XLVIII.
IMPOSTURA
LIVINUS,
PHILIPPUS.
Ph.
Salve, Livine.
Li. Salvebo, si vis ita: sed a
me tibi cave. Nam est animus imponere tibi, nisi caves.
Ph. Non est admodum metuendus hostis, qui periculum denunciat. Sed age, falle si potes.
Li. Ecce iam fefelli, nec sentis adhuc. Iterum
cave.
Ph. Cum praestigiarum, opinor, artifice mihi res est. Nihil enim sentio imposturae.
Li. Rursus adverte mentem tuam, ni velis decipi, sicuti
falsus es non semel.
Ph. Heic sum, incipe.
Li. Iam dudum mihi, quod iubes, peractum est.
Ph. Quid actum, aut quid peractum? Nihil sentio doli.
Li. Iam toties admonitus saltem adhibe
attentum animum.
Ph. Novum praestigiarum genus. Ludor, ut ais,
neque quidquam artis sentio, cum observem et oculos, et manus, et linguam tuam.
Sed age, rursus incipe.
Li. Iterum atque iterum incipio, atque adeo toties facio,
neque tu assequeris laqueos.
Ph. Qua re mihi laqueos tendis?
Li. Haec tibi, inquam, lingua dolos parat, nec auribus
sentis, nec oculis vides. Nunc saltem habe attentos oculos et aures.
Ph. Non possum magis, etiam si de
capite ageretur. Sed falle rursum.
Li. Iterum ecce fefelli, neque deprehendis artem.
Ph. Enecas. Quaeso dic quodnam est hoc praestigiarum genus?
Li. Hactenus sum tibi locutus carmine, atque adhuc loquor.
Ph. Nihil minus sensi quam istuc.
Li. Primum tibi respondi duobus
trimetris iambicis ,
deinde trochaico tetrametro catalectico. Mox meris
creticis sum locutus. Post haec Phalaecio hendecasyllabo .
Deinde meris choriambis . Ad
haec meris anapaestis. Rursum tribus Sapphicis. Mox Sotadico . Postremo Trochaico tetrametro.
Ph. Deum immortalem! quidvis suspicabar potius, quam istud. Si
vixero, aliquando vicem reponam.
Li. Huc si quid potes.
Ph. Ecce bis par pari retuli, nec dolum percipis.
Li. Hui tam cito?
Ph. Minatus sum tibi iambico tetrametro catalectico ;
mox addidi creticos quinque.
Li. Prorsus accidit, ut video, quod dici solet, Cretensis
incidit in Cretensem .
Ph. Sic est; sed illud precor utrique nostrum, ne nobis unquam
occurrat impostura nocentior.
|