XXXIII.
EXORCISMUS SIVE SPECTRUM
THOMAS,
ANSELMUS.
Th. Quid est bonae rei, quod tecum rides tam suaviter,
quasi thesaurum nactus sis?
An. Non procul aberrat a scopo tua divinatio.
Th. At non imparties sodali quidquid istuc
est boni?
An. Imo iamdudum optabam mihi dari quempiam, in cuius sinum
effunderem hoc meum gaudium.
Th. Age igitur, imparti.
An. Audivi modo fabulam lepidissimam, quam iures esse
comicum figmentum, nisi mihi locus, personae, totaque res esset tam nota, quam
tu notus es mihi.
Th. Audire gestio.
An. Nostine Polum Fauni generum?
Th. Maxime.
An. Is est et auctor, et actor huius fabulae.
Th. Facile crediderim. Nam ille vel absque
persona possit quamvis agere fabulam.
An. Sic est. Nosti, opinor, et praedium, quod habet non ita
procul a Londino?
Th. Phy! Non semel illic compotavimus.
An. Agnoscis igitur viam utrinque arboribus pari digestis
intervallis septam.
Th. Ad laevam aedium partem, altero fere balistae iactu.
An. Tenes. Alterum viae latus habet alveum siccum, dumis ac
vepribus obsitum: e ponticulo iter est in apertam planitiem.
Th. Memini.
An. Iam pridem vagabatur rumor ac fabula per eius loci
rusticos, iuxta ponticulum hunc observari spectrum quoddam, cuius subinde
exaudirentur miserandi eiulatus: suspicabantur, animam esse cuiuspiam, quae
diris cruciatibus torqueretur.
Th. Quis auctor erat istius rumoris?
An. Quis nisi Polus? Hoc prooemium praestruxerat suae
fabulae.
Th. Quid isti venit in mentem, ut ista configeret?
An. Nescio; nisi quia sic est hominis ingenium: gaudet
huiusmodi commentis ludere stultitiam populi. Dicam quid nuper designarit huius
generis. Simul equitabamus aliquam multi Richemondam ; inter
quos erant, quos tu diceres cordatos homines. Coelum erat mire serenum, nec
ulla usquam nubecula suffuscatum. Ibi Polus, intentis in coelum oculis,
signavit totam faciem ac scapulas imagine crucis, et vultu ad stuporem
composito, ita secum: Deum immortalem! quid ego video? Rogantibus, qui
proxime equitabant, quid videret, rursus obsignans se maiore cruce: Avertat,
inquit, clementissimus Deus hoc ostentum. Cum instarent aviditate
cognoscendi, ille defixis in coelum oculis, ac digito commonstrans coeli locum,
Nonne, inquit, videtis illic immanem draconem, igneis armatum
cornibus, cauda in circulum retorta? Cum negarent se videre, atque ille
iussisset, oculos intenderent, ac locum subinde commonstraret, tandem unus
quispiam, ne videretur parum oculatus, affirmavit, se quoque videre. Hunc
imitatus est unus item atque alter: pudebat enim non videre quod tam esset
perspicuum. Quid multis? Intra triduum rumor hic totam Angliam pervaserat, tale
portentum apparuisse. Mirum autem, quantum fama popularis addidit fabulae. Nec
deerant qui, quid sibi vellet ostentum, interpretarentur serio. Horum stultitia
ille, qui commentus fuerat argumentum, magna cum voluptate fruebatur.
Th. Agnosco hominis ingenium. Sed redi ad
spectrum.
An. Interea commodum divertit ad Polum Faunus, quidam
sacerdos, ex eorum genere, quibus non satis est appellari Latine regulares,
nisi Graece cognomen idem accinatur ,
parochus vici illic alicunde vicini. Is sibi non vulgariter videbatur sapere,
praesertim in rebus sacris.
Th. Intelligo, repertus est actor fabulae.
An. Super coenam ortus est sermo de rumore spectri. Cum
Polus sentiret, Fauno rumorem hunc non solum auditum esse, verum etiam
creditum, coepit hominem obtestari, vir doctus ac pius succurreret animulae tam
dira patienti, et Si quid dubitas, inquit, explora rem, obambula ad
decimam iuxta ponticulum illum, et audies miserum eiulatum: adiunge tibi quem
voles comites; ita et tutior audies, et certius.
Th. Quid deinde?
An. Coena peracta, Polus ex more abit venatum,
aut aucupatum. Faunus obambulans, cum iam tenebrae sustulissent certum de rebus
iudicium, tandem audit miserandos gemitus: hos Polus artifex mire effingebat,
abditus illic in vepreto, adhibita ad id olla fictili: quo vox e cavo reddita
lugubrius quiddam sonaret.
Th. Haec fabula, ut video, vincit phasma
Menandri.
An. Magis istuc dices, si totam audieris. Faunus domum se
recepit, narrare cupiens, quid audisset. Polus alia via compendiaria iam anteverterat. Ibi Faunus
narrat Polo, quod erat actum, et aliquid etiam affingit, quo res esset
admirabilior.
Th. Poterat interim Polus tenere risum?
An. Illene? Vultum habet in manu. Dixisses rem serio agi.
Tandem Faunus, vehementer obtestante Polo, suscepit negotium exorcismi, ac
totam eam noctem agit insomnem, dum dispicit, quibus modis rem aggrederetur
tuto: nam sibi quoque misere metuebat. Primum itaque congesti sunt exorcismi efficacissimi, et additi
novi nonnulli per viscera beatae Mariae, per ossa beatae Werenfridae. Deinde
delectus est locus in planitie vicina vepreto, unde vox exaudiebatur:
circumductus est circulus satis amplus, qui crebras haberet cruces, variasque
notulas . Haec
omnia peragebantur verbis conceptis . Adhibitum
est vas ingens, plenum aquae consecratae. Addita est in collum sacra stola, quam vocant, unde pendebat
initium Evangelii secundum Ioannem. In loculis habebat cerulam, a Romano
Pontifice quotannis consecrari solitam, quae vulgo dicitur Agnus Dei. His armis
olim se muniebant adversus noxios daemones, prius quam illis Francisci cuculla
coepit esse formidabilis. Haec omnia procurata sunt, ne, si spiritus malus esset,
impetum faceret in exorcistam. Nec tamen ausus est se solum huic circulo
committere: sed decretum est, adhibendum esse sacerdotem alterum. Ibi Polus
metuens, ne, si nasutior adiunctus fuisset, proderetur fabulae mysterium,
adiungit parochum quendam ex vicina, cui rem totam aperit: sic enim postulabat
actio fabulae; et erat is qui a tali ludo non abhorreret. Postridie rebus
omnibus rite praeparatis, sub horam decimam Faunus cum parocho circulum
ingreditur. Polus, qui praecesserat, e vepreto gemit miserabiliter. Faunus
auspicatur exorcismum. Interim Polus clam per tenebras subducit se in villam
proximam. Illinc adducit aliam personam fabulae: nec enim poterat nisi per
multos agi.
Th. Quid faciunt?
An. Conscendunt equos nigros, ignem occultum secum ferunt.
Ubi non procul abessent a circulo, ignem ostentant, quo metu Faunum abigerent e
circulo.
Th. Quantum operae sumpsit Polus ille, ut falleret!
An. Sic est homo. Verum ea res propemodum pessime
cesserat illis.
Th. Qui sic?
An. Nam equi subito prolato igne consternati, parum abfuit,
quin et se praecipitarent, et sessores. Habes primum actum fabulae. Ubi reditum
est in colloquium, Polus velut ignarus omnium, rogat, quid esset actum. Ibi
Faunus narrat, sibi conspectos duos teterrimos cacodaemones, in nigris equis
oculis igneis, ac naribus spirantes ignem, qui tentassent ingredi circulum,
verum efficacibus verbis abactos in malam rem. His rebus cum accrevisset animum
Fauno, postero die summo cum apparatu rediit in circulum: cumque diu multis
obtestationibus provocasset spectrum, Polus rursum cum collega suo procul
ostendit sese ex equis atris horrendo fremitu, quasi cuperent irrumpere in
circulum.
Th. Nihil habebant ignis?
An. Nihil; nam id male cesserat. Sed audi aliud commentum. Ducebant
longum funem: eo leviter per humum tracto, dum hinc atque hinc uterque se
proripit, velut abacti exorcismis Fauni, sacerdotem utrumque, una cum vase quod
habebant aquae sacrae plenum, provolvunt in terram.
Th. Hoc praemii tulit pro sua actione
parochus?
An. Tulit: et tamen maluit hoc perpeti, quam deserere coeptam
fabulam. His ita gestis, ubi reditum est ad colloquium, depraedicat apud Polum
Faunus, quanto fuisset in periculo, et quam fortiter utrumque cacodaemonem suis
verbis profligasset: iamque certam conceperat fiduciam, nullum esse tam noxium
aut impudentem daemonem, qui posset in circulum irrumpere.
Th. Faunus ille non multum abest a fatuo.
An. Nihil adhuc audisti. Hucusque progressa fabula, commodum
supervenit Poli gener: nam eius filiam duxerat natu maximam: iuvenis, ut scis,
ingenio mire festivo.
Th. Scio: nec abhorrens ab huiusmodi iocis.
An. Abhorrens? Nullum ille vadimonium non desereret, si
talis vel spectanda, vel agenda esset fabula. Huic socer rem omnem denarrat, atque
illi delegat partes, ut animam agat. Sumit ornatum, ac lubens; convolvit se
linteo, quemadmodum apud nos solent funera: habet prunam vivam in testa, quae
per linteum reddebat speciem incendii. Sub noctem itum est ad locum, ubi haec
agebatur fabula. Audiuntur miri gemitus. Faunus expedit exorcismos omnes.
Tandem procul inter vepretum ostendit sese anima, subinde ostentans ignem, ac
misere suspirans. Hanc cum Faunus obtestaretur, ut eloqueretur quisnam esset,
subito prosiliit e vepreto Polus ornatu cacodaemonis, fictoque fremitu: Nihil,
inquit, tibi iuris est in hanc animam: mea est; ac subinde procurrit
usque ad oram circuli, velut impetum facturus in exorcistam; moxque velut
submotus verbis exorcismi, et vi aquae sacrae, quam illi multa aspersit, retrocessit.
Tandem abacto paedagogo
daemone ,
nascitur dialogismus Fauni cum anima. Percunctanti et obtestanti,
respondit se esse animam Hominis christiani. Rogata, quo nomine vocaretur,
respondit: Faunus. Faunus, inquit, idem mihi nomen est.
Iamque ex communi nomine res coepit illi magis esse cordi, ut Faunus Faunum
liberaret. Cum Faunus multa percunctaretur, ne diutina confabulatio proderet
fucum, subducebat sese anima, negans sibi fas esse diutius colloqui, quod
tempus urgeret, quo cogeretur abire, quo liberet daemoni; pollicita tamen est,
sese postridie redituram, hora qua fas esset. Rursus convenitur in aedibus
Poli, qui choragus erat fabulae. Ibi denarrat exorcista, quid
esset gestum, nonnulla etiam admentiens , quae sibi
tamen persuadebat esse vera. Adeo favebat negotio, quod agebatur. Iam
hoc compertum erat, scilicet, animam esse Christianam, quae sub inclementissimo
daemone diris cruciatibus vexaretur. Huc omnis conatus intenditur. Verum in
exorcismo proximo ridiculum quiddam accidit.
Th. Obsecro quidnam?
An. Cum Faunus evocasset animam, Polus, qui daemonem agebat,
prorsus sic assiliit, quasi intra circulum irrupturus, cumque contra Faunus
pugnaret exorcismis, multamque vim aquae aspergeret, tandem exclamat daemon, se
ne pili quidam facere ista omnia: Rem, inquit, habuisti cum puella;
mei iuris est. Id cum Polus ioco diceret, tamen forte fortuna verum dixisse
visus est: nam exorcista hoc dicto tactus, ilico recepit se in centrum circuli,
et nescio quid immussavit in aurem parocho . Id Polus
sentiens, recepit sese, ne quid audiret, quod audire fas non esset .
Th. Sane polus religiosum ac verecundum agebat daemonem.
An. Sic est, reprehendi poterat actio, quod parum meminisse
decori. Exaudivit tamen parochi vocem indicentis satisfactionem.
Th. Quam?
An. Ut ter diceret praecationem dominicam: ex hoc coniiciebat,
illum ter habuisse rem eadem nocte.
Th. Hoc sane regularis ille praeter regulam.
An. Homines sunt et lapsus erat humanus.
Th. Perge: quid deinde factum.
An. Iam Faunus ferocior redit ad oram circuli, et vitro
provocat daemonem. At ille iam timidior refugiebat. Fefellisti me,
inquiens: si sapuissem, non monuissem te. Persuasum est hoc multis, quae
semel sacerdoti confessus sis, prorsus abolita esse e memoria daemonis, ne
possit opprobrare.
Th. Iocum plane ridiculum narras.
An. Sed, ut aliquando finiam fabulam, diebus aliquot hunc in
modum colloquium habitum est cum anima. Summa huc evasit. Roganti exorcistae, num qua via posset a
cruciatu liberari, respondit ille, posse, si pecunia, quam reliquisset fraude
partam, restitueretur. Ibi Faunus, Quid, inquit, si per bonos viros
dispensaretur in pios usus? Respondit, et hoc profuturum. Heic exhilaratus
exorcista, summa diligentia percunctatus est, quanta esset summa. Illa dixit, ingentem;
quod illi erat bonum atque commodum. Indicavit et locum, sed procul dissitum,
ubi thesaurus heic defossus esset. Praescripsit in quos usus vellet
impendi.
Th. In quos?
An. Ut tres susciperent peregrinationem, quorum unus adiret
limina Petri, alter iret salutaturum Iacobum Compostellanum, tertius oscularetur
pectinem Iesu, qui est Treveris. Deinde per aliquot monasteria magna vis psalteriorum, ac
missarum perageretur. Quod superesset, ipse pro suo arbitratu dispensaret. Iam
totus erat in thesauro Fauni animus; illum toto pectore devorat.
Th. Vulgaris morbus est, quanquam hoc nomine peculiariter
male audiunt sacerdotes.
An. Ubi nihil esset omissum, quod ad pecuniae negotium
pertineret, exorcista submonitus a Polo, coepit animam de curiosis artibus
percunctari, de alcumistica, deque magia. Et ad haec anima quaedam respondit pro tempore, caeterum
pollicita, se plura indicaturam, simul atque illius opera liberata fuisset a
paedagogo daemone. Sit hic, si videtur, tertius fabulae actus. In quarto Faunus
coepit ubique serio praedicare rem prodigiosam, nihil aliud crepare in
colloquiis, in conviviis; polliceri monasteriis magnifica quaedam: et omnino
nihil iam humile loquebatur. Adiit locum, reperit signa, non ausus tamen est
effodere thesaurum, quod anima iniecisset scrupulum, ingenti periculo facturum,
si prius, quam essent peractae missae, thesaurus attingeretur. Iam multis
nasutioribus subolebat fucus. Cum tamen ille nusquam non depraedicaret suam
stultitiam, clam admonitus est ab amicis, praesertim ab Abbate suo, ne qui
hactenus habitus esset vir prudens, nunc diversam de se speciem daret omnibus.
Ille tamen nullius oratione potuit commoveri, quo minus crederet, rem esse
seriam, adeoque penitus haec imaginatio occupavit animum hominis, ut praeter
spectra et malos genios nihil loqueretur. Abierat mentis habitus in ipsam
faciem, quae sic pallebat, sic erat extenuata, sic deiecta, ut larvam esse
diceres, non hominem. Quid multis? minimum aberat a vera dementia, ni celeri
remedio succursum fuisset.
Th. Nimirum hic erit extremus actus fabulae.
An. Eum tibi reddam. Polus et huius
gener huiusmodi technam commenti sunt. Effinxerunt epistulam raris litteris descriptam, idque non in chartis
vulgaribus, sed in his, in quibus artifices reponunt bracteas auri,
subrubentibus, ut scis, luto . Epistolae sententia haec erat: Faunus
dudum captivus, nunc liber, Fauno liberatori suo optimo salutem aeternam. Non
est, mi Faune, cur te diutius in hoc negotio maceres; respexit deus animi tui
piam voluntatem, et illius merito me liberavit a suppliciis: ego nunc feliciter
ago inter angelos. Te manet locus apud divum augustinum, qui
proximus est apostolorum choro. Ubi veneris ad nos, agam tibi gratias coram. Interim cura ut
vivas suaviter. Datum e coelo empyreo, Idibus Septembribus, anno millesimo
quadringentesimo nonagesimo octavo, sub sigillo annuli mei. Haec epistola clam posita est in
altari, ubi facturus erat rem divinam Faunus. Ea peracta subornatus est, qui
eum submoneret de re, quasi casu deprehensa. Nunc eam circumfert epistolam, et
ostentat ceu rem sacram: nihilque credit certius, quam eam e coelo perlatam ab
angelo.
Th. Istud non est liberasse hominem insania, sed mutasse
insaniae genus.
An. Sic est profecto, nisi quod nunc insanit
suavius.
Th. Antehac non soleo multum tribuere fabulis, quae vulgo
feruntur de spectris; sed posthac multo minus tribuam: suspicor enim ab
hominibus credulis, et Fauni similibus, multa pro veris prodita litteris, quae
simili artificio sunt adsimulata.
An. Ego pleraque huius generis esse credo.
|