LXII.
PROBLEMA
CURIO,
ALPHIUS.
Cu. Lubens ex te rerum plurimarum perito discerem quiddam, si
tibi non sit molestum.
Al. Age, Curio, percunctare quod voles, ne non respondeas tuo nomini.
Cu. Equidem non gravabor dici Curio, modo ne addas animal illud monosyllabum, Veneri iuxta ac Minervae
invisum.
Al. Dic igitur quid velis.
Cu. Scire cupio quid sit quod appellamus grave et
leve.
Al. Eadem opera roga, quid sit
frigidum et calidum. Quin tu istuc problema baiulis proponis potius, aut, si
mavis, asinis, qui gravitatem oneris demissis auriculis indicant.
Cu. At ego non asininam, sed philosophicam
responsionem exspecto; praesertim ab Alphio.
Al. Grave est quod suapte natura fertur deorsum;
leve, quod sursum.
Cu. Cur igitur Antipodes, qui infra nos sunt, non decidunt in
subiectum coelum?
Al. Pariter illi mirantur, quom
ob rem tu non decidas in coelum non subiectum, sed imminens. Coelum enim
est supra omnia, quae intus complectitur. Nec Antipodes sunt infra te nihilo
magis, quam tu supra illos: contra nos esse possunt, infra nos non possunt,
alioqui iustius admirareris, cur rupes, quas sustinet Antipodum terra, non
decidant, coelumque perrumpant.
Cu. Quae est igitur nativa sedes
gravium, quae contra levium?
Al. Ad terram nativo motu deferuntur omnia gravia, ad coelum
levia; de motu violento aut animali iam non loquimur.
Cu. Est igitur motus aliquis, qui dicitur animalis?
Al. Est.
Cu. Quinam?
Al. Is fertur iuxta quatuor corporis situs; prorsum,
retrorsum, ad destram ac laevam, et in circulum: et in principio ac fine
celerior est, in medio lentior; nam in initio vigor addit alacritatem, in fine
propinquo spes perveniendi quo tendit animal.
Cu. Nescio quid aliis accidat animalibus; sed habeo famulam, quae
lassa est prius quam incipit, delassata prius quam opus absolvat. Verum redi ad id, quod agere coepisti.
Al. Nativo, inquam, motu, quae gravia sunt, feruntur
deorsum. Et quo quidque gravius est, hoc celeriore motu fertur ad terram; quo
levius, hoc maiore impetu rapitur in coelum. Contra fit in motu violento, qui
celerior in initio , paullatim segnescit, quum contra fiat in motu naturali:
veluti sagitta in altum missa, et saxum ex alto decidens.
Cu. Atqui ego putabam, homines sic per orbem terrae discurrere,
quemadmodum minutissimae formicae cursitant in praegrandi sphaera, haerent
undique, nec ulla decidit.
Al. In causa sunt, sphaerae superficies, nonnihil habens
asperum, tum scabrities quaedam in formicarum pedibus, quam habent insecta fere
omnia, postremo corpusculorum levitas. Id si non credis, fac sphaeram vitream
bene levem et glabram, videbis solas formicas non decidere quae in summo
versantur orbe.
Cu. Si quis Deus orbem terrae medium perterebret, hinc usque ad
Antipodes perpendiculo per centrum demisso, quemadmodum solent Cosmographi,
terrae totius situm in globis ligneis repraesentantes, tum si saxum coniicias
in formam, quo perferetur?
Al. Usque ad terrae centrum; ibi quies est omnium gravium.
Cu. Quid si Antipodes quoque ex adverso mittant lapidem?
Al. Tunc lapidis occurret lapidi circa centrum: ibi
conquiescet uterque.
Cu. Age, si verum est, quod dixisti, motum nativum progressu magis
ac magis incitari, si nihil obest, lapis aut plumbum coniectum in foramen ob
motus vehementiam praetercurreret centrum, iamque praetermisso centro rursum
motus erit violentus.
Al. Plumbum nunquam perveniret ad centrum, nisi liquefactum;
sed lapis si praetereat centrum motu tam violento, primum segnius feretur, nec
aliter redibit ad centrum quam lapis vi in altus proiectus redit in terram.
Cu. Sed recurrens nativo motu, rursus concitato impetu
praetervehetur centrum: itaque fiet, ut nunquam quiescat lapis.
Al. Conquiescet tandem, praetercurrens, ac recurrens, donec
perventum fuerit ad aequilibrium.
Cu. At si nihil est in rerum natura vacuum, oportet foramen illud
aëre plenum esse.
Al. Esto.
Cu. Pendebit igitur in aëre corpus natura grave.
Al. Quid ni? Quemadmodum chalybs in aëre pendet,
undique librantibus magnetibus. Quid autem prodigii, si unicum saxum pendeat in
meditullio aëris, cum tota terra tot rupibus onusta ad istum pendeat modum?
Cu. Sed ubi est terrae centrum?
Al. Ubi est circuli centrum?
Cu. Id quidem est punctum indivisibile. Si tantillum est terrae
centrum, quisquis perforaverit mediam terram, auferet centrum, nec habebunt
gravia quo ferantur.
Al. Nae tu satis otiose nugaris.
Cu. Nae quaeso
succenseas: discendi studio loquor quidquid loquor. Si quis terrae sphaeram
perterebret, non per ipsum centrum, sed a latere, puta ut absit a centro centum
stadiis, quo tunc feretur coniectum lapis?
Al. Non feretur recta per foramen; imo potius recta, sed ad
centrum: itaque, priusquam perveniet ad medium, iam conquiescet in terra quae
ad laevam est, si centrum est ad laevam.
Cu. Sed quid est hoc, quod reddit corpus grave aut
leve?
Al. Ad istud respondeat tibi deus, cur ignem fecerit omnium
levissimum, aërem proxima levitate, terram gravissimam, proxima gravitate
aquam.
Cu. Cur igitur nubes aquae pendent in
sublimi aëre?
Al. Quoniam a sole atrahente concipiunt naturam igneam,
quemadmodum fumus e lignis humentibus violento calore excussus.
Cu. Cur igitur tanto pondere decidunt, ut interdum montes in
planitiem redigant?
Al. Concretio densitasque addit pondus, alioqui possunt sic
videri sustineri ab aëre subiecto, quemadmodum tenui ferri lamina sustinetur
summa aqua.
Cu. Sic igitur putas, quod plurimum habet igneae naturae esse
levissimum; quod terrenae gravissimum.
Al. Haud procul abes a scopo.
Cu. Atqui nec quivis aër pariter levis est, nec
quaevis terra pariter gravis: idem de aqua fortasse sentiendum.
Al. Nec mirum, cum ista quae
nominasti, non sint elementa pura, sed ex variis elementa temperata. Itaque
probabile est, eam terram esse levissimam, quae plurimum habet ignis aut aëris
admixtum; eam aquam esse gravissimam, quae graviorem terram habet admixtam;
qualem arbitror esse marinam, et eam unde conficitur sal. Itidem aër, aquae
terraeve proximus, gravior est, aut certe minus levis est, eo qui procul abest
a terra.
Cu. Utrum habet plus terrenae naturae, lapis, an plumbum?
Al. Lapis.
Cu. Et tamen plumbum lapide gravius est, pro ratione portionis.
Al. In caussa est densitas: lapis enim rarior est, eoque
plus habet aëris quam plumbum. Hinc est quod videmus, quoddam terrae genus
desicatum, si coniiciatur in aquam, non subsidere, sed natare, eadem de causa
videmus totos agros natantes: sustinetur enim cavis radicibus arundinum
aliarumque palustrium herbarum inter se connexis.
Cu. Hinc fortassis et pumicum levitas.
Al. Quia pleni cavernis sunt,
praeterea multo igni decocti: submittuntur enim e locis ardentibus.
Cu. Unde tanta suberis levitas?
Al. Iam dictum est: raritas enim in causa est.
Cu. Utrum est gravior, plumbum, an aurum?
Al. Aurum, opinor.
Cu. Aurum tamen videtur habere plus igneae naturae.
Al. Quia noctu velut ignis lucet, ut ait
Pindarus .
Cu. Scilicet.
Al. Sed densitas in auro maior.
Cu. Unde id deprehenditur?
Al. Respondebunt aurifices: nec argentum, nec plumbum, nec
aes Cyprium , nec ullum
simile genus latius diducitur malleo, quam aurum. Eadem ratione Philosophi
deprehenderunt, nihil esse liquidius melle et oleo: quod si quis haec
inunctione dilatet, et latissime diffunditur humor, et siccescit serius.
Cu. Sed utrum gravius est, oleum, an aqua?
Al. Si de oleo lini loqueris,
arbitror oleum esse gravius.
Cu. Cur igitur aquae supernatat oleum?
Al. Levitas non est in causa, sed ignea olei natura, tum
peculiaris omnium pinguium vis ab aqua abhorrens, quae est in herba, quae
dicitur ¥baptoj.
Cu. Cur igitur non natat ferrum igni candens?
Al. Quia non est calor nativus, et ideo citius
penetrant aquam, quod caloris magnitudo dispellat obstantem liquorem. Sic
cuneus ferreus citius petit ima, quam lamina.
Cu. Utrum intolerabilius est, ferrum candens, an frigidum?
Al. Candens.
Cu. Gravius igitur.
Al. Est, si commodius est gestare manu paleam incensam, quam
silicem frigidum.
Cu. Quid est in causa, quod lignum ligno levius aut gravius est?
Al. Densitas ac raritas.
Cu. At ipse novi quendam e familia regis Britanniae, qui in
convivio ostendit nobis lignum eius, ut aiebat, arboris, quae fert aloën: adeo
solidus erat, ut lapis videri posset: adeo manibus libranti leve, ut arundo
videri posset, et si quid sicca arundine levius: impositum vino (putabat enim
ira depelli venena) mox properabat ad fundum, ut vix plumbum celerius.
Al. Nec densitas, nec raritas semper in causa est, sed
peculiaris et occulta in rebus cognatio, quae facit ut quaedam sese
amplectantur, aut refugiant, veluti magnes attrahit chalybem, vitis refugit
brassicam, et flamma etiam e longinquo ad naphtam transvolat, aliquanto
inferiore loco positam, cum naphta sit natura gravis, flamma levis.
Cu. Omne genus aeris innatat argento vivo, solum aurum subsidit et
circomvolvitur, cum argentum vivum sit materia liquidissima.
Al. Non habeo quod respondeam, nisi peculiarem naturae
cognationem: ad hoc enim natum est argentum vivum, ut purget aurum.
Cu. Cum Arethusa fluvius subter mare Sicanum transit, ac non
potius innatat; cum antea dixeris, marinam aquam fluviatili esse graviorem.
Al. Naturale dissidium est in causa, sed arcanum.
Cu. Cur natant cygni, cum homines eandem aquam
ingressi pessum eant?
Al. In causa est non tantum pennarum concavitas levitasque,
verum etiam siccitas, quam aqua refugit; hinc est quod in panno linove
vehementer sicco si ponas aquam aut vinum, in globum se contrahit; sin in
humidum, mox spargitur. Itidem si infundas liquorem in cyathum siccum, aut
marginibus pingui oblitis, et infundas aliquanto plus, quam cyathus capit,
liquor circa medium citius colligit sese in rotundum, quam transeat margines.
Cu. Cur in fluminibus naves minus sustinent oneris, quam in mari?
Al. Quia subtilior est fluviatilis aqua. Eadem de caussa
volucres facilius sese librant in aëre crassiore, quam vehementer subtili.
Cu. Cur non subsidunt Florae ?
Al. Quoniam cutis sole desiccata et levior facta
est, et humorem respuens.
Cu. Cur ferrum diductum in amplam laminam natat, cum idem
contractum sidat?
Al. Partim siccitas est in causa, partim aër inter aquam et
laminam mixtus.
Cu. Utra res gravior, aqua an vinum?
Al. Arbitror vinum non cedere aquae.
Cu. Quam ob rem ergo qui ab oenopolis emunt vinum, aquam pro vino
reperiunt in imo dolio?
Al. Quia vinum habet pingue quiddam, quod aquae refugit
liquorem, non aliter quam oleum. Argumentum in promptu est: quo vinum est
generosius, hoc et difficilius admiscetur aquae, et incensum ardet vehementius.
Cu. Cur in Asphaltite lacu nullum corpus animalis vivum mergitur?
Al. Non est meum ad omnia naturae miracula respondere. Habet
illa quaedam arcana, quae nos mirari voluit, scire noluit.
Cu. Cur homo macilentus obeso gravior
est, si caetera sint paria?
Al. Quoniam ossa densiora sunt carne, et ideo graviora.
Cu. Cur idem homo ieiunus gravior est se ipso pranso, cum corpori
onus accesserit?
Al. Cibo potuque spiritus augentur, et ii addunt corpori
levitatem. Unde et hilaris levior est moerente, et mortuus vivo
longe gravior.
Cu. Sed qui fit, ut idem homo, cum vult, faciat se graviorem, aut
leviorem?
Al. Contento spiritu reddit se
leviorem, emisso graviorem. Sic natat vesica inflata, et clausa, pertusa sidit.
Sed quando Curio desinet nobis occinere, cur?
Cu. Desinam, si mihi paucam etiam dixeris; coelum utrum grave sit,
an leve.
Al. An leve sit, nescio; certe grave non potest esse, cum
sit naturae igneae.
Cu. Quid igitur sibi vult vetus proverbium: Quid si coelum ruat?
Al. Quia rudis antiquitas Homerum secuta credidit coelum esse
ferreum. Sed Homerus a coloris similitudine ferreum dixit, non a pondere:
quemadmodum nos cineraceum dicimus quod cineris colorem prae se fert.
Cu. Est igitur coelum coloratum?
Al. Non vere, sed talis nobis videtur propter aërem, et
liquorem medium: quemadmodum sol nobis nunc rubet, nunc fulvet, nunc candicat,
cum is nihil talium mutationum recipiat. Itidem et iridis pictura non in coelo
est, sed in aëre humido.
Cu. Verum, ut finiam, fateris coelo nihil esse sublimius,
quacunque tegit orbem terrae?
Al. Fateor.
Cu. Et centro terrae nihil esse profundius?
Al. Scilicet.
Cu. Inter omnes rerum species quid est gravissimum?
Al. Aurum, opinor.
Cu. Heic abs te vehementer dissentio.
Al. An scis aliquid auro gravius?
Cu. Scio, et quidem multis partibus.
Al. Proinde me vicissim doce,
quando scis quod me nescire confiteor.
Cu. Quod igneos illos spiritus e summo coeli vertice depressit in
ima tartari (nam ea collocant in centro terrae) nonne oportuit omnium esse
gravissimum?
Al. Fateor: sed quidnam illud fuit?
Cu. Peccatum, quod et hominum animas, quas Maro vocat auri
simplicis ignes, eodem demergit.
Al. Si libet ad istud philosophiae genus demigrare, fateor
et aurum, et plumbum esse plumeae levitatis, si cum peccato conferatur.
Cu. Qui fiet igitur, ut qui hac sarcina sunt onusti, subvolent in
coelum?
Al. Profecto non video.
Cu. At qui sese parant ad cursum, saltumve, non solum quidquid est
oneris abiiciunt, verum etiam contento spiritu sese reddunt levisculos; et ad
hunc cursum saltumque, quo ferimur in coelum, non studemus illum abiicere, quod
omni saxo, omni plumbo gravius est.
Al. Faceremus, si vel micae sanae mentis haberemus.
|