XXII.
MILITIS
ET CARTHUSIANI
Mi. Salve, mi frater.
Ca. Salve et tu, germane carissime.
Mi. Vix te agnosco.
Ca. Adeone consenui intra biennium?
Mi. Non: sed caput rasum, nova vestis, faciunt, ut mihi
videaris aliud quoddam animal.
Ca. Itane non agnosceres uxorem tuam, si tibi occurreret
induta nova veste?
Mi. Non, si tali.
Ca. At ego te probe agnosco, cui non solum vestis mutata
est, verum etiam facies, totusque corporis habitus. Quot coloribus pictus es!
Nulla avis aeque variat plumas suas. Tum quam omnia secta, quam nihil iuxta
naturam aut morem communem! Adde tonsum verticem, barbam semirasam, silvam,
quae supra labrum superius est, perplexam, nec aliter hinc et hinc prominentem,
quam solent in felibus pili longiores. Nec una cicatrix foedavit vultum; ut
Samius quispiam literatus videri possis , de quo
iocus est proverbii.
Mi. Sic decet redire e bello.
Sed dic mihi, erat heic tanta bonorum medicorum inopia?
Ca. Quam ob rem?
Mi. Quia nulli commiseris
sanandum cerebrum tuum prius, quam in hanc servitutem te paecipitem dares.
Ca. Itane videor insanisse?
Mi. Maxime. Quid erat necesse heic te sepeliri ante tempus,
quum esset unde commode viveres in mundo?
Ca. At nunc non videor tibi in mundo vivere?
Mi. Non, per Iovem.
Ca. Dic quam ob rem?
Mi. Quia, non licet amubulare
quo velis. Huic loco velut caveae includeris: adde rasuram, vestem prodigiosam,
solitudinem, piscium perpetuum esum, ut mirer teipsum non verti in piscem.
Ca. Si verterentur homines in omnia quibus vescuntur, tu iam
pridem porcus esses: nam suilla soles delectari.
Mi. Non dubito, quin iamdudum poeniteat te instituti: paucos
enim comperio, quos non capiat poenitudo.
Ca. Hoc illis uso venit, qui se in hoc vitae genus velut in
puteum praecipitant: ego descendi sensim et consulto, prius explorato me ipso,
perspectaque tota huius vitae ratione, iam annos natus viginti octo, qua aetate
sibi quisque notus esse potest. Quod ad locum attinet, tu quoque loco angusto
concluderis, si totius mundi consideres amplitudinem. Nec refert, quam
spatiosus sit locus, modo nihil desit ad vitae commoditatem. Multi raro, aut
nunquam exeunt civitatem, in qua nati sunt: qui si vetarentur exire, magnopere
sibi displicerent, et incesseret illis mira libido relinquendae civitatis. Hic
affectus vulgaris est, quo ego careo. Imaginor, heic totum esse mundum, et haec
tabula mihi totum terrarum orbem repraesentat, quem ego cogitatione iucundius
simul et tutius perambulo, quam is qui navigavit ad novas insulas.
Mi. Heic tu propemodum dicis verum.
Ca. Rasuram danmare non potes, qui volens tondearis, utique
commoditatis gratia. Mihi
rasura, si nihil aliud, certe reddit caput purius, ac fortasse salubrius.
Venetiae quam multi patricii totum etiam caput radunt! Quid autem habet
prodigiosum vestis? Nonne tegit corpus? Ad duplicem usum adhibetur vestis, ut
depellatur iniuria coeli, eaque velet, quae pudor iubet tegi. An
non hos usus praebet haec vestis? Sed offendit color. Quis color magis
decet omnes Christianos, quam is qui datus est omnibus in baptismo? Dictum est
tibi quoque: Accipe vestem candidam. Haec itaque vestis admonet me, quid
promiserim in baptismo: nimirum innocentiae perpetuum studium. Porro
solitudinem si vocas turbae fugam, hoc exemplum est non nostrum, sed veterum
prophetarum, atque etiam philosophorum ethnicorum, et quibuscunque bonae mentis
cura fuit. Imo poëtae,
astrologi, ac similibus artibus dediti, quoties aliquid magni ac supra vulgus
hominum moliuntur, secessum quaerere solent. Cur autem voces
hanc solitudinem? Unius amiculi confabulatio pellit solitudinis taedium. Heic
habeo sodales omnium rerum plus quam sedecim. Ad haec intervisunt amici crebrius quam vellem aut
expedit; et tibi videor in solitudine vivere?
Mi. At non semper licet cum his confabulari.
Ca. Nec semper expedit. Atque hoc
iucundior est confabulatio, quod voluptatis gratiam augeat interrupta copia.
Mi. Non pessime coniectas. Nam
mihi quoque suaviores sunt carnes, revoluto Pascha post quadragesimam.
Ca. Nec interim tamen, quum maxime videor solus, desunt mihi
confabulones, longe festiviores ac suaviores istis vulgaribus congerronibus.
Mi. Ubi sunt?
Ca. Vides heic codicem Evangelicum? In hoc mecum
fabulatur ille, qui olim additus facundus comes in via duobus discipulis
proficiscentibus in Emauntem, effecit, ut non sentirent itineris laborem, sed
sentirent dulcissimum cordis ardorem, inhiantes mellitis illius sermonibus. In hoc mihi
loquitur Paulus, in hoc Esaias, ceterique prophetae. Heic mecum confabulatur
dulcissimus ille Chrysostomus, heic Basilius, heic Augustinus, heic Hieronymus,
heic Cyprianus, ceterique non minus eruditi quam facundi doctores. An nosti
ullos tam amoenos confabulones, quos cum his conferas? An in tali sodalitio,
quod mihi nunquam non adest, reputas obrepere posse solitudinis taedium?
Mi. Mihi frustra loquerentur,
non intellecturo.
Ca. Iam quid refert, quibus rebus hoc corpusculum alatur,
cui minimo satis fit, si iuxta naturam vivamus? Uter nostrum habitior? tu, qui
vesceris perdicibus, phasianis et capis; an ego, qui vivo piscibus?
Mi. Si tibi esset uxor, ut mihi est, minus
haberes succi.
Ca. Et ideo sufficit quilibet cibus, et quantumvis exiguus.
Mi. Sed interim agitas vitam
Iudaicam.
Ca. Bona verba: Christianam, si non assequimur, certe
sequimur.
Mi. In veste, cibo, preculis, ceterisque caeremoniis ponitis
fiduciam, neglecto studio pietatis Evangelicae.
Ca. Quid alii faciant, non est meum iudicare: ego his rebus
nequaquam confido, minimumque tribuo; sed in animi puritate et in Christo
colloco fiduciam.
Mi. Cur igitur observas?
Ca. Ut mihi pax sit cum fratribus meis; et ne cui quoquo
modo sim offendiculo. Nolim autem offendere quenquam ob huiusmodi res
leviculas, quas nihil est negotii servare. Ut sumus homines quacunque veste
tecti, minutissimarum etiam rerum similitudo aut dissimilitudo conciliat aut
dirimit concordiam. Rasum caput, aut vestis color, per se quidem non commendat
me Deo. Sed quid diceret populus, si comam alerem, aut tuam
istam vestem sumerem? Reddidi tibi rationem mei consilii; nunc, quaeso ut mihi
vicissim tui consilii rationem reddas, dicasque, ubi cessarint omnes boni
medici, quum relicta domi uxore iuvencula et liberis, proficiscereris in
militiam, vili salario conductus ad iugulandos homines, idque tui quoque
capitis periculo. Neque enim tibi res erat cum fungis aut papaveribus, sed
cum armatis viris. Utrum vero putas infelicius, iugulare Christianum hominem ob
mercedulam, a quo nunquam sis laesus; an te ipsum simul, et corpus, et animam,
in aeternum exitium mittere?
Mi. Fas est occidere hostem.
Ca. Fortassis est, si impetat patriam tuam. Tum pium videri
potest, pugnare pro liberis et uxore, pro parentibus et amicis, pro aris et
focis, pro tranquillitate publica. Quid istuc ad tuam militiam mercenariam? Ego, si perisses in hoc
bello, non redemissem animam tuam vitiosa nuce.
Mi. Non?
Ca. Non, ita me Christus bene amet. Iam utrum existimas
durius, obedire bono viro, quem nos Priorem vocamus, qui vocet ad preces, ad
sacram lectionem, ad doctrinam salutarem, ad psallendum Deo; an obedire barbaro
cuipiam centurioni, qui saepe magnis ac nocturnis itineribus vocet quo lubet, ac
revocet; qui bombardarum ictibus obiiciat, qui iubeat te stare loco aut
occisurum, aut occidendum?
Mi. Minus narras, quam res habeat, malorum.
Ca. Si quid ego deflexero a disciplina huius instituti,
poena est admonitio, aut aliud leve quiddam: tibi, si quid committas adversus
leges imperatorias, aut pendendum est, aut nudo inter intentatas in te
lancearum cuspides eundum. Nam plecti capite, beneficium est.
Mi. Non possum refragari veris.
Ca. Iam cultus iste satis indicat, te non multum nummorum referre
domum.
Mi. Nummorum mihi iam pridem ne pilus quidem fuit, imo
multum aeris alieni conflavi. Proinde huc deflexi, ut me instruas
viatico.
Ca. Utinam huc deflexisses, quum properares in sceleratam
istam militiam! Sed unde tanta nuditas?
Mi. Rogas unde? Quidquid ex salario, quidquid ex
praedationibus, sacrilegiis, rapinis, furti, parare licuit, id totum
absumebatur in vina, scorta, et aleam.
Ca. O te miserum! Et interim uxorcula, cuius gratia Deus
iussit relinqui patrem et matrem, domi moerebat deserta cum parvis liberis. Et
interea tibi videbaris vivere in tantis miseriis, in tantis sceleribus?
Mi. Hoc fallebat sensum malorum, quod innumeros haberem
malorum socios.
Ca. Quin illud vereor, ne uxor
te non agnoscat.
Mi. Qui sic?
Ca. Quia sic cicatrices pinxerunt tibi novam faciem. In
fronte quam fossam habes! Videtur tibi exsectum fuisse cornu.
Mi. Imo si rem nosses, gratulareris mihi hanc cicatricem.
Ca. Quam ob rem?
Mi. Minimo minus aberat, quin
perierim.
Ca. Quid erat mali?
Mi. Cuidam tendenti rupta est balista chalybea; eius
fragmentum insiliit in frontem.
Ca. Et in bucca cicatricem habes palmo longiorem.
Mi. Hoc vulnus accepi in pugna.
Ca. Bellica?
Mi. Non: inter aleam ortum est dissidium.
Ca. Iam et in mento video
nescio quid gemmarum.
Mi. Nihil est.
Ca. Suspicor tibi contractam
scabiem, quam vocant Hispanicam.
Mi. Recte divinas, mi frater. Tertium ea laboravi neque ad
vitae periculum.
Ca. Unde hoc mali accidit tibi, ut sic incurvus incedas,
quasi esses nonagenarius, aut quasi messor quispiam, aut quasi delumbatus esses
fuste?
Mi. Morbus ita contraxit nervos.
Ca. Nae heic magnificam passus es metamorphosin.
Antehac eras eques, nunc ex centauro factus es animal semireptile.
Mi. Haec nimirum est alea
Martis.
Ca. Imo haec est insania tuae mentis. Quas vero manubias
uxori tuae liberisque tuis referes domum? lepram? Nam ista scabies nihil aliud
est, quam leprae species; nisi quod ideo non vitatur, quia multorum est
communis, praecipue nobilium: at ob hoc ipsum magis debebat vitari. Nunc istud
malum adfricabis iis, qui tibi debuerant esse carissimi: et ipse per omnem
vitam putre cadaver circumferes.
Mi. Quaeso te, frater, ut desinas: satis malorum est,
etiamsi non accedat obiurgationis molestia.
Ca. Quotam autem malorum partem commemoravi? Ista corporis
duntaxat sunt. Iam animam vero qualem reportas, quanta scabie putrem, quot
vulneribus sauciam!
Mi. Tam puram refero, quam est cloaca Parisiis, in via quae
dicitur vulgo Maberti, aut latrina publica.
Ca. Vereor ne multo peius oleat apud Deum et
angelos eius.
Mi. Sed iam rixae satis est;
dic aliquid de sarciendo viatico.
Ca. Mihi nihil est quod dem, experiar quid velit Prior.
Mi. Atqui si quid daretur, essent tibi paratae manus: nunc
multae obstant difficultates, quando numerandum est aliquid.
Ca. Quid alii faciant, ipsi viderint: mihi nec ad
accipiendum, nec ad dandum sunt manus. Verum de his a prandio; nunc tempus
monet, ut accumbamus.
|