XXIV.
NAUFRAGIUM
ANTONIUS, ADOLPHUS.
An. Horrenda narras.
Est istuc navigare? Prohibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale veniat in
mentem.
Ad. Imo quod hactenus commemoravi, lusus merus est
prae his quae nunc audies.
An.
Plus satis malorum audivi: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo
intersim.
Ad. Imo mihi iucundi
sunt acti labores. Ea nocte quiddam accidit, quod magna ex
parte spem salutis ademit nauclero.
An. Quid, obsecro?
Ad. Nox erat sublustris, et in summo malo stabat quidam e
nautis in galea; sic enim vocant, opinor; circumspectans, si quam terram
videret: huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautis tristissimum
ostentum est, si quando solitarius ignis est; felix quum gemini. Hos vetustas
credidit Castorum et Pollucem.
An. Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter
pugil?
Ad. Sic visum est poëtis. Nauclerus qui clavo
assidebat, Socie, inquit, (nam eo nomine se mutuo compellant nautae;) videsne,
quod sodalitium tibi claudat latus? Video, respondit ille; et precor ut sit
felix. Mox globus igneus delapsus per funes devolvit sese
usque ad nauclerum.
An. Num ille exanimatus est metu?
Ad. Nautae assuevere monstris. Ibi paullisper
commoratus, volvit se per margines totius navis: inde per medios foros dilapsus
evanuit. Sub meridiem coepit magis ac magis incrudescere tempestas. Vidistine unquam Alpes?
An. Vidi.
Ad. Illi montes verrucae sunt, si conferantur ad undas
maris. Quoties tollebamur in altum, licuisset lunam digito contingere: quoties
demittebamur, videbamur dehiscente terra recta ire in Tartara.
An. O insanos, qui se credunt mari!
Ad. Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem
nauclerus totus pallens nos adiit.
An. Is pallor praesagit aliquod magnum malum.
Ad. Amici, inquit, desii esse dominus navis meae; vicere
venti: reliquum est, ut spem nostram collocemus in Deo, et quisque se paret ad
extrema.
An. O vere Scythicam concionem!
Ad. In primis autem, inquit, exoneranda est navis; sic iubet
necessitas, durum telum: praestat consulere vitae dispendio rerum, quam simul
cum rebus interire. Persuasit veritas: proiecta sunt in mare plurima vasa plena
pretiosis mercibus.
An. Hoc erat vere iacturam facere.
Ad. Aderat Italus quidam, qui legatum egerat apud regem
Scotiae: huic erat scrinium plenum vasis argenteis, annulis, panno, ac
vestimentis sericis.
An. Is nolebat decidere cum mari?
Ad. Non; sed cupiebat aut perire cum amicis
opibus suis, aut simul cum illis servari. Itaque refragabatur.
An. Quid nauclerus?
Ad. Per nos, inquit, liceret tibi cum tuis perire solum: sed
aequum non est, ut nos omnes tui scrinii caussa periclitemur; alioqui te una
cum scrinio dabimus in mare praecipitem.
An. Orationem vere nauticam.
Ad. Sic Italus quoque iacturam fecit, multa mala precans et
superis et inferis, quod suam vitam elemento tam barbaro credidisset.
An. Agnosco vocem Italicam.
Ad. Paulo post venti, nihilo mitiores facti nostris muneribus,
rupere funes, disiecere vela.
An. O calamitatem!
Ad. Ibi rursus nos adit nauta.
An. Concionaturus?
Ad. Salutat: Amici, inquit, tempus hortatur, ut unusquisque
Deo se commendet, ac morti se praeparet. Rogatus a quibusdam nauticae rei non imperitis,
ad quot horas se crederet posse tueri navem, negavit se posse polliceri
quidquam, sed ultra tres horas non posse.
An. Haec concio durior etiam
erat priore.
Ad. Haec ubi locutus est, iubet incidi funes omnes; ac malum
usque ad thecam, cui inseritur, incidi serra, ac simul cum antennis devolvi in
mare.
An. Cur hoc?
Ad. Quonian sublato aut lacero
velo erat oneri, non usui: tota spes erat in clavo.
An. Quid interea vectores?
Ad. Ibi vidisses miseram rerum faciem: nautae canentes, Salve
regina, implorabant matrem Virginem, appellantes eam stellam maris, reginam
coeli, dominam mundi, portum salutis, aliisque multis titulis illi blandientes,
quos nusquam illi tribuunt sacrae literae.
An. Quid illi cum mari, quae
nunquam, opinor, navigavit?
Ad. Olim Venus agebat curam nautarum, quia nata credebatur
ex mari: ea quoniam desiit curare, suffecta est huic matri non virgini Virgo
mater.
An. Ludis.
Ad. Nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare,
quidquid erat olei effundentes in undas, non aliter illi blandientes, quam
solemus irato principi.
An. Quid aiebant?
Ad. O
clementissimum mare, o generosissimum mare, o ditissimum mare, o formosissimum
mare; mitesce, serva: huiusmodi multa occinebant surdo mari.
An. Ridicula superstitio. Quid alii?
Ad. Quidam nihil aliud quam vomebant, plerique vota
nuncupabant. Aderat anglus quidam, qui promittebat montes aureos Virgini
Walsamgamicae, si vivus attigisset terram. Alii multa promittebant ligno crucis, quod esset in tali loco;
alii rursum, quod esset in tali loco. Idem factum est de Maria Virgine,
quae regnat in in multis locis; et putant votum irritum, nisi locum exprimas.
An. Ridiculum: quasi divi non
habitent in coelis.
Ad. Erant, qui se promitterent fore Carthusianos. Erat unus,
qui polliceretur se aditurum divum Iacobum, qui habitat Compostellae, nudis
pedibus et capite, corpore tantum lorica ferrea tecto, ad haec cibo emendicato.
An. Nemo meminit Christophori?
Ad. Unum
audivi non sine risu, qui clara voce, ne non exaudiretur, polliceretur
Christophoro, qui est Lutetiae in summo templo, mons verius quam statua, cereum
tantum, quantus esset ipse. Haec quum vociferans quantum poterat identidem
inculcaret, qui forte proximus assistebat illi notus, cubito tetigit eum ac
submonuit: Vide quid pollicearis: etiamsi rerum omnium tuarum auctionem facias,
non fueris solvendo. Tum ille voce iam pressiore, ne videlicet exaudiret
Christophorus: Tace, inquit, fatue; an credis me ex animi sententia loqui? Si
semel contigero terram, non daturus sum illi candelam sebaceam.
An. O crassum ingenium! suspicor fuisse Batavum.
Ad. Non, sed erat Zelandus.
An. Miror, nulli in mentem venisse Paulum Apostolum, qui
ipse olim navigarit, et fracta navi desilierit in terram. Is enim haud ignarus
mali didicit miseris succurrere.
Ad. Pauli nulla erat mentio.
An. Precabantur interim?
Ad. Certatim. Alius canebat, Salve Regina; alius credo in
Deum. Erant, qui peculiares quasdam preculas habebant, non dissimiles magicis,
adversus pericula.
An. Ut afflictio facit religiosos!Rebus secundis nec deus,
nec divus quisquam nobis venit in mentem. Quid tu interea? Nulli divorum
nuncupabas vota?
Ad. Nequaquam.
An. Cur
ita?
Ad. Quia non paciscor cum divis. Quid est enim aliud, quam
contractus iuxta formulam, Do, si facias: aut, Faciam, si facias: Dabo cereum,
si enatem: Ibo Romam, si serves.
An. At implorabas alicuius divi praesidium?
Ad. Ne id quidem.
An. Quam ob rem autem?
Ad. Quia spatiosum est coelum. Si cui divo commendaro
meam salutem, puta sancto Petro, qui fortasse primus audiet, quod adstet ostio;
priusquam ille conveniat deum, priusquam exponat caussam, ego iam periero.
An. Quid igitur faciebas?
Ad. Recta adibam ipsum Patrem, dicens, Pater noster, qui es
in coelis. Nemo divorum illo citius audit, aut libentius donat quod petitur.
An. Sed interea non reclamabat
tibi conscientia? Non verebaris appellare Patrem, quem tot sceleribus
offenderas?
Ad. Ut ingenue dicam, deterrebat nonnihil conscientia; sed
mox recipiebam animum, ita mecum cogitans: Nullus est pater tam iratus filio,
quin si videat eum periclitantem in torrente aut lacu, capillis arreptum
eiiciat in ripam. Inter omnes nullus se tranquillius agebat, quam mulier
quaedam, cui erat infantulus in sinu, quem lactabat.
An. Quid illa?
Ad. Sola nec vociferabatur, nec
flebat, nec pollicitabatur: tantum complexa puellam, precabatur tacite. Interea
dum navis subinde illideretur vado, nauclerus metuens ne tota solveretur,
rudentibus eam cinxit a prora et a puppi.
An. O misera praesidia!
Ad. Interim exoritur quidam sacrificus senex, annos natus
sexaginta; nomen erat Adamus: is abiectis vestibus usque ad indusium, abiectis
etiam ocreis et calceis, iussit, ut omnes itidem pararemus nos ad natandum. Atque ita
stans in medio navis, concionatus est nobis ex Gersone quinque veritates de
utilitate confitendi; hortatus omnes, ut se quisque praepararet et vitae et
morti. Aderat et Dominicanus quidam. His confessi sunt qui volebant.
An. Quid tu?
Ad. Ego videns omnia plena tumultus, tacite confessus sum
deo, damnans apud illum meam iniustitiam et implorans illius misericordiam.
An. Quo migraturus, si sic
perisses?
Ad. Hoc commitebam iudici Deo. Neque enim volebam esse mei
ipsius iudex: tamen bona quaedam spes interim habebat animum meum. Dum haec
aguntur, redit ad nos nauta lacrymabundus. Paret, inquit, se quisque; nam navis
non erit usui ad quartam horae partem. Iam enim locis aliquot convulsa
hauriebat mare. Paulo post nauta renuntiat nobis, se videre procul turrim
sacram, adhortans, ut divi, quisquis esset eius templi praeses, auxilium
imploraremus. Procumbunt omnes et orant ignotum divum.
An. Si nomine compellassetis eum, fortassis audisset.
Ad. Erat ignotum. Interim
nauclerus quantum potest, eo navem dirigit iam laceram, iam undique combibentem
undas, ac plane dilapsuram, ni rudentibus fuisset succincta.
An. Dura rerum conditio.
Ad. Eo provecti sumus, ut eius loci incolae prospicerunt nos
periclitantes; ac procurrentes catervatim in extremum littus, sublatis togis,
et galeris in lanceas impositis, invitabant ad sese; ac iactatis in coelum
brachiis significabant se deplorare nostram fortunam.
An. Exspecto quid evenerit.
Ad. Iam mare totam navim
occuparat, ut nihilo tutiores essemus futuri in navi, quam in mari.
An. Heic ad sacram ancoram confugiendum erat.
Ad. Imo ad miseram. Nautae
scapham exonerant aqua, ac demittunt in mare. In hanc omnes sese conantur
coniicere, nautis magno tumulto reclamantibus, scapham non esse capacem tantae
multitudinis, arriperet sibi quisque quod posset, ac nataret. Res non
patiebantur lenta consilia: alius arripit remum, alius contum, alius alveum,
alius situlam, alius tabulam; ac suo quisque praesidio nitentes committunt se
fluctibus.
An. Quid interim accidit illi mulierculae, quae sola non
eiulabat?
Ad. Illa omnium prima pervenit ad littus.
An. Qui potuit?
Ad. Imposueramus eam repandae tabulae et sic alligaveramus,
ut non facile posset decidere: dedimus illi tabellam in manum, qua vice remi
uteretur: ac bene precantes exposuimus in fluctus, conto protrudentes, ut
abesset a navi unde erat periculum: illa laeva tenens infantulum, dextra
remigabat.
An. O viraginem!
Ad. Quum iam nihil superesset, quidam avulsit ligneam
statuam Virginis matris, iam putrem atque excavatam a soricibus, eamque
complexus coepit natare.
An. Scapha pervenit incolumis?
Ad. Nulli prius periere. Porro triginta sese in eam
coniecerant.
An. Quo malo fato id factum est?
Ad. Prius
quam posset se liberare a magna navi, illius vacillatione subversa est.
An. O factum male! Quid tum?
Ad. Ego, dum aliis consulo, paene perieram.
An. Quo pacto?
Ad. Quia nihil supererat aptum
natationi.
An. Illic subera fuissent usui.
Ad. In eo rerum articulo
maluissem vile suber, quam candelabrum aureum. Circumspicienti tandem venit in
mentem de ima mali parte: eam quoniam solus eximere non poteram, adscisco
socium: huic ambo innixi committimus nos mari, sic ut ego dextrum cornu
tenerem, ille laevum. Dum sic iactamur, sacrificus ille concionator nauticus,
medium iniecit se in humeros nostros. Erat autem ingenti corpore. Exclamamus:
Quis ille tertius? Is perdet nos omnes. Ille contra placide: Sitis, inquit,
bono animo; sat spatii est, Deus aderit nobis.
An. Cur ille tam sero coepit
esse natator?
Ad. Imo futurus erat in scapha, una cum Dominicano, nam
omnes hoc honoris illi deferebant; sed quamquam erant invicem confessi in navi,
tamen obliti nescio quid circumstantiarum, rursus ibi in ora navis confitentur,
et alter alteri manum imponit; interim scapha perit: nam haec mihi narravit
Adamus.
An. Quid actum est de Dominicano?
Ad. Is, ut idem narrabat, implorata divorum ope, abiectis
vestibus, nudum se commisit natationi.
An. Quos divos invocabat?
Ad. Dominicum, Thomam, Vincentium, et nescio quem Petrum,
sed in primis fidebat Catharinae Senensi.
An. Christus illi non veniebat in mentem?
Ad. Ita narrabat sacrificus.
An. Melius
enatasset, si non abiecisset sacram cucullam: ea deposita, qui potuit illum
agnoscere Catharina Senensi? Sed perge narrare de te.
Ad. Dum adhuc volveremur iuxta navim, arbitrio fluctuum huc
et illuc se volventem, clavus illisus fregit femur eius, qui tenebat laevum
cornu. Sic ille revulsus est; sacrificus precatus illi requiem aeternam,
successit in locum illius, adhortans me ut magno animo tuerer cornu meum, ac
strenue moverem pedes. Interim potabamus multum aquae salsae.
Adeo Neptunus nobis non balneum tantum salsum, sed potionem etiam salsam
temperarat: quanquam sacrificus ei rei monstraret remedium.
An. Quod, obsecro?
Ad. Quoties unda nobis occurreret, ille opposuit occipitium,
ore clauso.
An. Strenuum senem mihi narras.
Ad. Ubi iam aliquamdiu sic natantes nonnihil promovissemus,
sacrificus, quoniam erat mirae proceritatis, Bono, inquit, es animo; sentio
vadum. Ego non ausus tantum sperare felicitatis, Longius, inquam, absumus a
littore, quam ut vadum sperandum sit. Imo, inquit, sentio pedibus terram. Est, inquam, fortassis e
scriniis aliquod, quod huc devolvit mare. Imo, inquit, scalptu digitorum plane
sentio terram. Quum adhuc aliquamdiu natassemus, ac rursus sentiret vadum, Tu
fac, inquit, quod tibi videtur factu optimum, ego tibi cedo malum totum, et
vado me credo; simulque exspectato fluctuum decessu, pedibus secutus est quanto
potuit cursu. Rursus accedentibus undis, utraque manu complexus utrumque genu,
obnitebatur fluctui, occultans sese sub undis, quemadmodum solent mergi et
anates: rursus abeunte fluctu promicabat et currebat. Ego videns hoc illi
succedere, sum imitatus. Stabant in arena, qui porrectis inter se praelongis
hastilibus fulciebant sese adversus impetum undarum: viri robusti, et fluctibus
adsueti, sic ut ultimus hastam porrigeret adnatanti. Ea contacta, omnibus in
litus se recipientibus, tuto pertrahebatur in siccum. Hac ope servati
sunt aliquot.
An. Quot?
Ad. Septem: verum ex his duo soluti sunt tepore, admoti
igni.
An. Quot
eratis in navi?
Ad. Quinquaginta octo.
An. O saevum mare! saltem decimis fuisset contentum, quae
sufficiunt sacerdotibus. Ex tanto numero tam paucos reddidit?
Ad. Ibi experti sumus incredibilem gentis humanitatem, omnia
nobis mira alacritate suppenditantis, hospitium, ignem, cibum, vestes,
viaticum.
An. Quae gens erat?
Ad. Hollandica.
An. Ista nihil humanius, quum tamen feris nationibus cincta
sit. Non repetes, opinor,
posthac Neptunum.
Ad. Non, nisi mihi Deus ademerit sanam mentem.
An. Et ego malim audire tales fabulas, quam
experiri.
|