XLIII.
POLUDAITIA
DISPAR
CONVIVIUM
SPUDUS,
APITIUS.
Sp. Heus
heus, Apiti.
Ap. Non audio.
Sp. Heus, inquam, Apiti.
Ap. Quis hic est tam molestus interpellator?
Sp. Est seriae rei quiddam, quod te volo.
Ap. At ego ad rem seriam propero.
Sp. Quonam?
Ap. Ad coenam.
Sp. Hac ipsa de re tecum volebam agere
Ap. Non vacat nunc actoribus operam dare, ne actum agam.
Sp. Nihil feceris dispendii; comitabor te quo properas.
Ap. Age dic, modo tribus verbis.
Sp. Magno
studio molior convivium, in quo nulli displiceam convivarum, placeam omnibus.
Eius artis quoniam tu principatum tenes, ad te velut ad oraculum confugio.
Ap. Responsum accipe, et quidem iuxta veterum morem, œmmetron :
Nulli ut displiceas, nullum invitare memento.
Sp. Atqui solemne est epulum; multos excipiam
oportet.
Ap. Quo plures invitaris, hoc pluribus displiceas oportet.
Quae fuit unquam tam bene vel conscripta, vel acta fabula, ut toti placuerit
theatro?
Sp. Sed
age, Comi delicium Apiti, subleva me tuo consilio;
habebo te posthac numinis loco.
Ap. Sit igitur hoc primum consilium: Ne conare quod fieri
non potest.
Sp. Quidnam?
Ap. Ut convivator omnibus placeas. Tanta est palatorum
varietas.
Sp. At saltem ut paucioribus displiceam.
Ap. Voca paucos.
Sp. Non licet.
Ap. Voca pares, et ingeniis congruentes.
Sp. Ne id quidem mihi liberum est. Vitari non potest, quin
et multos vocem, et dissimiles, denique nec eiusdem linguae neque nationis
homines.
Ap. Nae tu mihi vere convicium
narras, non convivium; in quo facile possit talis exoriri lusus, qualem Hebraei
narrant accidisse in structura Babel, ut petenti frigidum aliquis porrigat
calidum.
Sp. Opitulare, te quaeso; gratum experieris ac memorem.
Ap. Age, quando electio non est tui arbitrii, in re mala
dabo bonum consilium. Haud parvi refert ad hilaritatem convivii, quo quisque
loco sedeat.
Sp. Verissimum.
Ap. Ea res ut tibi cedat prospere, fac ut sortibus
distribuantur accubitus.
Sp. Pulchre mones.
Ap. Deinde ne sic paulatim a summo ad imum procedant
patinae, ut sigma litterae, vel serpentis potius imaginem pingant, aut ultro
citroque reciprocent, quemadmodum olim in conviviis myrtus tradi solet.
Sp. Quid igitur?
Ap. Sed ad singulas convivarum tetradas appone patinas ternas, sic ut quarta media
promineat, quemadmodum pueri tribus nucibus imponunt quartam; in singulis sit
aliud atque aliud cibi genus, quo quisque quod libet eligat.
Sp. Placet. Sed quoties mutabo patinas?
Ap. Quot partibus constat oratio rhetorica?
Sp. Quinque, ni fallor.
Ap. Quot actibus constat fabula?
Sp. Apud Horatium legi: Ne sit quinto productior actu.
Ap. Toties mutabis patinas, ut prooemium sit iusculentum,
conclusio vel epilogus ex variis bellariorum generibus conflatus.
Sp. Quem probas in patinis ordinem?
Ap. Eundem quem Pyrrhus in acie.
Sp. Quid ais?
Ap. Quemadmodum in oratione,
ita nec in convivio decet prooemium esse elaboratum. Rursus epilogus
varietate commendetur potius quam apparatu. In tribus itaque mediis servanda Pyrrhi disciplina, ut in
utroque cornu sit aliquid eximium, in media acie vulgarior apparatus. Hoc pacto
fiet, ut nec sordidus videare, nec fastidiosa copia sis molestus.
Sp. Satis expedita de cibis; superest, ut,
quomodo bibendum, doceas.
Ap. Nulli omnium cyathum appones, sed pueris dato negotium, ut
ubi percunctati didicerint, quo quisque vini genere delectetur, alacriter ad
nutum cuique quod volet porrigant. Ea ex re duplex erit commodum. Nam et
parcius bibetur, et iucundius; non solum ob id, quia subinde recens dabitur
potus, verum etiam quod nemo bibet nisi sitiens.
Sp. Optimum profecto consilium. Sed qui fieri poterit, ut
hilarescant omnes?
Ap. Id ut fiat, partim in te situm est.
Sp. Quinam?
Ap. Tenes illud: Ante omnia vultus accessere boni
Sp. Quorsum istud?
Ap. Ut convivas comiter excipias, fronteque hilari
compelles, sermonem ad cuiusque aetatem, affectum, ac mores attemperans.
Sp. Accedam, ut dicas melius.
Ap. Nosti linguas.
Sp. Propemodum omnium.
Ap. Ut sua quemque lingua subinde appelles, utque convivium
fabulis amoenioribus hilarescat, varias misce materias de rebus. Quarum quisque
libenter meminit, et nullius dolore audiuntur.
Sp. Quas dicis huiusmodi materias?
Ap. Sunt peculiares ingeniorum differentiae, quas ipse
melius perspicies; ego generatim attingam aliquot. Senes gaudent ea memorare,
quae multorum fugiunt memoriam, admiratores temporum in quibus ipsi floruerunt.
Matronis dulce est refricari memoriam eius temporis, cum a procis ambirentur.
Nautae, quique diversas ac longinquas mundi regiones inviserunt, libenter ea
narrant, quae, quia nemo vidit, mirantur omnes. Est et ante actorum malorum,
iuxta proverbium, iucunda recordatio, si modo eius sint generis, ut cum probro
coniuncta non sint, veluti militiae, profectionum, naufragiorumque discrimina.
Postremo de sua cuique arte grata est confabulatio, deque hisce rebus, quarum
usucallet. Haec sunt ferme generalia.Peculiares affectus singulatim describi
non queant, sed exempli caussa: est aliquis laudis appetentior, alius vult
haberi doctus, alius gaudet videri dives; est hic loquacior, ille pauciloquus;
nonnullos reperies tetricos, alios contra blandiores. Sunt qui nolint videri
senes, cum sint; sunt rursus qui velunt haberi grandiores quam sint,
affectantes hoc esse mirandi, quod belle portant aetatem; sunt foeminae quae
sibi de forma placent, sunt aliae putidulae. His cognitis affectibus, haud
difficile est miscere sermones unicuique gratos, vitatis his, qui moerorem afferunt.
Sp. Nae tu perpulchre tenes
artem convivatoriam!
Ap. Phy! Si tantundem temporis et operae mihi consumptum
esset in utroque Iure, Medicina ac Theologia, quantum impensum est huic arti,
iam dudum et inter Iureconsultos, Medicos acTheologos Doctoris et titulum et
lauream tulissem.
Sp. Credo.
Ap. Sed heus tu, ne quid erres, heic cavendum est, ne fabulae
sint nimium prolixae, aut ne exeant in
temulentiam. Quemadmodum enim vino nihil iucundius, si modice sumpseris, contra
nihil molestius, si supra quam sat est sumpseris: ita usu venit in fabulis.
Sp. Vera praedicas. Sed
huic incommodo quodnam ostendis remedium?
Ap. Ubi senseris suboriri t¾n ¥oinon mšqhn , per
occasionem interseca sermonem, et argumentum diversum intersere. Frustra, opinor, te monerem, ne cui suus
dolor in convivio refricetur, utcunque Plato iudicat, in conviviis quibusdam
vitiis esse medendum, vino discutiente tristitiam, et offensae memoriam
abolente. Verum illud te monitum oportuit, ne nimium crebro salutes convivas;
tametsi probo, ut interdum obambulans, nunc hos, nunc illos comiter appelles:
oportet enim convivatorem bonum motoriam agere fabulam. Nihil autem incivilius, quam
ibi commemorare, quod cibi genus sit, qua coctum arte, quanti emptum. Idem de
vino dictum puta. Quin extenuandum etiam modice quod apponitur. Alioqui
nimis diligens extenuatio apparatus, idem agit quod ostentatio. Satis est bis
aut ad summum ter dixisse, Boni consulite. Si parum lautus est
apparatus, animus certe lautissimus est. Interdum sales aspergendi sunt,
sed qui nihil habeant dentis. Profuerit
et illud, subinde sua quemque compellare lingua, sed paucis. Dicendum erat
initio, quod mihi nunc tandem venit in mentem.
Sp. Quidnam?
Ap. Si
non placet sortito dare locos, cura ut tres ex omnibus eligas natura festivos,
minimeque mutos, quorum unum collocabis in capite mensae, alterum e regione,
tertium in medio, qui silentium ac tristitiam caeterorum discutiant. Quodsi
perspexeris, convivium vel silentio tristius esse, vel clamoribus tumultuosum,
aut etiam ad rixas tendere .
Sp. Hoc crebro fit apud nos: quid tum faciendum?
Ap. Accipe rem mihi multo usu compertam.
Sp. Exspecto.
Ap. Inducito duos mimos, sive galwtopoioÝj, qui sine voce ridiculum aliquod argumentum
gesticulatione repraesentent.
Sp. Cur sine voce?
Ap. Ut par sit omnium voluptas, aut nihil loquantur, aut
lingua loquantur omnibus aeque ignota; gestibus loquentes, omnes pariter
intellegent.
Sp. Quod argumentum mihi
narras, non satis intellego.
Ap. Sunt innumera, puta uxorem decertantem cum marito de
principatu, aut simile quippiam e media vita. Quo magis erit
ridicula saltatio, hoc plus erit omnibus voluptatis. Hos oportet esse
semifatuos; alioqui qui plane fatui sunt, quaedam interdum effutiunt
imprudentes, quae laedunt.
Sp. Ita tibi precor semper
propitium Comum ,
ut mihi dedisti fidele consilium.
Ap. Addam coronidem, quin potius repetam, quod initio
dixeram, ne nimius sis anxius, ut placeas omnibus, non heic tantum, sed in omni
vita, atque ita fiet, ut citius placeas omnibus: optimum enim in vita, Ne
quid nimis .
|