LIII.
SENATULUS
sive
GUNAIKOSUNEDRION
CORNELIA,
MARGARETA, PEROTTA, IULIA,
CATHARINA.
Co. Quod felix faustumque sit huic ordini, totique
Reipublicae foemineae et frequentes hodie convenistis et alacres;
unde spem optimam concipio, futurum, ut Deus propitius cuiquam ea suggerat in
animum, quae ad communem omnium et dignitatem, et utilitatem pertinet. Scitis,
opinor, omnes, quantum hinc commodis nostris decesserit, quod, cum viri
quotidianis conventibus suum agant negotium, nos colo telaeque assidentes
causam nostram deserimus. Itaque res huc devenit, ut nec inter nos
sit ulla Reipublicae disciplina, et viri nos pene pro delectamentis habeant,
vixque hominis vocabulo dignentur. Quod si, qua coepimus, pergamus, divinate
vos ipsae, quo tandem res sit evasura: vereor enim verba sinistri ominis
eloqui. Ut dignitatem nostram negligamus, certe
incolumitas debet esse curae. At sapientissimus ille rex scriptum
reliquit , Ibi
demum esse salutem, ubi multa consilia. Habent episcopi suas synodos,
habent monachorum greges sua conciliabula, habent milites suas stationes,
habent fures sua conventicula: denique habet et formicarum genus suos
congressus. Solae omnium animantium mulieres nunquam coimus.
Ma. Saepius quam decet .
Co. Nondum interloquendi tempus est; sinite me perorare;
dabitur singulis dicendi locus. Neque novum est quod facimus, vetus exemplum
revocamus. Siquidem ante annos mille trecentos, ni fallor, Heliogabalus Caesar
laudatissimus.
Pe. Quid laudatissimus, quem unco tractum in cloacam
proiectum esse constat?
Co. Rursus interpellor. Si quem hac ratione probamus aut
improbamus, malum dicemus Christum, quod in crucem suffixus sit: pium Domitium , quod domi
sit mortuus. Atqui nihil obiicitur Heliogabalo atrocius, quam quod sacrum
ignem, qui a vestalibus servabatur, in terram abiecerit, quodque domi in
larario Mosen habuerit et Christum, quem illi
contumeliae caussa Chrestum vocabant. Is igitur Heliogabalus instituit, ut
quemadmodum Imperator cum suis habebat senatum, in quo de rebus communibus
consultaret; ita haberet et mater illius Augusta senatum suum, in quo de
foemineae gentis negotiis tractaretur: quem viri vel iocandi, vel discernendi
gratia, Senatulum vocabant. Hoc exemplum tot iam saeculis intermissum
res ipsa iam dudum monet nos instaurare. Nec ullam moveat, quod Paulus
Apostolus vetat mulierem loqui in coetu, quam ille vocat Ecclesiam: de
coetu virorum loquitur; hic coetus est muliebris. Alioqui si semper tacendum
erit foeminis, in quem usum natura dedit nobis et linguas non minus expeditas
quam sunt virorum, et vocem non minus sonoram quanquam illi sonant raucius, ac
propius referunt asinos, quam nos. Verum illud oportet nobis omnibus esse
curae, ut ea gravitate tractemus hoc negotium, ne rursus viri Senatulum appellent; aut fortasse probrosius aliquod
nomen excogitent, ut solent in nos libenter esse dicaces. Quanquam si liceat illorum comitia veris
aestimare, plus quam muliebria videri possint. Videmus, monarchas tot iam annis
nihil aliud quam belligerari: inter theologos, sacerdotes, episcopos, et
populum nihil convenire: quot homines, tot sententiae; et in his ipsis plus
quam muliebris est inconstantia. Nec civitati cum civitate, nec vicino cum
vicino concordia est. Si nobis essent traditae rerum habenae, aliquando, ni
fallor, tolerabilius haberent res humanae. Non est fortasse foeminei pudoris,
tantis proceribus tribuere stultitia: at fas est, opinor, recitare quod
scripsit Salomon proverbiorum capite decimo tertio: inter superbos semper
iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Sed ne vos longiore morer prooemio, uti
singula gerantur ordine, decenter et sine tumultu; primo loco tractandum erit,
quae debent interesse concilio, quae submovendae sint. Nam immodica
turba, tumultus est verius, quam concilium: et paucorum consessus habet quiddam
tyrannicum. Huc ego
censeo nullam recipienda virginem, eo quod incident permulta, quae non decet
illas audire.
Iu. At quo signo dignoscas virgines? An pro virginibus
habebuntur, quaecunque coronam gestant?
Co. Non. At nuptas tantum recipiendas censeo.
Iu. Et inter nuptas virgines sunt, quae
maritos habent eunuchos.
Co. Sed tribuatur hoc honoris coniugio, ut
nuptae pro mulieribus habeantur.
Iu. Alioqui si non
excludimus nisi virgines, erit immensa turba, nec multo decrescet numero.
Co. Excludentur et plusquam ter nuptae.
Iu. Quam ob rem?
Co. Quoniam illis velut emeritis debetur missio. Idem censeo
de septuagesimum annum egressis. Statuendum, ne qua nominatim de viro suo
loquatur petulantius: in genere fas sit; sed ea moderatione, ne quid nimis.
Ca. Qui minus hic libere de viris liceat dicere,
cum ipsi de nobis nusquam non loquantur? Meus Titius si quando studet esse
conviva festivior, narrat, quid mecum noctu egerit, quid dixerim; neque raro
multa solet affingere.
Co. Si velimus fateri verum, nostra dignitas pendet a viris:
eos si traducimus , quid
aliud quam nos ipsas dehonestamus? Quanquam autem habemus non paucas iustae
querimoniae causas, tamen expensa rerum omnium summa, nostra potior, est, quam
illorum conditio. Illi dum quaerunt rem, per omnes terras ac maria volitant,
non sine capitis discrimine: illi, si bellum incidat, excitantur buccina,
ferrei stant in acie, dum nos domi sedemus tutae. Si quid committunt adversus
leges, gravius in illos animadvertitur; nostro sexui parcitur. Denique magna ex
parte in nobis situm est, ut commodos habemus maritos. Restat ut de consessus
ordine statuatur, ne nobis eveniat, quod frequenter usu venit regum, principum
ac pontificum oratoribus, qui in conciliis totos tres menses litigant, antequam
possint considere. Itaque censeo, primum esse debere nobilium ordinem; et in
his praecedent, quae quatuor habent nobilitatis partes: proximae, quae tres:
deinde, quae duas: postremae, quae unam: postremo, quae dimidiatam. Et in
singulis ordinibus locus ex antiquitate designabitur. Nothae in suo quoque
ordine extremum tenebunt locum. Alter consessus erit plebeiarum. In hoc primas
tenebunt, quae copiosiorem sobolem enixae sunt. Inter pares litem dirimet
aetas. Tertius erit earum, quae nondum pepererunt.
Ca. Quo mittis viduas?
Co. Commode
mones. Istis locus dabitur in medio matrum, si modo liberos habent,
habuerintve. Steriles extremum obtinebunt locum.
Iu. Quem locum designas sacerdotum ac monachorum
uxoribus'
Co. De his proximo consessu deliberabimus.
Iu. Quid de his, quae corpore faciunt quaestum?
Co. Non patiemur hunc senatum admixtu talium inquinari.
Iu. Quid de concubinis?
Co. Istarum non simplex est genus; de quibus per otium
tractabitur. Adiiciendum est, quomodo fieri debeat Senatusconsultum, punctisne an calculis, an suffragiis vocalibus, an
porrectis digitis, an discessione .
Ca. In calculis dolus est, quemadmodum et in punctis: si
pedibus eatur in sententiam, quoniam vestes longas gerimus, nimium movebimus
pulveris: optimum igitur, uti voce pronuntiet unaquaeque quod sentit.
Co. At difficile est numerare
voces. Deinde cavendum, ne fiat pro consilio convicium.
Ca. Nihil fiet absque notariis, ne quid possit
excidere.
Co. Ita quidem consultum est numero. Sed quibus modis
excludes convicium?
Ca. Ne qua loquatur nisi
rogata, et suo ordine. Quae secus fecerit, e senatu movebitur. Tum si qua quid
effutierit eorum, quae heic aguntur, silentio plectetur triduano.
Co. Hactenus de ratione tractandi. Nunc
accipite, quibus de rebus consultandum sit. Primam oportet esse curam
dignitatis: ea potissimum sita est in cultu. Cuius rei tantus est neglectus, ut
hodie vix agnoscas discrimen inter nobilem et plebeiam, inter nuptam et virginem
et viduam, inter matronam et meretricem. Adeo sublatus est pudor, ut quidvis
usurpet quaelibet. Videre est plus quam plebeias ac loci plane sordidi,
vestibus holosericis, undulatis, florulentis, virgatis, byssinis, aureis,
argenteis, pellibus zebellinis, Madauricis , cum
interim maritus domi consuat calceos. Digitos habent smaragdis et
adamantibus onustos; nam uniones nunc vulgo fastidiuntur. Ne quid querar de succinis
et coralliis et crepidis inauratis. Satis erat tenuibus, in honorem sexus
cingulis uti sericis, ac fimbrias vestium serico limbo decorare; nunc geminum
est malum, et res familiaris extenuatur, et ordo, qui dignitatis est custos,
confunditur. Si pilentis et lecticis eboratis ac bysso tectis vehuntur
plebeiae, quid relictum est nobilibus ac potentibus? Et si vix equiti nupta
caudam trahit ulnarum quindecim, quid faciet Ducis aut Comitis uxor? Atque haec
res hodie est intolerabilior, quod mira temeritate subinde mutamus cultum.
Pridem e porrectis a vertice cornibus pendebant linteamina. Hoc ornatu foeminae
principes discernebantur a plebeiis. Illae ne quid conveniret, sumpserunt pilea
foris ostentantia pelles albas nigris maculis variegatas. Statim vulgus
arripuit. Rursus mutato cultu sumpserunt flammea nigra bysso. Id foeminarum vulgus non solum
ausum est imitari, verum etiam addiderunt fimbrias aureas, denique et gemmas.
Olim nobilium erat, a fronte atque a temporibus revulsis pilis in verticem
capillos cogere. Non diu licuit, mox quaelibet aemulatae sunt. Tandem
demiserunt crines in frontem; protinus et hoc imitatae sunt plebeiae. Solae
nobiles olim habebant laterones et ante ambulones ; et ex his
unum delicatum, qui surrecturae manum porrigeret, qui laevam incedentis brachio
dextro fulciret: nec hoc honoris concedebatur nisi bene nato. Nunc ut passim id
faciunt matronae, ita quoslibet ad hoc officium recipiunt, quemadmodum ad
gestandum a tergo caudam. Item olim solae nobiles salutabant osculo, nec
quemvis ad osculum recipiebant, imo ne dextram quidem porrigebant quibuslibet.
Nunc qui corium olent, irruunt ad osculum foeminae, quae scutum habet plenae
nobilitatis. Nec in coniugiis quidem habetur ulla dignitatis ratio. Patriciae
nubunt plebeiis, plebeiae patriciis: ita nascuntur nobis hybridae. Nec ulla tam
obscuro loco nata est, quae metuit adhibere fucos omnes nobilium: cum plebeiis
sufficere deberet, aut flos recentis cervisiae, aut succus recens ab arbore
detracti corticis, aut si quid aliud parvo parabile: purpurissam , cerussam,
stibium ,
reliquosque colores elegantiores oportebat claris foeminis relinquere. Iam in conviviis, in publico incessu,
quam nullus ordo! Saepe fit ut negotiatoris uxor dedignetur utroque parente
nobili cedere. Res igitur ipsa iam dudum hortatur, ut
hisce de rebus aliquid certi statuamus. Atque haec inter nos facile poterunt
transigi, quoniam non nisi ad foemineum pertinent genus. Est autem et quod cum
viris agamus, qui nos summovent ab omni dignitate, ac tantum nos pro lotricibus
et cocis habent, ipsi res omnes pro suo gerunt arbitratu. Concedemus igitur
illis magistratus publicos, ac bellicae rei curam. Quis hoc ferat, quod in
clypeo semper uxoris insignia laevum habent latus, etiamsi tribus partibus
superet viri nobilitatem? Deinde par est, ut in elocandis liberis etiam mater habeat ius suffragii. Et
fortassis hoc quoque evincemus, ut vicissim geramus officia publica; duntaxat,
quae intra moenia, et sine armis geri possunt. Haec est summa rerum, de quibus
mihi videtur operae pretium consultare. Super his apud se quaeque deliberet, ut
de singulis fiant senatusconsulta, et si cui vestrum aliquid quippiam in mentem
venerit, cras in medium conferat. Conveniemus enim diebus singulis, donec
synodum absolverimus. Adhibeantur notariae quatuor, quae notis excipiant, quidquid dicatur. Praeterea quaestoriae
duae, quae loquendi facultatem vel faciant, vel adimant. Sit hic consessus divinationis loco.
|