XXXIV.
ALCUMISTICA
PHILECOUS,
LALUS.
Ph. Quid
est novae rei, quod sic Lalus apud sese ridet, ac pene in cachinnos solvitur,
subinde signans se cruce? Interpellabo
felicitatem hominis. Salve multum, amicissime Lale. Videre mihi admodum felix.
La. Atqui felicior ero, si te impartiam hoc gaudio.
Ph. Fac igitur quam primum me bees.
La. Nosti
Balbinum?
Ph. Senem illum eruditum, ac vitae etiam laudatae?
La. Sic est, ut dicis, sed nullus est mortalium,
qui sapit omnibus horis, aut qui sit undiquaque perfectus. Habet hoc vir ille
inter multas egregias dotes naevi; iam olim insanit in artem, quam vocant
alcumisticam.
Ph. Haud tu quidem naevum narras, sed insignem morbum.
La. Utcunque est, ille toties delusus ab hoc hominum genere,
tamen dudum mirifice passus est sibi dari verba.
Ph. Quo pacto?
La. Adiit illum sacerdos quidam, salutavit honorifice, mox
sic exorsus est: Doctissime Balbine, mirabere fortassis, quod ignotus sic
interpellem te, quem scio nunquam non sanctissimis studiis occupatissimum. Annuit
Balbinus, qui mos est illi; nam verborum est mire parcus.
Ph. Prudentiae narras argumentum.
La. Verum
alter prudentior sic pergit: Ignosces tamen huic meae importunitati, si
cognoris caussam, cur te adierim. Dic, inquit Balbinus, sed
paucis, si potes. Dicam, inquit ille, quanto potero
compendio. Scis, vir omnium doctissime, esse varia mortalium fata: ego nescio,
utro in numero me ponam, felicium an infelicium. Etenim si meum fatum altera ex
parte contemplor, videor mihi pulchre felix, si ex altera, nihil me infelicius.
Urgente Balbino ut rem conferret in compendium, Finiam, inquit, doctissime
Balbine. Id erit mihi facilius apud virum, cui totum hoc negotium sic notum
est, ut nulli notius.
Ph. Rhetorem mihi depingis, non alcumistam.
La. Mox audies alcumistam. A puero mihi, inquit, contigit
haec felicitas, ut artem omnium maxime expetendam discerem illam: inquam,
totius philosophiae medullam alcumisticam. Ad nomen alcumistices nonnihil
experrectus est Balbinus, gestu duntaxat: caeterum gemitu iussit ut pergeret.
Tum ille: Sed o me miserum, inquit, qui non inciderim in eam viam,
quam oportuit. Cum Balbinus rogasset, quasnam vias diceret, Scis,
inquit, optime (quid enim te fugit, Balbine, virum undiquaque doctissimum?)
duplicem esse huius artis viam: alteram, quae dicitur longatio, alteram, quae
dicitur curtatio. At mihi malo quodam fato accidit in longationem incidere.
Balbino sciscitante, quod esset discrimen viarum: Impudentem me, inquit,
qui haec apud te loquar, cui sciam haec omnia sic esse nota, ut nulli
notiora. Itaque supplex huc ad te accurri, ut misertus nostri, digneris
impartire nobis viam illam felicissimam curtationis. Quo peritior es huius artis,
hoc potes minore negotio communicare nobis. Noli tantum Dei donum celare
fratrem dolore periturum. Ita te Iesus Christus semper maioribus
locupletet dotibus. Cum hic non faceret obtestandi finem, Balbinus fateri
coactus est, se prorsus ignorare, quid esset longatio aut curtatio: iubet
exponat ipse vim harum vocum. Tum
ille: Quanquam, inquit, scio, me loqui peritiori, tamen, quando ita
iubes, faciam. Qui totam aetatem in hac arte divina contriverunt, duabus
rationibus vertunt rerum species: altera, quae brevior est, sed plusculum habet
periculi; altera, quae longior est, sed eadem tutior. Ego mihi videor infelix,
qui hactenus sudarim in ea via, quae meo animo non arridet; neque quenquam
nancisci potui, qui alteram, cuius amore depereo, vellet indicare. Tandem Deus
immisit in mentem, ut te adirem, virum non minus pium quam doctum. Doctrina
tibi praestat, ut facile possis dare quod peto: pietas commovebit, ut velis
opitulari fratri, cuius salus tibi in manu est. Ne longum faciam,
cum huiusmodi sermonibus veterator ille amovisset a se suspicionem fuci,
fidemque fecisset, sibi viam alteram esse perspectissimam: iam pridem pruriebat
Balbino animus. Tandem non temperans sibi, Valeat, inquit, illa
curtatio, cuius ego ne nomen quidem unquam audivi, tantum abest ut teneam: dic
mihi bona fide, longationem tenes exacte? Phy,
inquit ille, ad unguem; sed displicet longitudo. Cum Balbinus rogasset,
quantum temporis requiretur: Nimium, inquit, totus pene annus; sed
interim tutissima est. Ne
labora, inquit
Balbinus, etiamsi toto biennio sit opus, modo fidas arti tuae. Ut rem in
pauca conferam, convenit inter eos, ut negotium aggrederentur clam in aedibus
Balbini: hac lege, ut ille suppeditaret operam, Balbinus sumptum, lucrum ex
aequo ac bono divideretur, quanquam impostor modestus ultro totum lucrum, quod
provenisset, Balbino deferebat; utrinque iuratum est de silentio, quod faciunt
qui mysteriis initiantur. Iam illico numeratur pecunia, unde artifex mercaretur
ollas, vitra carbones, reliquaque, quae ad instruendam officinam pertinent. Ibi
noster alcumista suaviter in scorta, aleam et compotationes decoquit eam
pecuniam.
Ph. Hoc nimirum est vertere rerum species.
La. Urgente Balbino, ut rem
aggrederetur: An non tenes, inquit, illud: Dimidium facti, qui bene
coepit, habet? Magnum est bene praeparare materiam. Tandem coepit adornari
fornax. Heic rursus erat opus novo auro, velut illecebra venturi auri. Siquidem
ut piscis non capitur absque esca, ita aurum alcumistis non provenit, nisi pars
auri admisceatur. Interea Balbinus totus erat in supputationibus, subducebat
enim, si unica pareret quindecim, quantum esset lucri rediturum ex unciis bis
mille: tantum enim decreverat insumere. Cum hanc quoque pecuniam decoxisset
alcumista, iamque mensem unum atque alterum multum operae simulasset circa
folles et carbones, roganti Balbino, ecquid procederet negotium, primum
obmutuit: urgenti tandem respondit, Sicut solent res praeclarae, quae semper
difficiles habent aditus. Caussabatur, erratum in emendis carbonibus:
quernos enim emerat, cum abiegnis esset opus, aut colurnis. Ibi perierant aurei centum: nec eo
segnius reditum est ad aleam. Data nova pecunia, mutati carbones. Iamque maiore
studio res coepta est, quam antea; quemadmodum in bello milites, si quid secus
accidit quam vellent, virtute sarciunt. Cum menses iam aliquot ferbuisset
officina, et exspectaretur foetus aureus, ac ne mica quidem auri esset in vasis
(iam enim et illud omne decoxerat alcumista) inventa est alia caussatio,
nimirum vitra, quibus usus fuerat, non fuisse temperata sicut oportuit. Etenim ut
non ex quovis ligno Mercurius fingitur, ita non quibuslibet vitreis conficitur
aureum. Quo plus erat impensum, hoc minus libebat desistere.
Ph. Sic solent aleatores, quasi non multo satius sit hoc
perdere, quam totum.
La. Sic est. Deierabat alcumista, nunquam sibi sic impositum fuisse, nunc
errore deprehenso caetera fore tutissima, et hoc dispendii magno cum foenore
sarturum sese. Mutatis vitreis, tertia instaurata est officina. Admonebat
alcumista, rem felicius successuram, si Virgini matri, quae, ut scis, Paraliis
colitur, mitteret aliquot aureos dono, artem enim esse sacram, nec absque
favore numinum rem prospere geri. Id consilium vehementer placuit balbino
homini pio, ut qui nullum praetermitteret diem, quin perageret rem divinam.
Suscepit religiosam profectionem alcumista, nimirum in proximum oppidulum,
atque illic votivam pecuniam decoxit in ganeis. Reversus domum, nunciat, sibi
summam esse spem, negotium ex animi sententia successurum, adeo divam virginem
votis suis visam annuere. Ubi multo iam tempore sudatum esset, ac ne mica
quidem auri nasceretur usquam, expostulanti Balbino respondit, sibi nihil
unquam tale accidisse in vita, toties artem experto; nec satis posse
coniectare, quid esset in causa. Quum diu divinatum esset, tandem illud venit
in mentem Balbino, num quo die praetermisisset audire sacrum, aut dicere preces
horarias, quas vocant: nam nihil succedere his omissis. Ibi impostor, Rem,
inquit, acu tetigisti. Me miserum, semel atque iterum id admissum est per
oblivionem, et nuper a prolixo convivio surgens, oblitus sum dicere
salutationem Virginis. Tum Balbinus, Non mirum, inquit, si res
tanta non succedit. Recipit artifex, se pro praetermissis sacris duobus
duodecim auditurum, et pro unica salutatione decem repositurum. Cum alcumistam
prodigum subinde defecisset pecunia, nec suppeterent petendi causae, tandem
hanc technam commentus est: rediit domum admodum exanimatus, ac voce
lamentabili, Perii, inquit, funditus, Balbine, perii, actum est de
capite meo. Obstupuit Balbinus, et tanti mali causam avebat cognoscere. Subodorati
sunt, inquit, aulici quod egimus; nec aliud exspecto, quam ut mox
deducar in carcerem. Ad hanc vocem expalluit etiam serio Balbinus. Nam scis,
apud nos capitale esse, si quis alcumisticam exerceat absque principis
permissu. Pergit ille: Non, inquit, metuo mortem; utinam illa
contingat, metuo quiddam crudelius. Roganti quid hoc esset: Rapiar,
inquit, aliquo in turrim; illic per omnem vitam cogar his laborare, quibus
non libet. An ulla mors est, quae non potior esse debeat, quam talis vita? Ibi
res ventilata est consultatione. Balbinus, quoniam callebat artem Rhetoricam,
pulsavit omnes status , si qua
periculum vitari posset. Non potes, inquit, inficiari crimen? Nequaquam,
ait ille. Inter regios satellites res sparsa est, et habent argumenta, quae
dilui non possint. Ne defendi quidem factum poterat ob legem manifestam. Cum
multis in medium adductis, nihil videretur firmi praesidii, tandem alcumista,
cui iam opus erat praesenti pecunia: Nos, inquit, Balbine, lentis
consiliis agimus; atqui res poscit praesens remedium. Iam arbitror adfuturos,
qui me abiciant in malam rem. Denique cum nihil occurreret Balbino, tandem
alcumista, Nec mihi quidquam occurrit, inquit, nec quidquam superesse
video, nisi ut fortiter peream, nisi forte hoc placet, quod unum superest,
utile magis quam honestum, nisi quod durum est telum necessitas. Scis,
inquit, hoc hominum genus avidum esse pecuniae, eoque facilius corrumpi posse,
ut sileant. Quamvis durum sit illis furciferis dare quod profundant, tamen, ut
nunc res sunt, nihil video melius. Idem visum est Balbino, ac numeravit
aureos triginta, quibus redimeret silentium.
Ph. Miram Balbini liberalitatem
mihi praedicas.
La. Imo in re honesta citius dentem extudisses ab eo, quam
nummum. Sic prospectum est alcumistae, cui nihil erat periculi, nisi quod non
haberet quod daret amicae.
Ph. Demiror, Balbino in tanto nihil esse nasi.
La. Heic duntaxat naso caret, in caeteris nasutissimus.
Rursus nova pecunia instruitur fornax, sed praemissa ad Virginem matrem
precatiuncula, ut coeptis faveret. Iam totus exierat annus, dum, illo nunc hoc
nunc illud caussante, luditur opera, et perit impensa. Interim exstitit casus
quidam ridiculus.
Ph. Quisnam?
La. Alcumista furtivam consuetudinem habebat cum uxore
cuiusdam aulici. Maritus concepta suspicione coepit hominem observare. Tandem
cum illi nunciatum esset, sacrificum esse in cubiculo, praeter exspectationem
rediit domum, pulsat ostium.
Ph. Quid facturus homini?
La. Quid? nihil suave: aut occisurus erat, aut exsecturus . Ubi
maritus instans minitaretur, se vi effracturum ostium, ni aperiret uxor,
magnopere trepidatum est, et circumspicitur praesentaneum aliquod consilium.
Nec erat aliud, quam quod ipsa dabat res. Abiecit tunicam, ac per fenestram angustam deiecit sese, non
absque periculo, nec sine vulnere, ac fugit. Scis, tales fabulas
illico spargi. Itaque permanavit et ad Balbinum. Neque id fore non divinarat artifex.
Ph. Heic itaque medius tenetur .
La. Imo felicius elapsus est
hinc, quam e cubiculo. Audi technam hominis. Nihil expostulabat Balbinus, sed
nubilo vultu satis indicabat, se non ignorare, quod vulgo ferebatur. Noverat
ille Balbinum esse virum pium, in nonnullis pene dixerim superstitiosum. Et qui
tales sunt, in quamvis magno peccato facile condonant supplici. Itaque data
opera iniicit mentionem de successu negotii, queritans non perinde succedere ut
solet, aut vellet, addebat, se vehementer mirari, quid esset in causa. Ibi per
occasionem commotus Balbinus, qui alioqui videbatur destinasse silentium, et
erat qui facile commoveretur: Non est, inquit, obscurum quid obstet,
peccata obstant, quo minus succedat quod a puris pure tractari convenit. Ad
hanc vocem artifex procubuit in genua, subinde tundens pectum et vultu voceque
lacrymabili: Verissimum, inquit, dixisti, Balbine, peccata, inquam,
obstant, sed mea peccata, non tua. Non enim pudebit me turpitudinem meam apud
te, velut apud sacerdotem sanctissimum, confiteri. Vicerat me carnis
infirmitas, pertraxerat me Satanas in laqueos suos. Et o me miserum! e sacrifico factus sum
adulter. Non tamen omnino periit hoc munus, quod misimus Virgini matri.
Perieram certo exitio, ni illa succurrisset. Iam maritus effringebat fores,
fenestra erat arctior quam ut possem elabi. In tam praesentaneo periculo venit
in mentem sanctissimae Virginis, procidi in genua, obtestatus sum, si gratum
fuisset munus, ut opitularetur. Nec mora, repeto fenestram (sic enim urgebat
necessitas) et satis amplam reperi ad effugium.
Ph. Credidit ista Balbinus?
La. Credidit, imo etiam ignovit, et admonuit religiose, ne
se praeberet ingratum beatissimae Virgini. Numerata est rursus pecunia danti
fidem, se posthac rem sacram pure tractaturum.
Ph. Quis tandem finis?
La. Perlonga est fama, sed ego paucis absolvam. Dum eiusmodi
commentis diu lusisset hominem, neque mediocrem pecuniarum vim ab eo
extorsisset, tandem venit illo qui nebulonem a puero noverat. Is facile
divinans illum idem agere apud Balbinum, quod nusquam non egerat, clam
aggreditur illum, exponit qualem artificem domi suae foveret, monet, ut quam
primum ableget hominem, ni mallet ipsum aliquando compilatis scriniis fugere.
Ph. Quid heic Balbinus? Videlicet curavit hominem coniiciendum
in carcerem?
La. In carcerem? Imo numeravit viaticum, obtestans per omnia
sacra, ne, quod accidisset, effutiret. Et sapuit, mea quidem sententia, qui hoc
maluerit, quam esse fabula conviviorum et fori, deinde venire in periculum
confiscationis. Nam impostori nihil periculi, artis tantum tenebat, quantum
asinus quivis; et in hoc genere favorabilis est impostura. Quod si furti crimen
intentasset, a suspendio tutum reddebat unctio ,
neque quisquam lubens gratis alat talem in carcere.
Ph. Miseresceret me Balbini, nisi ipse gauderet deludi.
La. Nunc mihi properandum est in aulam, alias referam his
etiam multo stultiora.
Ph. Cum vacabit, et audiam lubens, et fabulam
fabula pensabo.
|