XXV.
DIVERSORIA
BERTULPHUS, GULIELMUS.
Be.
Cur ita visum est
plerisque, biduum aut triduum commorari Lugduni? Ego semel iter ingressus non
conquiesco, donec pervenero, quo constitui.
Gu. Imo ego admiror, quenquam illinc avelli posse.
Be. Quam ob rem tandem?
Gu. Quia illic locus est, unde non poterant avelli socii
Ulyssis, illic Sirenes. Nemo
domi suae tractatur melius, quam illic in pandocheo.
Be. Quid fit?
Gu. Ad mensam semper adstabat aliqua mulier, quae convivium
exhilararet facetiis ac leporibus. Et est illic mira formarum felicitas. Primum
adibat materfamilias, quae salutabat, iubens nos hilares esse, et, quod
apponeretur, boni consulere. Huic succedebat filia, mulier elegans,
moribus ac linguis adeo festivis, ut possit vel ipsum Catonem exhilarare. Nec
confabulantur ut cum hospitibus ignoti, sed veluti cum olim notis ac
familiaribus.
Be. Agnosco Gallicae gentis humanitate.
Gu. Quoniam autem illae non poterant adesse perpetuo, quod
essent obeunda munia domestica, reliquique convivae consalutandi, continenter
adstabat puellula quaedam ad omnes iocos instructa: una satis erat omnium
iaculis excipiendis: haec sustinebat fabulam, donec rediret filia. Nam mater
erat natu grandior.
Be. Sed qualis erat tandem apparatus? Nam fabulis
non expletur venter.
Gu. Profecto lautus, ut ego mirer, illos tam vili posse
accipere hospites. Rursus peracto convivio, lepidis fabulis alunt hominem, ne
quid obrepat taedii. Mihi
videbar domi esse, non peregre.
Be. Quid in cubiculis?
Gu. Illic nusquam non aderant aliquot puellae, ridentes
lascivientes lusitantes: ultro rogabant, si quid haberemus vestium sordidarum:
eas lavabant, ac lotas reddebant. Quid multis? Nihil illic vidimus praeter
puellas ac mulieres, nisi in stabulo: quanquam et huc frequenter irrumpebant
puellae. Abeuntes complectuntur, tantoque affectu dimittunt, ac si fratres essent
omnes, aut propinquae cognationis.
Be. Fortassis isti mores decent Gallos; mihi magis arrident
Germanicae mores, utpote masculi.
Gu. Mihi nunquam contigit videre germanicam: quare te
quaeso, ne gravere commemorare, quibus modis accipiant hospitem.
Be. An ubique sit eadem
tractandi ratio, nescio: quod ego vidi narrabo. Advenientem nemo salutat ne
videatur ambire hospitem. Id enim sordidum et abiectum existimant, et indignum
Germanica severitate. Ubi diu inclamaveris, tandem aliquis per fenestellam
aestuarii (nam in his degunt fere usque ad solstitium aestivuum) profert caput,
non aliter quam e testa prospicit testudo. Is rogandus est, an
liceat illic diversari. Si non renuit, intelligis dari locum. Rogantibus ubi
sit stabulum, mota manu commonstrat. Illic licet tibi tuum equum
tractare tuo more. Nullus enim famulus manum admovet. Si celebrius est
diversorium, ibi famulus commonstrat stabulum, atque etiam locum equo minime
commodum. Nam commodiora servat venturis, praesertim nobilibus. Si quid
causseris, statim audis: Si non placet, quaere aliud diversorium. Foenum in
urbibus aegre ac perparce praebent, nec multo minoris vendunt, quam ipsam
avenam. Ubi consultum est equo, totus commigras in hypocaustum, cum ocreis,
sarcinis, luto; id est unum omnibus commune.
Gu. Apud Gallos designant cubicula, ubi sese exuant,
extergant, calfaciant, aut quiescant etiam, si libeat.
Be. Heic nihil tale. In hypocausto exuis
ocreas; indui calceos; mutas, si voles, indusium; vestes pluvia madidas
suspendis iuxta hypocaustum; ipse te admoves, ut sicceris. Est et aqua parata,
si libeat lavare manus, sed ita munda plerumque, ut tibi post alia quaerenda
sit aqua, qua lotionem eam abluas.
Gu. Laudo viros nullis deliciis effoeminatos.
Be. Quod si tu appuleris ad horam a meridie quartam, non
coenabis tamen ante nonam, nonnunquam et decimam.
Gu. Quam ob rem?
Be. Nihil apparant, nisi videant omnes, ut
eadem opera ministretur omnibus.
Gu. Quaerunt compendium.
Be. Tenes. Itaque frequenter in idem hypocaustum conveniunt
octoginta aut nonaginta, pedites, equites, negociatores, nautae, aurigae,
agricolae, pueri, foeminae, sani, aegroti.
Gu. Isthuc vere coenobium est.
Be. Alius ibi pectit caput, alius abstergit sudorem, alius
repurgat perones, aut ocreas, alius eructat allium. Quid multis? Ibi linguarum ac personarum
non minor est confusio, quam olim in turri Babel. Quod si quem conspexerint
peregrinae gentis, qui cultu dignitatis nonnihil prae se ferat, in hunc intenti
sunt omnes defixis oculis, contemplantes, quasi novum aliquod animantis genus
adductum sit ex Africa; adeo ut postea quam accubuerint, reflexo in tergum
vultu, continenter aspiciant, nec dimoveant oculos, cibi immemores.
Gu. Romae, Lutetiae ac Venetiae nemo quidquam miratur.
Be. Nefas est interim tibi quidquam petere. Ubi iam multa est
vespera, nec sperantur plures adventuri, prodit famulus senex, barba cana,
tonso capite, vultu torvo, sordido vestitu.
Gu. Tales oportebat Cardinalibus Romanis esse a
poculis.
Be. Is circumactis oculis tacitus dinumerat, quot sint in
hypocausto: quo plures adesse videt, hoc vehementius accenditur hypocaustum,
etiamsi alioqui sol aestu sit molestus. Haec apud illos praecipua pars est
bonae tractationis, si sudore diffluant omnes. Si quis non assuetus vapori,
aperiat rimam fenestrae, ne praefocetur, protinus audit: Claude. Si respondeas:
Non fero, audis: Quaere igitur alid diversorium.
Gu. Atqui mihi nihil videtur esse periculosius, quam tam
multos haurire eundem vaporem, maxime resoluto corpore, atque heic capere
cibum, et horas complures commorari. Iam enim omitto ructus alliatos, et
ventris flatum, halitus putres: multi sunt, qui morbis occultis laborant, nec
ullus morbus non habet suum contagium. Certe plerique scabiem habent
Hispanicam, sive, ut quidam vocant, Gallicam, cum sit omnium nationum communis.
Ab his, opinor, non multo
minus esse periculi, quam a leprosis. Iam tu divina, quantum discriminis sit in
pestilentia.
Be. Sunt viri fortes, ista rident ac
negligunt.
Gu. Sed interim multorum periculo fortes sunt.
Be. Quid facies? Sic assueverunt: et constantis est animi,
non discedere ab instituto.
Gu. Atqui ante annos viginti quinque nihil receptius erat
apud Brabantos, quam thermae publicae: eae nunc frigent ubique. Scabies enim
nova docuit nos abstinere.
Be. Sed audi caetera. Post redit ille barbatus Ganymedes ac
linteis insternit mensas, quot putat esse satis illi numero. Sed o Deum
immortalem, quam non Milesiis! Cannabea diceres ex antennis detracta.
Destinavit enim unicuique mensae convivas, ut minimum octo. Iam quibus est notus
mos patrius, accumbunt, ubi cuique libitum fuerit. Nullum enim
discrimen inter pauperem et divitem, inter herum ac famulum.
Gu. Haec est illa vetus aequalitas, quam nunc e vita
submovit tyrannis. Sic opinor vixisse Christum cum suis discipulis.
Be. Postquam accubuerunt omnes, rursus prodit torvus ille
Gaymedes, ac denuo dinumerat sua sodalitia: mox reversus apponit singulis
pinacium ligneum et cochleare ex eodem argento factum, deinde cyathum vitreum:
aliquanto post, panem: eum sibi quisque per otium repurgat, dum coquuntur
pultes. Ita nonnunquam
sedetur ferme horae spatio.
Gu. Nullus hospitum interim efflagitat cibum?
Be. Nullus, cui notum sit regionis ingenium. Tandem
apponitur vinum, Deus bone, quam non famosum! Non aliud oportebat bibere Sophistas;
tanta est subtilitas et acrimonia. Quod si quis hospes, etiam oblata privatim
pecunia, roget ut aliunde paretur aliud vini genus, primum dissimulant, sed eo
vultu, quasi interfecturi: si urgeas, respondent: Heic diversati sunt tot
Comites et Marchiones, neque quisquam questus est de vino meo: si non placet,
quaere tibi aliud diversorium. Solos enim nobiles suae gentis habent pro
hominibus, et horum insignia nusquam non ostentant. Iam igitur habent offam,
quam obiiciant latranti stomacho: mox magna pompa veniunt disci. Primus
ferme habet offas panis madefactas iure carnium, aut, si dies est pisculentus,
iure leguminum. Deinde aliud ius, post aliquid carnium recoctarum, aut
salsamentorum. Rursus pultis aliquid, mox aliquid solidioris cibi, donec probe
domito stomacho apponant carnes assas aut pisces elixos, quos non possis omnino
contemnere: sed heic parci sunt, et subito tollunt. Hoc pacto totum convivium
temperant, quemadmodum solent actores fabularum, qui scenis admiscent choros;
ita istis alternis miscent offas ac pultes. Curant autem, ut extremus actus sit
optimus.
Gu. Et hoc est boni Poëtae.
Be. Porro piaculum sit, si quis
interim dicat: Tolle hunc discum; nemo vescitur. Desidendum est usque ad
praescriptum spatium, quod illi clepsydris, ut opinor, metiuntur. Tandem
prodit ille barbatus, aut pandocheus ipse, vestitu minimum a famulis differens:
rogat, ecquid animi nobis sit. Mox adfertur vinum aliquod generosius. Amant
autem eos, qui bibunt largius, cum nihilo plus solvat ille, qui plurimum
hauserint vini, quam qui minimum.
Gu. Mirum gentis ingenium.
Be. Cum nonnunquam sint, qui
duplo plus absumant in vino, quam solvant pro convivio. Sed antequam finiam hoc
convivium, dictu mirum, quis sit ibi strepitus ac vocum tumultus, postquam omnes
coeperunt incalescere potu. Quid multis? Surda omnia. Admiscent se
frequenter ficti moriones, quo genere hominum cum nullum sit magis detestandum,
tamen vix credas, quantopere delectentur Germani: illi cantu, garritu, clamore,
saltatione, pulsu faciunt, ut hypocaustum videatur corruiturum, neque quisquam
alterum audiat loquentem. At interea videntur sibi suaviter vivere: atque illic
desidendum est volenti nolenti usque ad multam noctem.
Gu. Nunc tandem absolve convivium. Nam me quoque taedet tam
prolixi.
Be. Faciam. Tandem sublato caseo, qui vix illis placet nisi
putris ac vermibus scatens, prodit ille barbatus, adferens secum pinacium
escarium, in quo creta pinxit aliquot circulos ac semicirculos: id deponit in
mensa, tacitus interim ac tristis; Charontem quempiam diceres. Qui agnoscunt
picturam deponunt pecuniam, deinde alius, atque alius, donec expleatur
pinacium. Deinde notatis qui deposuerunt, supputat tacitus: si nihil desit,
annuit capite.
Gu. Quid si supersit?
Be. Fortasse redderet, et faciunt hoc
nonnunquam.
Gu. Nemo reclamat iniquae rationi?
Be. Nemo qui sapit. Nam
protinus audiret: Quid tu es hominis? Nihilo plus solves quam alii.
Gu. Liberum hominum genus narras.
Be. Quod si quis ex itinere lassus, cupiat mox a coena petere
lectum, iubetur exspectare, donec caeteri quoque eant cubitum.
Gu. Videor mihi videre
civitatem Platonicam.
Be. Tum suus cuique nidus ostenditur, et vere nihil aliud
quam cubiculum: tantum enim ibi lecti sunt, et praeterea nihil quo utaris, aut
quod fureris.
Gu. Illic mundities est?
Be. Eadem quae in convivio:
lintea forte lota ante menses sex.
Gu. Quid interim sit de equis?
Be. Ad eandem disciplinam tractantur, ad quem homines.
Gu. Sed est eadem ubique tractatio?
Be. Alicubi
civilior est, alicubi durior quam narravi: verum in genere talis est.
Gu. Quid si ego tibi nunc narrem, quibus modis hospites
tractentur in ea parte Italiae quam Longobardiam vocant; rursus in Hispania;
deinde in Anglia, et in Walia? Nam Angli partim Gallicos, partim Germanicos
mores obtinent, ut ex his duabus gentibus mixti. Wali se praedicat aÙtÒcqonaj Anglos.
Be. Quaeso te, ut narres. Nam mihi nunquam
contigit eas adire.
Gu. In praesentia non est
otium. Nam nauta iussit, adessem ad horam tertiam, nisi vellem relinqui; et
habet sarcinulam: alias dabitur oportunitas ad satietatem usque garriendi.
|