LVII.
CONCIO
sive
MERDARDUS
HILARIUS, LEVINUS
Hi.
Deum immortalem, cuiusmodi
portenta gignit alitque terra! Usque adeo nihil pudere viros Seraphicos? Existimant, opinor, sese
apud fungos ,
non apud homines loqui.
Le. Quid secum murmurat Hilarius? Componit, opinor,
versiculos.
Hi. Quam libens illi blateroni os impurum obturassem olero !
Le. Compellabo hominem. Quid agis, Hilari, parum hilaris?
Hi. Optime temet offers, Levine, in quem hanc pectoris
aegritudinem evomam .
Le. In pelvim evomas malim, quam in me. Sed quid
est mali? et unde nobis prodis?
Hi. E concione sacra.
Le. Quid homini poëtae cum sacris concionibus?
Hi. A sacris non abhorreo: sed in hanc incidi ita sacram, ut
Virgilius auri famem appellavit sacram . At tales
rabulae sunt caussa, ut rarius audiam ecclesiastas.
Le. Ubi
habita est concio?
Hi. In summo templo.
Le. A prandio? id temporis fere dormitant homines.
Hi. Utinam illi locutuleio dormissent omnes, vix digno qui
concionetur apud anseres.
Le. Obstreperum est animal anser: ferunt tamen patriarcham
Franciscum aliquando concionatum apud sorores aviculas, a quibus magno silentio
sit auditus. Sed age,
etiamne sabbato sit concio?
Hi. Fit in honore divae Virginis matris. Nam die Dominico
Christus praedicatur. Decet autem ut priores teneat mater.
Le. Quod erat thema?
Hi. Enarrabat canticum Virginis.
Le. Argumentum vulgatissimum.
Hi. Nimirum
aptissimum ecclesiastae. Nam suspicor illum hoc unum thema didicisse;
quemadmodum aiunt, inveniri sacerdotes, qui nullam liturgiam callent, nisi pro
defunctis unicam.
Le. Dicatur igitur ille, concionator de
Magnificat; aut. si mavis, Magnificatitius. Sed cuiusmodi tandem
avis erat, aut quibus ornata plumis?
Hi. Vulturi non dissimilis.
Le. Qua tandem ex corte?
Hi. Franciscana.
Le. Quid audio? ex tam sancto sodalitio? Fortassis ex
illorum degenere genere, qui dicuntur Gaudentes ,
colore fusco, calceis integris, cingulo candente: nec horrent, contremisco
referens, nudis digitis contrectare pecuniam.
Hi. Imo e grege selectissimo istorum, qui gaudent Observantes
nominari, colore cinericio, cingulis canabeis, calceis fenestratis, quique
citius occiderent hominem, quam nuda cute pecuniam attingerent.
Le. Nil mirum est, in rosariis nasci cynorrhodum .
Sed quis talem histrionem induxit in hoc proscenium?
Hi. Istuc magis etiam diceres, si vidisses personam tragicam.
Corpore erat vasto, buccis rubentibus, ventre prominente, lateribus
gladiatoriis: dixisses athletam esse. Et quantum ego divinare queo, biberat in
prandio plus quam unum vini sextarium.
Le. Unde tanta vini copia non tractanti pecuniam?
Hi. Ex aula Regis Ferdinandi singulo quoque die dabantur illi sextarii
quatuor.
Le. O male collocatam benignitatem! Fortassis erat
doctus.
Hi. Praeter effrontem improbitatem, et linguam effraenem
nihil habebat.
Le. Quae res igitur sic
imposuit ferdinando, ut bovem adduceret ad ceroma ?
Hi. Ut numero dicam, pietas et regia bonitas. Commendatus
erat, ille demittebat caput in dextrum humerum.
Le. Sic Christus pendet in cruce. Sed erat concio frequens?
Hi. Qui
potuit esse infrequens Augustae ,
in templo celeberrimo, et in tot monarcjarum conventu, quos Carolus Caesar ex
universa Germania, ex Italia, ex Hispaniis, ex Anglia eo contraxerat? Quin et
eruditi complures aderant in ipsa concione, praesertim ex aula regum .
Le. Demiror si porcus ille quidquam adferre potuit dignum
tali auditorio.
Hi. At multa se digna protulit.
Le. Quae tandem? obsecro. Sed prius te quaeso ut
mihi nomen hominis edas.
Hi. Non expedit.
Le. Quam ob rem, Hilari?
Hi. Non libet talibus gratum
facere.
Le. Au! gratificatur qui traducit?
Hi. Illis pro summo beneficio
est, quocunque modo innotescere.
Le. Saltem mihi nomen edito tacituro.
Hi. Merdardum vocant.
Le. Merdardum illum probe novi. Nimirum is ipse est, qui
nuper in convivium Erasmum nostrum appellavit diabolum.
Hi. Rem tenes. Sed quod in convivio dixit,
tametsi non omnino dixit impune, qui civiliores erant imputabant temulentiae,
et vino censebant inscribendum.
Le. Sed quid excusationis attulit obiurgatus?
Hi. Negavit, se dixisse ex animo.
Le. Qui potuit ex animo, cui nihil erat mentis aut animi?
Hi. Sed mihi ac doctis omnibus visum est intolerabile, quod publicitus,
quod eo in loco, quod apud tales auditores, quod in tam celebri monarcharum
conventu, Merdardus suas merdosas purulentias effuderit.
Le. Aveo scire, quid dixerit.
Hi. Multa stolidissime debacchatus est in Erasmum nostrum,
quorum haec erat summa. His, inquit, temporibus exstitit quidam novus
doctor Erasmus; lapsa est lingua, asinus volebam dicere: simulque populus
interpretatus est, quid Germanice sonaret asinus.
Le. Rem mire facetam narras.
Hi. Itane facetam? imo fatuam
potius.
Le. An non tibi facetum videtur, talem asinum quenquam
omnino vocare asinum, nedum Erasmum? Unum illud scio, si Erasmus ipse praesens
fuisset, non potuisset a risu temperare.
Hi. Profecto non minus refert asinum animi stupore, quam
colore vestis.
Le. Neque arbitror, in tota Arcadia esse ullum asinum usque
adeo asinum, quin hic dignior sit, qui foeno pascatur, quam ille.
Hi. Prorsus inversus est Apuleius. Ille sub
asinina specie regebat hominem; hic sub hominis specie regit asinum.
Le. At tales asinos hodie mulso et placentis saginamus; ut
mirum non sit si mordent quemlibet, et calcibus ferant.
Hi. Is, inquit, doctor asinus audet corrigere Magnificat,
cum id canticum sit a Spiritu sancto proditum per os sacratissimae Virginis.
Le. Agnosco paroim…an
¢delfik»n .
Hi. Atqui id verbis exaggerabat, quasi summa esset admissa
blasphemia.
Le. Mihi nunc cor metu palpitat. Quid erat
criminis?
Hi. Aiebat, Erasmum pro eo quod Ecclesia canit, Quia
respexit Dominus humilitatem ancillae suae, vertisse, Quia respexit
vilitatem ancillae suae: eaque vox odiosius sonat Germanice quam Latine.
Le. Quis autem non fateatur esse blasphemiam execrabilem, si
quis sacratissimam Christi matrem, etiam angelica dignitate celsiorem, appellet
vilem ancillam?
Hi. Age; quid si quis appellet Apostolos servos inutiles?
Le. Pararem blasphemo
fasciculos .
Hi. Quid si quis eximium illum Paulum appellet indignum
apostoli nomine?
Le. Clamarem: ad ignem.
Hi. Atqui sic Apostolos suos loqui docuit ille doctor unus
irrefutabilis christus: Cum omnia feceritis, quae precepta sunt vobis, dicite,
servi inutiles sumus .
Et huius praecepti non immemor Paulus de se praedicat, Minimus sum omnium
Apostolorum, atque adeo indignus Apostoli titulo .
Le. Verum ubi de se praedicant talia homines
pii, modestia virtus est, qua nulla Deo gratior; si quis alius idem praedicet
de illis praesertim in divorum consortium relatis, gravis sit blasphemia.
Hi. Pulchre nodum secuisti.
Proinde si Erasmus adorandam illam Virginem dixisset vilem ancillam domini,
nemo non fateretur esse dictum impie. Caeterum quoniam ipsa ad istum modum de
se loquitur, et in illius cedit gloriam et nobis salutare modestiae exemplum
exhibetur, ut, quoniam, quidquid sumus, munificentia Dei sumus, quo quisque
maior est, hoc se gerat submissius.
Le. Hactenus quidem inter nos convenit. Verum isti cum corrigere dicunt,
sentiunt corrumpere, sive fallare. Illud itaque
videndum, an vilitatis verbum Graecae voci, quam Lucas posuit, respondeat.
Hi. Istam ipsam ob causam aconcione mox ad codicem
cucurrimus.
Le. Expecto venatum.
Hi. Verba quae Lucas afflatu Spiritus sanctissimi digitis
suis exaravit, sic habent: Óti ™pšbleyen
™pˆ t¾n tape…nwsin tÁj doÚlhj aØtoà. Ea sic reddidit noster Erasmus: Quia
respexit ad humilitatem ancillae suae. Tantum addit praepositionem, quam
Lucas non omisit: nec eam respuit romani sermonis elegantia, nec ad sensum est
otiosa. Sic enim loquitur Terentius in Phormione: Respice ad me.
In Annotationibus tamen admonet, Terentium potius dixisse, Adspice ad me:
quam Respice ad me.
Le. Interest igitur aliquid
inter respicere et adspicere?
Hi. Non ita multum, sed tamen non nihil. Respicit,
qui flexo collo adspicit quae a tergo sunt: Adspicit qui simpliciter
intuetur: velut apud Terentium Phaedria adspicit Thaidem domo prodeuntem: Totus,
inquiens, Parmeno, tremo horreoque, postquam adspexi hanc. At
huius frater Chaerea sic loquitur: Cum huc respicio ad virginem. Nam ad
senem sese flexerat: eo absoluto reflexit corpus ad virginem. Interdum tamen
usurpant Respicere, pro eo quod est rationem sive curam habere, sive rei
cuiuspiam imminentis, sive praesentis. Ita Satyricus:Respicere
extremae iussit spatia ultima vitae.Mors enim velut a tergo imminens
sequitur, ad quam reflectimus oculos, quoties eam animo reputamus. Et
Terentius: Respice senectutem tuam. Proinde qui alibi intentus non habet
curam liberorum, dicitur illos non respicere. Rursus qui discussus aliis
curis, cogitationem huc vertit, eleganter respicere dicitur. At Deus
unico intuitu contuetur universa, praesentia, praeterita et futura: et tamen in
scriptura nobiscum humano more loquitur. Aversari dicitur eos, quos
reprobat: respicere, quos aliquandiu veluti neglectos dignatur suo
favore. Verum hoc magis expressisset Lucas, si dixisset ¢pšbleyen: nunc legimus, ™pšbleyen. Sed utrum legas,
minimum refert ad sensum.
Le. At videtur otiosa praepositio repetita.
Hi. Certe sic et Latini loquuntur. Accessit
ad me. Appulit
animum ad scribendum.
Heic mihi praepositio non videtur otiosa. Nam respicere potest, qui in tergum
flectit oculos casu quopiam, in nullam rem certam intendens intuitum: at cum
audis: Respexit ad me, exprimitur peculiaris favor volentis huic aut illi
succurrere. Item adspicimus interdum casu obvia, quorum nobis nulla cura
est, imo quae videre nolimus. At quisquis ad aliquem adspicit,
peculiariter attentus est ad id, quod intuetur. Ad haec, multa simul
adspicimus, sed non ad multa. Spiritus itaque sanctus, volens nobis
exprimere singularem erga sanctissimam virgunculam favorem, sic per illius os
loquutus est: Quia respexit ad humilitatem ancillae suae. Avertis
oculos ab elatis, suoque iudicio magnis, et obtutum suum flexit ad eam, quae in
oculis suis erat infima. Nec enim dubium est, quin multi fuerint docti,
potentes, divites, nobiles, qui sperabant messiam ex ipsorum stirpe proditurum:
sed illos aspernatus Deus, clementissimi favoris oculos flexit ad virginem fama
obscuram, opibus tenuem, fabro nuptam, ne sobole quidem ulla divitem.
Le. Nondum audio quidquam de vilitate.
Hi. Ea vox sycophantae fuit, non Erasmi.
Le. At in annotatione forsitan meminit vilitatis.
Hi. Nequaquam. In vocem tape…nwsin tantum hoc modestissime notat. Ut intelligas,
inquit, parvitatem, non animi virtutem, fitque sensus: Etsi sim infima
ancilla, tamen non est aversatus me Dominus.
Le. Haec si vera sunt ac pietatis plena, quid est quod
obrudant onagri?
Hi. Latinae vocis ignorantia parit hos tumultus. Humilitas
apud veteres emendatius loquentes non declarat virtutem animi, quae pugnat cum
arrogantia, diciturque modestia, sed conditionis abiectiorem sortem: quo sensu
ignobiles, tenues, idiotas, et contemptos, humiles dicimus, quasi humi
repentes. Quemadmodum igitus magnatibus loquentes dicimus, Rogo ut tua
celsitudo nobis hac in re faveat: ita qui de se loquentes sua volunt
elevare, dicere solent, Quaeso ut humilitatem nostram tua humanitate
subleves. Nam pronominum primogeniorum emphasis interdum habet nescio quid
arrogans. Quod genus est illud, Ego dico, ego perficiam. Bifariam
itaque puella modestissima simul et suam sortem extenuavit, et Numinis in se
munificentiam extulit, non contenta se ipsam ancillam dicere, sed
addidit humilem ancillam et infimae sortis. Quemadmodum, iuxta
proverbium, servus prae servo est; ita et inter ancillas alia est alia
praestantior, nimirum pro dignitate functionis. Honestior enim comptrix quam lotrix .
Le. At miror, Merdardum non agnovisse sermonis formam, cum
ipse frequenter audierim Franciscanos ita loquentes, Mea parvitas agit tibi
gratiaspro lauta refectione.
Hi. Quidam non multum
aberrarent, si dicerent, mea pravitas. Caeterum quoniam Graeca vox tapeinofrosÚnh quiddam amplius exprimere videtur, quam
Latina modestia, Christiani maluerunt humilitatem dicere quam modestiam:
hoc est, maluerunt significantius loqui, quam elegantius. Modestus enim is
dicitur, qui modice de se sentit, nihil sibi praeter meritum arrogans. At tapeinofrosÚnhj laus non competit nisi in eum, qui
minus sibi arrogat quam habet.
Le. At periculum est, ne dum modestiam amplectimur,
incidamus in vanitatem.
Hi. Qui sic?
Le. Nam si verum dixit Paulus, Non sum dignus vocari
Apostolus; et si vere se dixit Maria ancillam humilem, hoc est,
infimae sortis; periclitantur de mendacio, qui utrumque tam magnificis efferunt laudibus.
Hi. Nihil hic, o bone periculi: cum nos laudibus vehimus
pios ac pias, praedicamus in illis Dei beneficentiam; cum ipsi semet abiiciunt,
respiciunt vires ac merita sua, si desit favor numinis. Nec statim mendacium
est, si quis sibi non vindicat quae habet: si loquitur ex animo, fortassis
error dici potest, mendacium dici non potest. At hunc errorem in nobis amat
Deus.
Le. At Paulus, qui se negat esse dignus Apostoli titulo,
alibi magnifice de se praedicat, commemorans sua facinora: Plus, inquit,
omnibus laboravi; et qui videbantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt:
cum sanctissima Virgo tale nihil dixisse legatur.
Hi. Sed ista facinora Paulus appellat suas infirmitates,
quibus illustrata est Dei potentia, eamque commemorationem vocat insipientiam,
ad quam sit adactus pseudapostolorum improbitate, ob quos fuit illi necesse
sibi vendicare auctoritatem apostolicam, non quod ipse delectaretur humana
gloria, sed quod expediret Evangelio, cuius dispensatio fuerat illi credita. In Virgine Matre non fuit eadem ratio:
non enim illi commissum erat munus praedicandi Evangelii. Tum et sexum, et
virginem, denique Iesu matrem, decebat summus pudor, summaque modestia. Nunc venio ad huius erroris frontem. Qui
Latine nesciunt, putant humilitatem nihil aliud declarare, quam insignem
modestiam; cum interdum referatur ad locum, aut conditionem, non ad animi
virtutem; interdum sic referatur ad animum, ut vitium sonet.
Le. Etiamne in sacris litteris?
Hi. Maxime. En tibi locum apud Paulum ad Coloss. cap. 2 : Nemo
vos seducat volens in humilitate et religione Angelorum. Nec heic est ™n
tapeinèsei quae vox est in
cantico Virginis, sed ™n tapeinofrosÚnV. Locus habet nonnihil obscuritatis, fateor: sed mihi videtur
germanus sensus quem accuratius docti adferunt: Ne sitis tam humili, tamque
abiecto animo, ut, cum semel dedicaveritis vos ipsos Christo salutis unico
auctori, patiamini vobis persuaderi, ab Angelis sperandam esse salutem, quos
quidam sibi fingunt apparuisse. Sitis excelso animo, ut, etiamsi vere Angelus
quispiam e coelo veniens praedicet vobis aliud evangelium, quam quod Christus
tradidit, sit vobis execrabilis, velut Angelus impius et christi adversarius. Multo minus
convenit vos esse tam demissis animis, ut istorum fictis apparitionibus
patiamini vos abduci a Christo. Ab uno Christo sperare salutem, religio est; ab
Angelis aut divis idem exspectare, superstitio est. Paulus igitur
vult, humilis abiectique animi esse, ab illo sublimi Christo ad commenticias
Angelorum apparitiones desciscere: demissi ingenii est, quorumlibet suasu
circumagi. Vides heic tapeinofrosÚnhn in vitium
usurpatum esse?
Le. Quidni videam?
Hi. Rursus in eodem capite: Secundum praecepta et
doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in
superstitione et humilitate. Heic iterum tapeinofrosÚnh vitium sonat.
Le. Palam est.
Hi. Atqui I. Pet. 5 usurpatur pro virtute quae contraria est
superbiae, t¾n tapeinofrosÚnhn ™gkombësasqe pro quo
nos legimus humilitatem insinuate. Rursum ad Phil. 2 tÍ tapeinofrosÚnÍ ¡llšlouj ¹goÚmenoi Øperšcontaj ˜autîn, id est, Per
animi modestiam unusquisque alium se praestantiorem existimet.
Le. Docuisti tapeinofrosÚnhn usurpari in utramque partem, cum apud
Latinos modestia non usurpetur nisi in laudem. Verum potesne docere, tape…nwsin accipi pro modestia?
Hi. Nihil absurdi, si quis ad istum modum usurpet. Nam et
animo tribuere submissionem aut demissionem pro modestia, nihil vetat.
Caeterum, an in divinis literis ita positum reperiatur nescio.
Le. Vide num apud Divum Iacobum ita sit usurpatum:
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua; dives autem in humilitate
sua.
Hi. Isto quidem loco est ™n tapeinèsei non tapeinofrosÚnV. Quod si contendas, heic humilitatem
accipi pro modestia, consequens est, ut exaltationem accipiamus pro superbia:
ac protinus gemina existet absurditas. Nam ut modestus non est, qui de sua
modestia gloriatur ac iactitat sese, ita bis arrogans est, qui de sua superbia
gloriatur.
Le. Quid igitur sibi vult Apostolus?
Hi. Commendat aequalitatem inter Christianos. Pauper dicitur
humilis ob fortunam abiectiorem, dicves dicitur sublimis, utique
iuxta mundum, ob fortunae splendorem. Hic dives se demittit ad sortem pauperum,
et pauper erigitur ad aequalitatem divitum. Uterque habet quod glorietur: alter
gaudet, suis opibus sublevare pauperum inopiam, alter glorificat Christum, qui
eam mentem inspirarit divitibus.
Le. Sed interim dives ille modestiae laudem habet.
Hi. Fortasse; sed non ideo protinus tape…nwsij significat modestiam. Sunt enim qui venantes
laudem ab hominibus multa pauperibus erogant. Quin potius uterque modestus est,
si modo adsit sincera pietas: dives, dum non gravatur ob Christum aequari
pauperi, pauper, dum ob honorem sibi habitum non insolescit, sed Christo
gratias agens in illo gloriatur. Illud extra controversiam est tape…nwsin in divinis libris frequentissime usurpari
pro demissione sive deiectione, quae fit per afflictionem, aut
conditionis infirmitatem. Ita Paulus Philip. 3. Reformabit corpus
humilitatis nostrae, tapeinèsewj. Item
Psal. 9. Vide humilitatem de inimicis meis, tape…nwsin. Rursum 118. Haec me consolata est in humilitate mea, ™n tapeinèsei, nimirum in afflictione. Huius
generis loca sunt complura, quae longum sit heic referre. Quemadmodum igitur metaforikîj
tapeinÕj dici posset Ð
tapeinÒfrwn, qui modesto
sit animo minimeque elato: ita nihil prodigii fuerit, si quis tape…nwsin dicat tapeinofrosÚnhn, nos de scripturae usu loquimur.
Caeterum qui contendunt in cantico Mariae tape…nwsin sonare modestiam animi, quin
eadem opera sic interpretantur quod legimus Genes. 29? Vidit Dominus humilitatem
meam, tape…nwsin.
Lia non iactat suam modestiam, sed quod ob deformitatem minus esset cordi
marito, humilitatem appellat. Eundem ad modum Deuter. 26. Et
respexit humilitatem et laborem atque angustiam. An non heic tape…nwsin appellat afflictionem ?
Le. Unde igitur istis in mentem
incidit, ut humilitatem in cantico interpretentur animi modestiam?
Hi. Nihil aliud video causae, nisi quod multi Theologi
neglexerint et linguarum peritiam, et Latini sermonis studium, una cum priscis
ecclesiae doctoribus, qui sine hisce praesidiis ad plenum intelligi non queant:
praeterea quod difficillimum sit revellere, si quid penitus insederit animo.
Porro videas quosdam tantum scholasticis placitis tribuere, ut malint ad ea detorquere
scripturam, quam ad scripturae regulam opiniones humanas corrigere.
Le. At illuc absurdius est, quam quod narrant de
regula Lesbia .
Hi. Beda monachus non admodum gravis auctor, quoties ab
alienis recedit vestigis, ex occasione dictae humilitatis meminit de superbia.
At Theophylactus scriptor Graecus, qui sua fere ex probatissimis Graeciae
scriptoribus hausit, negat heic tape…nwsin accipi
posse pro virtute.
Le. Ad istud probandum quid opus est auctoritate, cum ipse
sensus communis respuat eam interpretationem?
Hi. Recte dixisti. Nam cum modestia sit quodammodo
colophon ac tutatrix omnium virtutum, immodestia est, si quis eam
de se praedicet. Fatemur quidem in sanctissima Virgine virtutem hanc fuisse
summam et incomparabilem (Christum semper excipio), sed hoc ipso ob modestiam
laudabilior est, quod eam ipsa non laudat, sed agnoscens suae conditionis humilitatem,
mysterii magnitudinem adscribit misericordiae divinae. Maria, inquiunt, per modestiam meruit fieri mater Dei.
Le. Donemus hoc aliqua ex parte verum esse: verum quae
tandem modestiae species est puellam hoc de se praedicare?
Hi. Quin et ipse cantici tenor declarat illam de sua indignitate
loqui; eoque sic orditur: Magnificat anima mea Dominum. At qui dicit, merui
fieri mater Dei per modestiam, se magnificat, non Dominum. Mox
subiicitur: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Ecce
significat rem subitam et inexspectatam. Non exspectat autem summum honorem,
qui se nullo honore dignum iudicat. Nec felicitas dicitur, si contingat
quod meritis debebatur. Flaccus enim negat, se hoc nomine felicem
appellandum, quod a Mecaenate in amicorum numerum adoptatus esset.
Le. Quamobrem?
Hi. Quia iudicio fuit ascitus, non gratuito favore, Mecaenas
hoc illi tribuit, quod eius virtutibus deberi iudicarat. Eodem pertinet quod
sequitur: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Non dixit, fecit mihi magna, quia me dignam iudicavit, sed quia
potens est, et facit quaecunque vult, et ex indignis facit suo favore
dignos; et ideo sanctum nomen eius: sanctum dixit gloriosum.
Quantum autem nostris meritis arrogamus, tantum detrahimus divini nominis
gloriae. Nam iuxta Paulum, illius
potentia per nostram imbecillitatem perficitur .
Mox in eo versu: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles, non est tapeinÒfronaj, sed tapeinoÝj hoc est contemptos iuxta mundum, ut opponatur
potentibus. Hunc versiculum iuxta Propheticae eloquutionis morem declarat
sequens, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quos modo
dixerat humiles, heic appellat esurientes, hoc est, tenues;
quos modo potentes, heic divites vocat. Proximo versu fit mentio
misericordiae sese per omneis orbis nationes perfundentis. In extremo versu
praedicat fidem Dei in promissis, Sicut locutus est, et c. Toto cantico
praedicatur gloria, hoc est, potentia, bonitas, et veritas Dei:
nulla est meritorum mentio.
Le. Sed ut potentiam ac divitias comitatur superbia, ita
paupertas docet modestiam.
Hi. Non equidem inficior, istuc interdum accidere: sed
videas plerumque pauperes arrogantissimos, si negas, obiiciam Merdardos multos.
Verum demus esse, quod non est perpetuum: non iam agitur qualis fuerit
sacratissima Iesu mater, sed qualia de se praedicarit in hoc cantico.
Le. Demiror istorum
pervicaciam, qui toties moniti, frequenter etiam irrisi, non resipiscant.
Hi. Quoties moniti sunt, declamationem esse ficti thematis
tractationem, ad exercendam dictionis facultatem adhiberi solitam? et tamen
illis declamatio nihil aliud est quam sacra concio. Quoties inclamatum
est illis, coelibem esse quisquis uxorem non habet, etiam si sexcentas alat
concubinas? et tamen coelibatus istis nihil aliud est, quam continentia et
castitas. Idem usu venit de humilitate, aliisque similibus quam plurimis.
Le. Unde stupor tam pertinax?
Hi. De Merdardis respondeo. Non dederunt a puero
operam litteris; nec est illis praeceptorum aut librorum copia, et si quid
istiusmodi facultatis obtigit, malunt abdomini impendere. Sacrosanctam illam
vestem existimant abunde sufficere et ad pietatis et ad eruditionis opinionem.
Postremo putant, nonnullam esse religionis partem, si cum suo Francisco ne
Latine quidem loqui sciant.
Le. Profecto plurimos novi, qui
ista ex parte belle referant instituti sui principem, qui caperonem
dixit pro galero, opinor et vestimentibus pro vestibus. At
Franciscus constanter recusavit presbyteri honorem, quod idem, opinor, fecit
Benedictus et Dominicus. Nunc
isti cum suis vestimentibus non abhorrent a galero cardinalitio.
Hi. Quid ais? Imo ne a corona quidem triplici,
et humiles illi pauperis Francisci filii porrigunt calceos suos summis orbis monarchis
osculandos.
Le. Iam si fuisset facta vilitatis mentio, quid erat
piaculi?
Hi. Nihil si vilem intelligas qui parvo aestimatur apud
homines, aut qui sibi videtur contemptibilis. Sed quid opus excusare quod
dictum non est?
Le. Non puduit Merdardum ad
istum mentiri modum? Idque in fano tam celebri, in frequentissima monarcharum
synodo, coram tot eruditis viris, quorum plerique Erasmicas lucubrationes
evolverant?
Hi. Puduit, ais? Imo sibi visus est scurra rem
palmariam ac triumpho dignam facere. Hoc est quartum Merdardorum votum, longe
tribus illis religiosius, nihil omnino pudere.
Le. Istius profecto plerique sunt observantissimi.
Hi. Nec erat simplex mendacium. Primum Mariae canticum, ut
est a Luca scriptum, manet intactum. Qui vero corrigere dicitur, qui nihil mutat? Deinde vox
humilitatis immutata non est, nec ulla usquam vilitatis mentio. Postremo non
corrigit canticum, qui bona fide reddit quod scripsit Lucas, sed explicat.
Le. Video triplex mendacium effronte scurra dignum.
Hi. Mane. Nondum audisti, quod est omnium impudentissimum.
Le. Etiamne amplius?
Hi. Vociferabatur, doctorem illum asinum fuisse principem,
auctorem et antesignanum universi tumultus, quo nunc concutitur orbis
Christianus.
Le. Quid ais?
Hi. Huic imputandum quod tot sectis discinditur ecclesia,
quod sacerdotes spoliantur decimis, quod contemnuntur episcopi, quod
sacrosanctae Pontificis Maiestati passim oppeditur, quod agricolae vetus
gigantum exemplum instaurarunt .
Le. Ista publicitus?
Hi. Magnis clamoribus.
Le. Atqui longe secus existimant, qui Erasmi libros
attentius introspiciunt. Horum plurimi fatentur, se ex illius lucubrationibus
hausisse verae pietatis semina. Totum hoc incendium per monachos ortum, per
eosdem huc usque incanduit, quod non aliter nunc quoque conantur extinguere, quam
si oleum, quod aiunt, addant camino.
Hi. Vides æj k£kiston
qhr…on estˆn ¹ gast»r.
Le. Rem acu tetigisti. Illi
nimirum expedit, in populo Christiano superstitionis esse quam plurimum,
pietatis quam minimum. Sed quid concio ?
Ferebatne Cumanum asinum ,
tam insolenter rudentem e suggesto?
Hi. Quidam mirabantur, quid accidisset homini. Qui stomachi
erant impatientioris surgebant, atque e templo abibant,
submurmurantes, Venimus huc audituri laudes divae Virginis, et hic
temulentus nobis evomit meras sycophantias. In his erant etiam
non paucae mulieres.
Le. Atqui solet hoc genus mire
deditum esse isti sodalitio.
Hi. Vera praedicas, sed coeperunt et foeminae sapere.
Eruditi quotquot aderant, plerique ringi, nonnulli etiam subsibilare .
Le. Non curat asinus sibila: oportuit talem rabulam putribus
ovis aut ruderibus e suggesto deturbare.
Hi. Non deerant, qui hoc illo dignum existimarent, sed
cohibebat illos loci reverentia.
Le. Sed loci religio non debet his opitulari, qui locum
scelere profanarunt: veluti qui in templi septis occidunt hominem, non aequum
est ut illic habeant asylum, itidem qui in sacris concionibus et loci
religione, et populi patientia stolide abutitur, huic non oportet esse
praesidio, quod ipse sua temeritate profanavit. Laudatus est a priscis ille,
qui eum non habuit pro consule, cui ipse non esset senator: nec par est, ut
populus eum habeat pro Ecclesiasta, cui ipse non concio.
Hi. Metuunt fulmen episcoporum : Si quis instigante
diabolo et c., nosti legem .
Le. Sed prius in tales rabulas episcopi debebant vibrare
fulmen.
Hi. Metuunt et illi.
Le. Quos?
Hi. Illos ipsos rabulas.
Le. Quam ob rem?
Hi. Ob hoc ipsum, quod rabulae sunt.
Le. Apostoli non metuebant regum et praesidum minas; et isti
metuunt unum mendicum?
Hi. Sed ob hoc ipsum magis formidandi, quod mendici sunt:
quod eripiatur non habent, quo laedant habent. Abi tu sodes ad vesparum aut
crabronum nidum aliquem, et unam quamlibet ex illis digito continge! ea res si
tibi bene successerit, redito ad me, et episcopos ignavos appellato, qui
refugiant unum mendicum irritare. Romanum Pontificem nonne potentissimi
Christianae ditionis monarchae reverentur, fortassis et metuunt?
Le. Nec mirum: est enim Christi vicarius.
Hi. At Alexander sextus , vir nec
stultus nec indoctus, fertur ita loqui solitus, se malle e summis monarchis
aliquot offendere, quam unum quemlibet fraterculum ex ordine mendicantium.
Le. Omitte Pontifices. Cum istius sceleris rumor ad aures
Principum, qui tum Augustae erant, dimanasset, non est sumptum de homine
supplicium?
Hi. Indigne tulerunt omnes, sed praecipue rex Ferdinandus,
et huius soror Maria ,
foeminarum huius seculi decus, Bernardus Cardinalis Tridentinus, Balthasar
Episcopus Constantiensis. Obiurgatus
est graviter ecclesiastes, sed a nullo acrius quam a Ioanne Fabro, Episcopo
Viennensi.
Le. Quid obiurgatio? Asinus non sentit nisi fustem.
Hi. Praesertim si in ventrem ingeras. Sed quid illi stolido
fecissent principes, longe gravioribus curis occupati?
Le. Certe submovissent a concionandi munere, et suam illi
benignitatem subtraxissent.
Hi. At artifex ille pus suum in ipsam concilii dissolutionem
distulerat, quum iam alioqui foret abeundum.
Le. Isto quidem pacto dicuntur abire cacodaemones ingenti
foetore relicto.
Hi. Itaque dimissus est a rege Ferdinando sed bene pastus.
Nam obiurgatio ne tantillum quidem detraxit hominis obesitati.
Le. Franciscus dicitur concionatus sororibus avibus; iste
dignus videtur qui concionetur fratribus asinis ac suibus. Sed quo se contulit?
Hi. Quo nisi ad suos gregales? a quibus exceptus est
ovatione ob rem strenue feliciterque gestam, et inter pocula, pro, Io
triumphe, cantatum est, Te Deum laudamus.
Le. Dignissimus est iste Merdardus, qui funem in collo
gestet, potius quam in lumbis. Sed quid imprecemur isti stolido gregi, qui
tales fovet pecudes?
Hi. Vix invenias, quod illis impreceris malum gravius, quam
ipsi accersunt sibi. Siquidem his rationibus maxime traducunt sese, et in
bonorum omnium coniiciunt odium, efficacius quam quisquam possit hostis. Sed
non est Christianae mentis cuiquam imprecari male, illud potius optandum, ut
clementissimus rerum formator et reformator (qui ex Nabuchodonosor homine fecit
bovem, et rursus ex bove fecit hominem, quique asinae Balaami dedit hominis
linguam) omnes Merdardi similes vertat in melius, detque illis et mentem et
linguam viris Evangelicis dignam.
|