Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • I. SALUTANDI FORMULAE
    • Vale, in digressu.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Vale, in digressu.

      Valete omnes. Bene vale. Cura, ut quam rectissime valeas. Valetudinem tuam cura diligenter. Iubeo te bene valere. Iam me tempus alio vocat, tu valebis. Valeto quam optime. Vale pancratice  aut si mavis athletice. Vale, ut dignus es. Vale ut meritus. In hoc biduum valebis. Si me dimittis, valebis in crastinum. Num quid vis? Est aliud quod me velis? Responsio. Nihil, nisi ut prospere valeas. Da operam, ut sis prospera valetudine. Age curam valetudinis tuae. Habe curam salutis tuae. Fac ut proximo congressu te laetum ac nitidum videamus. Iubeo te curare cuticulam . Cura, ut sit mens sana in corpore sano. Da operam, ut totus valeas, tum corpore, tum animo. Responsio. Dabitur quidem opera. Valebis tu quoque. Tibi vicissim precor prosperam valetudinem.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License