XLV.
CHARON
CHARON,
GENIUS ALASTOR .
Ch. Quid ita properas gestiens, Alastor ?
Al. Opportune tu quidem, o Charon. Ad te properabam.
Ch. Quid novae rei?
Al. Nuntium fero, tibi Proserpinaeque laetissimum futurum.
Ch. Effer igitur quod fers, teque exonera.
Al. Furiae non minus gnaviter quam feliciter gesserunt suum
negotium, nullam orbis partem non infecerunt malis tartareis, dissidiis,
bellis, latrociniis, pestilentiis, adeo ut plane iam calvae emissis colubris
sint, et exhaustae venenis obambulent, quaerentes quidquid usquam est viperarum
et aspidum, quando tam glabrae sunt quam ovum, et pilum non habent in capite,
neque quidquam in pectore succi efficacis. Proinde tu fac,
cymbam ac remos appares. Mox enim ventura est tanta umbrarum multitudo, ut
verear ne non sufficias omnibus transmittendis.
Ch. Ista nos non fugerant.
Al. Unde rescieras?
Ch. Ossa pertulerat ante biduum.
Al. Ut illa dea nihil est velocius! Sed quid tu igitur
heic cessas relicta cymba?
Ch. Ita nimirum res ferebat. Huc profectus sum, ut
mihi compararem validam aliquam triremem. Nam mea cymba iam vetustate putris ac
sutilis non suffecerit huic operi, si vera sunt quae narravit Ossa. Quanquam quid opus erat Ossa? Res ipsa
compellit. Nam naufragium feci.
Al. Nimirum totus distillas;
suspicabar te redire a balneo.
Ch. Imo enatavi e Stygia palude.
Al. Umbras ubi reliquisti?
Ch. Natant cum ranis .
Al. Sed quid narravit Ossa?
Ch. Tres orbis Monarchas capitalibus odiis in mutuum exitium ruere, nec
ullam orbis Christiani partem immunem esse a belli furiis: nam tres illi
reliquos omnes pertrahunt in belli consortium. Omnes esse talibus animis, ut
nemo velit alteri cedere, nec Danum, nec Polonum, nec Scotum: nec vero Turcam
interim esse in otio, moliri dira: pestilentiam ubique saevire, apud Hispanos,
apud Britannos, apud Italos, apud Gallos. Ad haec novam esse luem ex opinionum
varietate natam, quae sic vitiavit omnium animos, ut nulla usquam sit sincera
amicitia, sed frater fratri diffidat, nec uxori cum marito conveniat. Spes est,
hinc quoque nascituram olim magnificam hominum perniciem, si res a linguis et
calamis ad manus pervenerit.
Al. Haec omnia verissime
narravit Ossa. Nam ipse plura vidi hic oculis, assiduus comes et adiutor
Furiarum, quae nullo tempore magis declararunt se suo dignas nomine.
Ch. Atqui periculum est, ne quid daemon exoriatur, qui
subito adhortetur ad pacem; et sunt mortalium animi mutabiles. Nam audio, apud superos esse Polygraphum
quendam ,
qui calamo suo non desinit insectari bellum, et ad pacem cohortari.
Al. Ille iam pridem surdis canit. Olim scripsit pacis
profligatae querimoniam; nunc eidem exstinctae scripsit epitaphium. Sunt alii
contra, qui non minus iuvent rem nostram, quam ipsae Furiae.
Ch. Quinam isti?
Al. Sunt animalia quaedam pullis et candidis palliis,
cinericiis tunicis, variis ornata plumiis ;
haec nunquam recedunt ab aulis principum: instillant in aurem amorem belli,
hortantur eodem proceres ac plebem: in Evangelicis illis concionibus clamitant,
bellum esse iustum, sanctum, ac pium. Quoque magis mireris hominum fortem
animum, clamitant idem apud utramque partem . Apud Gallos concionantur, Deum stare pro
Gallis, nec vinci posse qui Deum habeat protectorem. Apud Anglos et Hispanos,
hoc bellum non a Caesare geri, sed a Deo; tantum praebeant se viros fortes:
victoriam esse certam. Quod si quis interciderit, eum non perire, sed recta
subvolare in coelum, sicut erat, armatum.
Ch. Et habetur istis tanta fides?
Al. Quid non potest simulata
religio? Accedit huc iuventus, rerum imperitia, gloriae sitis, ira, animus, ad
id quo vocatur, natura propensus. His facile imponitur, nec difficile
perpellitur plaustrum suapte sponte propendens ad ruinam.
Ch. Ego istis animalibus lubens aliquid boni fecero.
Al. Appara lautum convivium. Nihil potes
gratius.
Ch. Ex malvis, lupinis et porris. Nam apud nos non alia est, ut
scis, annona.
Al. Imo ex perdicibus, capis et phasianis, si vis esse
gratus convivator.
Ch. Sed quae res istos movet, ut tantopere promoveant bellum? Aut
quid hinc metunt commodi?
Al. Quia plus emolumenti
capiunt e morientibus, quam ex vivis. Sunt testamenta, parentalia, bullae
multaque alia non aspernanda lucra. Denique malunt in castris
versari, quam in suis alvearibus. Bellum multos gignit episcopos, qui in pace ne teruncii quidem
fiebant.
Ch. Sapiunt.
Al. Sed quid opus est triremi?
Ch. Nihil, si velim in media palude
rursus naufragium facere.
Al. Ob multitudinem?
Ch. Scilicet.
Al. Atqui umbras vehis, non corpora. Quantulum autem
ponderis habent umbrae?
Ch. Sint tipulae , tamen
tipularum tanta vis esse potest, ut onerent cymbam. Tum scis, et cymbam
umbratilem esse.
Al. At ego memini videre me,
cum esset ingens turba, nec cymba caperet omnes, a clavo tuo tria millia
umbrarum pendere nonnunquam, nec tu pondus ullum sentiebas.
Ch. Fateor, tales esse animas, quae paulatim demigrarunt e corpore
phthisi aut hectica tenuato. Caeterum quae subito revelluntur e
crasso corpore, multum corporeae molis secum ferunt. Tales autem mittit
apoplexia, synanche ,
pestilentia, sed praecipue bellum.
Al. Non opinor Gallos aut Hispanos adferre multum ponderis.
Ch. Multo minus quam caeteri; quanquam et horum animae non omnino
veniunt plumeae. Caeterum e Britannis, e Germanis belle pastis, veniunt aliquoties
tales, ut nuper periclitatus sim decem duntaxat vehens, et nisi iacturam
fecissem, perieram una cum cymba, vectoribus et naulo.
Al. Ingens discrimen.
Ch. Quid interea censes fieri, cum accedunt crassi satrapae,
thrasones et polymachaeroplacidae .
Al. Ex his qui pereunt in iusto
bello, nullos arbitror ad te venire. Nam aiunt eos recta subvolare in coelum.
Ch. Quo subvolent, nescio: unum illud scio, quoties bellum est,
tot ad me veniunt saucii lacerique, ut demirer, ullum superesse apud superos. Nec solum
veniunt onustae crapula et abdomine, verum etiam bullis et sacerdotiis,
aliisque rebus plurimis.
Al. At ista non deferunt secum, sed nudae
veniunt ad te.
Ch. Verum; sed quae recentes veniunt, somnia talium rerum secum
adferunt.
Al. Itane gravant somnia?
Ch. Gravant cymbam meam; quid dixi gravant? iam demerserunt. Postremo tot obolos putas nihil habere sarcinae?
Al. Equidem arbitror, si ferant aereos.
Ch. Proinde certum est mihi, prospicere de navi, quae sufficiat
oneri.
Al. O te felicem!
Ch. Quid ita?
Al. Quia propediem ditesces.
Ch. Ob multitudinem umbrarum?
Al. Nae.
Ch. Si quidem suas opes secum adferant. Nunc qui in cymba
deplorant, se apud superos reliquisse regna, praesulatus, abbatias, auri
talenta innumera, ad me nihil adferunt praeter obolum. Itaque quod iam
annis ter mille mihi corrasum est, id totum est effundendum in unam triremem.
Al. Sumptum faciat oportet, qui quaerit lucrum.
Ch. Atqui mortales, ut audio, felicius negotiantur, qui favente
Mercurio ditescunt intra triennium.
Al. Sed iidem decoquunt
nonnunquam. Tuum lucrum minus, sed certius.
Ch. Nescio quam certum: si quis Deus nunc exoriatur, qui res
principum componat, sors haec tota mihi perierit.
Al. Ista quidem de re iubeo, ut me sponsore in utramque
aurem dormias. Intra decennium totum nihil est, quod pacem metuas. Unus Romanus
pontifex sedulo quidem hortatur ad concordiam; sed laterem lavat .
Murmurant et civitates taedio malorum: conferunt susurros populi nescio qui,
dictitantes iniquum ut ob privatas iras aut ambitionem duorum triumve res
humanae sursum deorsum misceantur: sed vincent, mihi crede, quamlibet recta
consilia, Furiae. Caeterum quid opus erat hac gratia petere superos? An apud nos
non sunt fabri? Certe Vulcanum habemus.
Ch. Pulchre, si quaeram navim aeream.
Al. Minimo accersetur aliquis.
Ch. Ita est, sed deficit nos materia.
Al. Quid audio? Nihil illic silvarum?
Ch. Etiam nemora, quae fuerant in campis Elysiis, absumpta sunt.
Al. In quem tandem usum?
Ch. Exurendis ereticorum umbris; adeo ut nuper coacti simus e
terrae visceribus carbones effodere.
Al. Quid? an istae umbrae non
possunt minore sumptu puniri?
Ch. Sic visum est Rhadamantho.
Al. Ubi triremem mercatus eris, unde remiges parabuntur?
Ch. Meae partes sunt tenere clavum; remigent umbrae, si velint
traiicere.
Al. At sunt quae non didicerunt remum agere.
Ch. Apud me nullus est eximius, remigant et Monarchae,
remigant et Cardinales suam quisque vicem, non minus quam plebeii tenues, sive
didicerint, sive non didicerint.
Al. Tu fac dextro Mercurio
feliciter mercere triremem; ego non te remorabor amplius. Orco laetum adferam
nuntium. Sed heus heus, Charon.
Ch. Quid est?
Al. Fac matures reditum, ne te mox obruat turba.
Ch. Imo iam plus quam ducenta millia
offendes in ripa, praeter illas, quae natant in palude. Properabo tamen quantum
licebit. Dic illis, me mox adfuturum.
|