XXVI.
ADOLESCENTIS
ET SCORTI
LUCRETIA,
SOPHRONIUS.
Lu. Euge mi lepidissime Sophroni, tandem nobis redditus
es? Nam mihi videris abfuisse saeculum. Prima fronte vix te agnoscebam.
So. Quam ob rem, mea Lucretia?
Lu. Quia pro imberbi nobis
rediisti barbatulus. Quid rei est, meum corculum? Nam videre solito torvior.
So. Cupio tecum seorsim colloqui familiarius.
Lu. Au, au, non solae sumus, mea mentula?
So. Secedamus in locum secretiorem.
Lu. Age concedamus in cubiculum interius, si quid libet.
So. Nondum hic locus mihi videtur satis secretus.
Lu. Unde iste novus pudor? Est mihi museion, ubi
repono mundum meum, locus adeo obscurus, ut vix ego te visura sim, aut tu me.
So. Circumspice rimas omnes.
Lu. Rima nulla est.
So. Nullus est in propinquo, qui nos exaudiat?
Lu. Ne musca quidem, mea lux. Quid cunctaris?
So. Fallemus heic oculos Dei?
Lu. Nequaquam: ille perspicit omnia.
So. Et angelorum?
Lu. Illorum oculos non licet effugere.
So. Qui fit igitur, ut non pudeat homines id facere coram
oculis Dei ac testibus sanctis angelis, quod puderet facere in conspectu
hominum?
Lu. Quid hoc novae rei est? venisti huc concionaturus? indue
cucullam Franciscanam, conscende suggestum et audiamus te, barbatule.
So. Nec istud gravarer facere,
si te queam ab isto vitae genere revocare, non solum turpissimo, verum etiam
miserrimo.
Lu. Quam ob rem, o bone? victus alicunde parandus est: sua
quemque alit ars; hoc est nostrum opificium, hic fundus noster.
So. Optarim, mea Lucretia, ut excussa paulisper ista animi
temulentia, rem ipsam mecum consideres.
Lu. Serva concionem tuam in aliud tempus; nunc vivamus, mi
Sophroni.
So. Tu quaestus gratia facis quidquid facis.
Lu. Non multum aberrasti a
scopo.
So. Nihil decedet tuo lucro; dabo quadruplum, ut auscultes
tantum.
Lu. Dic quae voles.
So. Primum illud mihi responde: habesne quae tibi male
volunt?
Lu. Non unam.
So. Et quas tu vicissim odisti?
Lu. Ut merentur.
So. Proinde si possis illis facere rem gratam, faceresne?
Lu. Citius miscerem illis toxicum.
So. Atqui cogita nunc, an illis quidquam potueris facere
gratius, quam quod vident, te vivere hanc vitam dedecorosam ac miserrimam. Quid
autem poteras facere molestius iis, qui tibi bene volunt?
Lu. Sic erat fatum meum.
So. Iam quod esse solet omnium difficillimum iis, qui deportantur
in insulas, aut relegantur ad extremos orbis barbaros, hoc tu tibi tuapte
sponte sumpsisti.
Lu. Quidnam est istud?
So. An non sponte renuntiasti
omnibus affectibus, Patri, Matri, fratribus, sororibus, Amitae, Materterae,
caeterisque quoscunque tibi natura coniunxit? Nam et illos tui
pudet, nec tu sustines in illorum venire conspectum.
Lu. Imo feliciter commutavi affectus meos: pro paucis enim
nunc habeo plurimos, quorum tu es unus, mihi fratris loco semper habitus.
So. Mitte iocos, ac rem ipsam, ut habet, expende serio. Quae
tam multos habet amicos, ea nullum habet amicum, mihi crede, Lucretia. Nam qui ad te commeant, non habent te
pro amica, sed pro matula potius. Vide quo te ipsa deieceris, misera.
Christus te tam caram habuit, ut suo sanguine redemerit, ut te coelestis
haereditatis consortem esse voluerit: et tu te facis cloacam publicam, ad quam
commeant quilibet sordidi, impuri, scabiosi, suamque spurcitiam in te
repurgant. Quod si nondum eius leprae contagium, quam vocant scabiem Hispanicam,
attigit te, non diu poteris effugere. Quod si fiat, quid te infelicius, etiamsi caetera essent
secunda, puta res et fama? quid aliud eris, quam vivum cadaver? Matri
gravabaris esse morigera; nunc servis lenae turpissimae. Parentis audire monita
taedebat; heic saepe tibi vapulandum est ab ebriis et insanis scortatoribus.
Pigebat aliquid operis facere domi, quo victum quaereres; heic quos tumultus,
quae pervigilia sustines!
Lu. Unde nobis hic concionatur novus?
So. Iam mihi et illud fac cogites. Iste formae flos, qui tibi
conciliat amatores, brevi defluxerit. Quid tum facies, misera? Quod
sterquilinium te fuerit abiectius? Fies ex meretrice lena. Non omnibus
contingit ista dignitas: et si contingat, quid sceleratius, aut quid diabolicae
malitiae vicinus?
Lu. Vera
sunt, mi Sophroni, propemodum, quae dicis, omnia. Sed unde tibi ista nova
sanctimonia, qui soleas esse nugator omnium nugacissimus? Nemo te uno
frequentius aut intempestivius huc commeabat. Audio, te fuisse Romae.
So. Fui.
Lu. Atqui inde solent redire deteriores. Quo pacto tibi
diversum accidit?
So. Dicam: quia non eodem animo modoque Romam adii. Caeteri
fere ideo eunt Romam, ut redeant deteriores: et ad eam rem ibi suppetunt
affatim occasiones. Ego cum probo viro profectus sum, cuius hortatu pro lagena
libellum mecum attuli, Novum Testamentum ab Erasmo versum.
Lu. Ab Erasmo? Aiunt, illum esse
sesquihaereticum.
So. Num et huc pervenit illius viri nomen?
Lu. Nullum celebrius apud nos.
So. Vidistin' hominem?
Lu. Nunquam;
sed optarim vidisse, de quo tam multa audivi mala.
So. Fortassis a malis.
Lu. Imo a viris reverendis.
So. A quibus?
Lu. Non expedit dicere.
So. Quam ob rem?
Lu. Quia si tu effutires, et res permanaret ad illos, meo
quaestui non minima portio decederet.
So. Ne metue; lapidi dixeris.
So. Admove aurem.
So. Inepta, quid opus est admota aure, cum simus
soli? an, ne Deus exaudiat? Pro deum immortalem! video te piam meretricem quae
mendicos subleves eleemosyna.
So. At ego ex istis mendicis plus capio lucri, quam ex vobis
divitibus.
So. Spoliant matronas bonas, ut effundant in meretrices
malas.
Lu. Sed
perge de libro.
So. Faciam et praestat. Ibi me docuit Paulus, qui nescit mentiri, quod nec scorta, nec
scortatores regni coelestis haereditatem consequentur. Hoc ubi legissem, sic
coepi cogitare apud me: modica res est, quam expecto ex haereditate paterna; et
tamen malim renuntiare scortis omnibus, quam a Patre exhaeredari: quanto magis
cavendum est, ne me exhaeredet Pater coelestis? Et adversus exhaeredantem aut
abdicantem Patrem aliquod praesidium porrigunt humanae leges: adversus
exhaeredantem Deum nihil est suffragii. Itaque mihi protinus interdixi omnem
scortorum usum.
Lu. Si quidem possis continere.
So. Bona continentiae pars est, ex animo continentem esse
velle. Postremo superest extremum mali remedium, uxor. Romae in poenitentiarii
sinum totum Augiae stabulum effudi: is multis prudenter hortatus ad puritatem
animi et corporis, ad sacram lectionem, ad crebras preces, ad vitae
sobrietatem, pro poena nihil aliud indixit, quam ut flexis genibus ad summum
altarem dicerem psalmum, Miserere mei deus: et, si mihi suppeteret pecunia,
darem egenti cuipiam, carolinum unum. Admiranti mihi quod pro tot
scortationibus tantillum poenae infligeret, satis facete respondit: Filii,
inquit, si vere poenitet, si vitam commutas, nihil moror poenam: sin perges,
ipsa libido tandem abs te plus satis poenarum exiget, etiamsi sacerdos non
indicat. Me vide lippum, tremulum, incurvum: at olim talis eram, qualem te hactenus
fuisse praedicas. Sic ego
resipui.
Lu. Ergo, ut video, perdidi meum Sophronium.
So. Imo lucrifecisti. Nam ante perierat, nec sibi amicus,
nec tibi. Is nunc te vere amat, ac tuam sitit salutem.
Lu. Quid igitur suades, mi Sophroni?
So. Ut quamprimum te subducas ab ista vita. Adhuc
puella es, quod contractum est labis, potest elui. Aut nube marito; nos aliquid
ad dotem conferemus: aut confer te in collegium aliquod sacrum, quod lapsas
recipit: aut commutato loco dedas te in familiam alicuius honestae matronae. Ad horum quodlibet offero tibi operam
meam.
Lu. Amabo te, mi Sophroni, circumspicito, sequar tuum
consilium.
So. Sed interim hinc te submoveto.
Lu. Hui tam cito?
So. Cur non potius hodie quam cras, si dilatio
damnum habet, mora periculum?
Lu. Quo me vertam?
So. Colliges omnem mundum tuum; eum trades mihi vesperi:
famulus clam deferet ad fidelem matronam: aliquanto post ego te producam,
veluti deambulandi gratia: apud eam matronam latitabis meo sumptu, donec tibi
prospexero, id fiet brevi.
Lu. Age mi Sophroni, trado me totam in tuam fidem.
So. Gaudebis olim facto.
|