XXXI.
ABBATIS ET ERUDITAE
ANTRONIUS,
MAGDALIA.
An.
Quam heic ego supellectilem video?
Ma. An non elegantem?
An. Nescio quam elegantem; certe parum decoram et puellae et
matronae.
Ma. Quam ob rem?
An. Quia librorum plena sunt
omnia.
Ma. Tu tantus natu, tum abbas et aulicus, nunquam vidisti libros
in aedibus heroinarum?
An. Vidi, sed Gallice scriptos, heic video Graecos et
Latinos.
Ma. An soli Gallice scripti libri docent sapientiam?
An. Sed decet hoc heroinas, ut habeant quo delectent otium.
Ma. An solis heroinis licet sapere et suaviter vivere?
An. Male connectis sapere et suaviter vivere, non est
muliebre sapere, heroinarum est suaviter vivere.
Ma. Nonne omnium est bene vivere?
An. Opinor.
Ma. Qui potest
autem suaviter vivere, qui non vivat bene?
An. Immo qui potest suaviter vivere, qui vivat bene?
Ma. Ergo tu probas eos qui vivunt male, modo suaviter.
An. Arbitror illos bene vivere qui vivunt suaviter.
Ma. Sed ista suavitas unde proficiscitur, e rebus extrariis, an ex
animo?
An. E rebus extrariis.
Ma. O subtilem abbatem, sed crassum Philosophum! Dic mihi,
quibus rebus tu metiris suavitatem?
An. Somno, conviviis, libertate
faciendi quae velis, pecunia, honoribus.
Ma. Verum, si istis rebus Deus addiderit sapientiam, num vives
suaviter?
An. Quid appellas sapientiam?
Ma. Hoc est, si intelligeres hominem non esse felicem, nisi bonis
animi; opes, honores, genus neque feliciorem reddere neque meliorem.
An. Valeat ista quidem sapientia.
Ma. Quid si mihi suavius sit legere bonum auctorem, quam tibi
venari, potare aut ludere aleam? non videbor tibi suaviter vivere?
An. Ego non viverem.
Ma. Non quaero, quid tibi sit suavissimum, sed quid deberet esse
suave.
An. Ego nolim meos monachos frequentes esse in libris.
Ma. At meus maritus hoc maxime probat. Sed quam ob rem tandem non
probas hoc in monachis tuis?
An. Quoniam experior illos minus morigeros: responsant ex
decretis, ex decretalibus, ex Petro, ex Paulo.
Ma. Imperas igitur quae pugnant cum Petro et Paulo?
An. Quid illi doceant, nescio. Sed tamen non amo monachum
responsatorem, neque velim quenquam meorum plus sapere, quam ego sapiam.
Ma. Istud ita vitari possit, si tu des operam, ut quam plurimum
sapias.
An. Non est otium.
Ma. Qui sic?
An. Quia non vacat.
Ma. Non vacat sapere?
An. Non.
Ma. Quid obstat?
An. Prolixae preces, cura rei domesticae, venatus, equi,
cultus aulae.
Ma. Itane ista tibi sunt potiora sapientia?
An. Nobis sic usu venit.
Ma. Iam illud mihi dicito, si quis Iupiter hanc potestatem tibi
daret, ut posses et monachos tuos et te ipsum vertere in quodcumque animal
velles, an illos in porcos verteres, te ipsum in equum?
An. Nequaquam.
Ma. Atqui sic vitares, ne quis plus te uno? saperet.
An. Mea
non magni referret, quod genus animantis essent monachi, modo ipse essem homo.
Ma. An hominem esse censes, qui nec sapiat nec velit
sapere?
An. Mihi sapio.
Ma. Et sibi sapiunt sues.
An. Videre mihi sophistria
quaepiam, ita argutaris.
Ma. Non dicam, quid tu mihi videaris. Sed cur haec
displicet supellex?
An. Quia fusus et colus sunt arma muliebria.
Ma. Nonne matronae est administrare rem domesticam, erudire
liberos?
An. Est.
Ma. An rem tantam existimas administrari posse sine sapientia?
An. Non arbitror.
Ma. At hanc sapientiam docent me libri.
An. Ego domi habeo sexaginta duos monachos, tamen nullum
librum reperies in meo cubiculo.
Ma. Bene itaque prospectum est monachis illis.
An. Feram libros, non fero
Latinos.
Ma. Quapropter?
An. Quia non convenit ea lingua foeminis.
Ma. Exspecto caussam.
An. Quia parum facit ad tuendam illarum pudicitiam.
Ma. Ergo nugacissimis fabulis pleni libri Gallice scripti faciunt
ad pudicitiam?
An. Aliud est.
Ma. Dic istud, quidquid est, aperte.
An. Tutiores
sunt a sacerdotibus, si nesciant Latine.
Ma. Immo isthinc minimum est periculi vestra opera. Quandoquidem
hoc agitis sedulo, ne sciatis Latine.
An. Vulgus ita sentit, quia rarum et insolitum est, foeminam
scire Latine.
Ma. Quid mihi citas vulgum, pessimum
bene gerendae rei auctorem? Quid mihi consuetudinem, omnium malarum rerum
magistram? Optimis assuescendum: ita fiet solitum, quod erat insolitum; et
suave fiet, quod erat insuave; fiet decorum, quod videbatur indecorum.
An. Audio.
Ma. Nonne decorum est foeminam in Germania natam discere Gallice?
An. Maxime.
Ma. Quam ob rem?
An. Ut loquatur cum his, qui sciunt Gallice.
Ma. Et mihi putas indecorum, si discam Latine, ut quotidie
confabuler cum tot auctoribus, tam facundis, tam eruditis, tam sapientibus, tam
fidis consultoribus.
An. Libri adimunt multum cerebri foeminis, cum alioqui parum
illis supersit.
Ma. Quantum vobis supersit, nescio; certe mihi quantulumcunque
est, malim in bonis studiis consumere, quam in precibus sine mente dictis, in
pernoctibus conviviis, in exhauriendis capacibus pateris.
An. Librorum familiaritas parit
insaniam.
Ma. An colloquia combibonum, scurrarum et sannionum tibi non
pariunt insaniam?
An. Imo depellunt taedium.
Ma. Qui fiat igitur, ut tam amoeni confabulones mihi pariant
insaniam?
An. Sic
aiunt.
Ma. At aliud ipsa loquitur res. Quanto plures videmus, quibus
immodica potatio et intempestiva convivia, quibus temulenta pervigilia, quibus
impotentes affectus pepererunt insaniam?
An. Ego sane nollem uxorem doctam.
Ma. At ego mihi gratulor, cui
contigerit maritus tui dissimilis. Nam et illum mihi et me illi cariorem
reddit eruditio.
An. Immensis laboribus comparatur eruditio, ac post
moriendum est.
Ma. Dic mihi, vir egregie, si cras
tibi moriendum esset, utrum malles mori stultior an sapientior?
An. Si citra laborem contingeret sapientia.
Ma. Sed nihil homini citra laborem contingit in hac vita, et tamen
quicquid paratum est, quantisvis laboribus comparatum est, hic relinquendum
est: cur pigeat nos in re omnium pretiosissima sumere laboris aliquid, cuius
fructus nos in alteram quoque vitam comitatur?
An. Frequenter audivi vulgo dici, foeminam sapientem bis
stultam esse.
Ma. Istuc quidem dici solet, sed a stultis. Foemina quae vere
sapit, non videtur sibi sapere; contra quae cum nihil sapiat, sibi videtur
sapere, ea demum bis stulta est.
An. Nescio quomodo fit, ut quemadmodum clitellae non
conveniunt bovi, ita nec literae mulieri.
Ma. Atqui negare non potes, quin magis quadrent clitellae bovi,
quam mitra asino, aut sui. Quid sentis de Virgine matre?
An. Optime.
Ma. Nonne
versabatur in libris?
An. Versabatur; at non in istis.
Ma. Quid igitur legebat?
An. Horas
canonicas.
Ma. Ad quem usum?
An. Ordinis Benedictini.
Ma. Sit ita sane. Quid Paula
et Eustochium? nonne versabantur in sacris libris?
An. Verum istuc nunc rarum est.
Ma. Sic olim rara avis erat Abbas indoctus, nunc nihil vulgatius:
olim Principes et Caesares eruditione non minus quam imperio praeminebant.
Neque tamen usque adeo rarum est, quam tu putas: sunt in Hispania, sunt in
Italia non paucae mulieres adprime nobiles, quae cum quovis viro queant
contendere: sunt in Anglia Moricae, sunt in Germania Bilibaldicae et
Blaurericae. Quod nisi caveritis vos, res eo tandem evadet, ut nos praesideamus
in scholis Theologicis, ut concionemur in templis; occupabimus mitras vestras.
An. Ista Deus avertat.
Ma. Imo vestrum erit hoc avertere. Quod si pergetis ut coepistis,
citius anseres concionaturi sint, quam vos mutos pastores ferant. Videtis iam
inverti mundi scaenam: aut deponenda est persona, aut agendae sunt suae cuique
partes.
An. Unde incidi in hanc foeminam? Si quando vises
nos, ego te suavius accipiam.
Ma. Quibus modis?
An. Saltabimus, bibemus affatim, venabimur, ludemus,
ridebimus.
Ma. Mihi quidem iam nunc ridere libet.
|