ad patris genua,
rogans ut praeteritorum vellet oblivisci, se in posterum memorem fore officii
sui. Ignovit pater, pollicitus se quoque fore patrem amantissimum, si, quod
polliceretur, prastaret.
Xa. Quid deinde?
Eu. Puella digressa a colloquio parentis, rediit in
cubiculum, offendit maritum solum; accidit illi ad genua, et ait: Marite,
hactenus non novi neque te, neque me ipsam: posthac videbis me aliam factam,
tantum obliviscere superiorum. Hanc vocem maritus excepit osculo, et omnia
pollicitus est, si illa persisteret eo animo.
Xa. Quid? perstitit?
Eu. Usque ad mortem: neque quidquam erat tam humile, quod
illa non alacris ac volens obiret volente marito. Tantus amor inter eos natus
est et confirmatus. Post annos aliquot puella crebro sibi gratulata est, quod
contigisset, tali marito nubere; qui nisi contigisset, eram, inquit, omnium
mulierum perditissima.
Xa. Talium maritorum non minus rara est copia, quam alborum
corvorum.
Eu. Iam si molestum non est, referam tibi quiddam de marito
commoditate uxoris correcto, quod nuper accidit in hac ipsa civitate.
Xa. Nihil est quod agam, et perquam grata mihi est tua
confabulatio.
Eu. Est vir quidam non postremae nobilitatis: is, ut solet
hoc hominum genus, plerumque venabatur. Ruri incidit in puellam quandam
pauperrimae mulierculae filiam: in eam coepit deperire, homo iam provectioris
aetatis. Atque huius gratia frequenter pernoctabat foris. Praetextus erat
venatio. Uxor huius, mulier insigni probitate, nescio quid suspicans,
pervestigavit furta mariti sui: et eo profecto, nescio quo, adiit casam illam
rusticanam; expiscata est de toto negotio, ubi dormiret, unde biberet; quis
esset apparatus convivii. Nihil erat ibi supellectilis, sed mera paupertas.
Abiit matrona domum, ac mox rediit, secum adducens lectum commodum et
apparatum, vasa aliquot argentea; addidit pecuniam, admonens, ut, si quando
rediret ille, tractarent eum civilius; dissimulans interim sese uxorem esse, ac
sororem esse simulans. Post dies aliquot redit eo furtim maritus; videt auctam
supellectilem, et apparatum lautiorem. Rogat unde is nitor insolitus: aiunt,
matronam quandam honestam illi cognatam haec advexisse, ac mandasse, ut
honestius posthac acciperetur. Illico tetigit animum illius suspicio, uxoris
hoc esse factum. Reversus domum, rogat num illic fuisset: illa non negat.
Rogavit, et quo tandem consilio, misisset eo supellectilem. Mi vir, inquit,
assuetus es vitae commodiori. Videbam illic te durius accipi; putabam, esse
officii mei, ut, quando ita tibi cordi est, lautius illic habereris.
Xa. 0 matronam nimium bonam. Ego citius pro lecto substravissem illi fasciculum
urticarum ac tribulorum.
Eu. Sed audi finem. Vir, perspecta tanta probitate, tantaque
mansuetudine coniugis suae, nunquam deinde usus est furtivo concubitu; sed domi
semet oblectavit cum sua. Scio tibi notum esse Gilbertum Batavum.
Xa. Novi.
Eu. Is, ut scis, florenti aetate duxit uxorem iam provectiorem
ac vergenti aetate.
Xa. Dotem fortasse duxit, non uxorem.
Eu. Sic est. Is, fastidiens uxoris, adamabat mulierculam,
cum qua se subinde oblectabat foris. Raro domi prandebat aut coenabat. Quid tu
heic eras factura?
Xa. Quid? Ego illi adamatae involassem in capillos, et
maritum exeuntem ad illam perfudissem lotio, ut sic unctus iret ad convivium.
Eu. At quanto haec prudentius! Invitabat mulierculam domum
suam, comiter accipiebat. Ita maritum quoque sine veneficiis domum pertraxit. Et
si quando foris coenabat cum illa, misit eo missum aliquem elegantiorem, iubens
ut suaviter viverent.
Xa. Ego malim mori, quam esse
lena mei mariti.
Eu. Verum interim rem ipsam expende. Nonne hoc
multo satius erat, quam si saevitia sua prorsus alienasset maritum, ac totam
aetatem in iurgiis exegisset?
Xa. Fateor minus esse mali; sed
ego non possem.
Eu. Unum adiiciam; atque ita discedam ab exemplis. Hic
vicinus noster, vir probus et integer, sed paulo imcundior, quodam die
pulsaverat uxorem suam, foeminam laudatissimam. Ea se recepit in
intimum conclave, atque illic lacrymans atque singultiens, decoquebat animi
aegritudinem. Aliquanto post per occasionem eodem ingressus est maritus;
reperit uxorem flentem. Quid, inquit, heic lacrymas ac singultis,
puerorum more? Tum illa prudenter: Quid? inquit; an non hoc satius, ut heic
deplorem malum meum, quam si in via vociferer, quemadmodum solent aliae
mulieres? Hoc dicto tam uxorio fractus ac victus hominis animus; data dextra
pollicitus est uxori, se posthac nunquam in illam coniecturum manus: nec fecit.
Xa. Ego idem impetravi a meo
diversa ratione.
Eu. Sed interim est inter vos bellum perpetuum.
Xa. Quid igitur velles me facere?
Eu. Primum mussanda est tibi omnis iniuria mariti, et animus
illius officiis, comitate, mansuetudine paullatim est conciliandus: aut vinces
tandem, aut certe multo commodiore uteris, quam nunc uteris.
Xa. Ille ferocior est, quam ut ullis officiis mansuescat.
Eu. Eia, ne dixeris. Nulla est fera tam immanis, quin officiis
cicuretur; ne desperes in homine. Fac periculum menses aliquot; me accusa, nisi
senseris consilium hoc tibi fuisse bono. Sunt etiam quaedam vitia, ad quae tibi
connivendum est. Illud ante omnia tibi cavendum censeo, ne quid rixae moveas in
cubiculo aut in lecto: sed curandum est, ut illic omnia sint festiva ac
iucunda. Etenim si is locus qui diluendis offensis, sarciendaeque gratiae
consecratus est, lite aut aegritudine quapiam profanetur; iam sublatum est omne
remedium benevolentiae reconciliandae. Sunt enim foeminae quaedam tam morosae,
ut in ipso etiam coitu querantur ac rixentur, eamque voluptatem, quae diluere
solet ex animis virorum, si quid inerat molestiae, morum fastidio reddant
insuavem; pharmacum ipsum vitiantes, quum licuisset mederi offensis.
Xa. Istud mihi frequenter
accidit.
Eu. Atqui tametsi semper est cavendum uxori, ne qua re
molesta sit viro, tamen id maxime studere debet, ut in eo congresso se viro
praebeat modis omnibus commodam et iucundam.
Xa. Viro: mihi cum bellua res est.
Eu. Mitte
male loqui: fere nostra culpa viri mali sunt. Sed ut ad rem redeam: qui
versantur in priscis fabulis poetarum, narrant Ve nerem (eam faciunt deam
connubii praesidem) habere cestum arte Vulcani confectum: in eo intextum esse
quidquid est amatorii medicamenti: eo se cingit, quoties congressura est cum
marito.
Xa. Fabulam audio.
Eu. Verum; sed audi, quid sibi velit fabula.
Xa. Dic.
Eu. Illud docet, uxorem omnem curam adhibere oportere, ut in
congresso connubiali iucunda sit marito, quo recalescat ac redintegretur amor
ille maritalis, et discutiatur ex animo, si quid erat offensionis aut taedii.
Xa. Sed unde nobis cestus ille?
Eu. Nihil opus veneficiis aut incantamentis. Nullum incantamentum efficacius, quam
morum probitas cum suavitate coniuncta.
Xa. Ego tali marito blandiri non possum.
Eu. At hoc tua refert, ut desinat esse talis. Si Circes
artibus posses maritum vertere in suem aut ursum, faceres?
Xa. Nescio.
Eu. Nescis? An malles habere suem maritum, quam hominem?
Xa. Equidem malim hominem.
Eu. Age, quid si Circes artibus posses ex temulento reddere
sobrium, ex prodigo frugalem, ex cessatore diligentem, nonne faceres?
Xa. Plane facerem: sed unde mihi istae artes?
Eu. Atqui istas artes habes in te, si modo velis adhibere.
Tuus, velis nolis, sit oportet. Quo meliorem eum reddideris, hoc magis
consulueris tibi. Tu tantum oculos habes defixos in illius vitia, eoque tibi
exaggerant odium; et hac ansa tantum arripis illum, qua teneri non potest. Illa potius contemplare, quae bona sunt
in illo; et hac ansa prehende illum, qua teneri potest. Antequam illi
nuberes, tempus erat expendendi, quid haberet malorum. Oportebat enim non
oculis solum, verum etiam auribus maritum deligere: nunc medendi tempus est,
non accusandi.
Xa. Quae mulier unquam auribus cepit maritum?
Eu. Oculis capit, quae nihil aliud spectat, quam
corporis formam: auribus, quae diligenter observat, quid fama de ille
praedicet.
Xa. Pulchre mones, sed sero.
Eu. At non serum est studere
corrigendo marito. Ad eam rem conducet, si quid pignoris ex te natum fuerit
viro.
Xa. Iam natum est.
Eu. Quando?
Xa. Iam pridem.
Eu. Quot menses sunt?
Xa. Ferme septem.
Eu. Quid ego audio? Tu nobis trimestris foetus iocum
renovas?
Xa. Nequaquam.
Eu. Ita necesse est, si tempus a nuptiarum die supputas.
Xa. Imo ante nuptias fuerat mihi cum eo colloquium.
Eu. An ex colloquio nascuntur pueri?
Xa. Forte solam nactus, coepit alludere, titillans axillas,
ac latera, quo me provocaret ad ri sum. Ego non ferens titillationem, me
resupinabam in lectum; ille incumbens figebat oscula, nec satis scio, quid
egerit praeterea: certe paucis post diebus uterus coepit intumescere.
Eu. I nunc, et maritum contemne; qui si lusitans gignit
liberos, quid faciet, quum serio rem aget?
Xa. Suspicor et nunc me gravidam esse.
Eu. Euge contigit felici fundo bonus cultor.
Xa. Hac in parte plus praestat, quam vellem.
Eu. Ista querela tibi cum paucis uxoribus est communis. Sed
inter vos intercesserat pactum connubiale?
Xa. Intercesserat.
Eu. Levius igitur peccatum est. Estne proles mascula?
Xa. Est.
Eu. Illa vos rediget in gratiam, si tu vel paullulum temet
accommodes. Quid alii praedicant de tuo marito sodales, et quibuscum habet
commercium foris?
Xa. Praedicant eum esse moribus commodissimis, comem,
liberalem, amicum amico.
Eu. Et ista mihi bonam spem faciunt, illum fore qualem
volumus.
Xa. At mihi uni talis non est.
Eu. Sed tu te illi praebeto, qualem
dixi; meque pro Eulalia voca Pseudolaliam, nisi tibi quoque talis esse
coeperit. Quin et illud cogita, illum adhuc iuvenem esse, nondum opinor
egressum annos viginti quatuor: nondum novit, quid sit esse patremfamilias. Iam non est
tibi cogitandum de divortio.
Xa. At frequenter cogitavi.
Eu. Verum ea cogitatio quando
tibi inciderit in mentem, primum reputa tecum, quam nihili res sit foemina
divulsa a viro. Summum decus matronae est, morigeram esse suo coniugi. Ita
natura comparatum est. Ita voluit Deus, ut mulier tota pendeat a viro. Tantum
cogita id quod res est: maritus est, alius non potest obtingere. Dende veniat
in mentem puellus ille duobus communis. Quid de illo statues? Auferes tecum? fraudabis maritum sua
possessione. Relinques apud illum? spoliabis te ipsam eo, quo nihil
habes carius. Postremo dic
mihi, habesne, quae tibi male velint?
Xa. Habeo novercam germanam; praeterea socrum huic
simillimam.
Eu. Adeo tibi male volunt?
Xa. Cuperent extinctam.
Eu. Et istae tibi fac ut in mentem veniant. Quid enim illis
possis facere gratius, quam si videant te divulsam a marito, viduam, imo plus
quam viduam vivere? Nam viduis licet alteri nubere.
Xa. Equidem probo tuum consilium, sed taedet diutini
laboris.
Eu. At reputa, quantum laborum sumpseris prius, quam hunc
psittacum docueris quaedam humana verba sonare.
Xa. Plurimum profecto.
Eu. Et piget operam sumere in
fingendo marito, quicum perpetuo suaviter degas aetatem? Quantum laboris
sumunt homines, ut equum sibi commodum reddant? et nos pigebit adlaborare, ut
maritis utamur commodioribus?
Xa. Quid faciam?
Eu. Iam dixi. Cura ut domi niteant omnia, ne quid sit
molestiae, quod illum exigat ex aedibus. Tu te illi comem praebe, semper
interim memor reverentiae cuiusdam, quam uxor debet marito. Absit tristitia;
sed absit et petulantia: nec putida sis, nec lasciva. Sit apparatus domi
lautus. Nosti palatum mariti: quod illi suavissimum est, id coquito. Quin etiam
iis, quos ille amat, comem et affabilem te praebeto. Hos frequenter ad convivium voca. In
convivio facito, ut laeta plenaque hilaritatis sint omnia. Denique si quando
ille vino laetior pulsabit suam testudinem, tu voce accinito. Sic
assuefacies maritum manere domi, et minues impensas. Sic enim ille cogitabit
tandem: Nae ego insigniter insanio, qui foris magna rei famaeque iactura
victitem cum scorto, quum domi habeam uxorem multo lepidiorem, meique
amantiorem, apud quam nitidius ac lautius accipi liceat.
Xa. An credis successurum, si tentem?
Eu. Me vide. Ad me recipio. Interim et maritum tuum aggrediar; admonebo et
illum sui officii.
Xa. Laudo consilium; at vide ne quid huius rei suboleat
ipsi: misceret coelum terrae.
Eu. Ne metue. Ita per ambages temperabo
sermonem, ut ipse mihi narret, quid inter vos sit turbarum. Hoc facto, meo more
tractabo illum blandissime, et ut spero, tradam eum tibi commodiorem. De te per
occasionem mentiar, quam amanter de illo sis locuta.
Xa. Christus bene fortunet quod agimus.
Eu. Aderit, modo ne desis tibi.
|