Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • I. SALUTANDI FORMULAE
    • Salutare per alium.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Salutare per alium.

      Frobenium iubebis meo nomine salvere plurimum. Erasmiolum item mea causa salutabis diligenter. Tum matri Gertrudi quam potes officiosissime ex me salutem dicito. Dic, me omnibus omnia lacta precari. Salutabis mihi sodalitatem diligenter. Amicos omnes meis verbis salutato. Uxori salutem ex me annunciabis. Fratri tuo in literis tuis meo nomine salutem adscribes. Mea vice salutabis affinem meum. Numquid tuis mandas per me! Responsio. Ut recte valeant. Estne, quod velis ad tuos perferri me nuncio? Responsio. Multam salutem omnibus, sed praecipue patri. Sunt, quos per me tuo nomine velis salutatos? Responsio. Omnes, qui de me percontabuntur. Salutem, quam mihi ab amicis attulisti, illis multo cum foenore referes. Quorum nomine mihi salutem attulisti, hos omnes mei gratia vicissim salutabis accurate. In amicis salutandis sis quaeso mihi vicarius. Salutassem generum meum per literas; sed tu mihi apud illum epistolae vice fueris. Heus heus, quo properas? Responsio. Recta Lovanium. Resiste paulisper; est quod tibi mandem. Responsio. Atqui pediti non convenit sarcina. Quid rei est? Responsio. Ut Goclenium, Rutgerum, Ioannem Campensem, totumque chorum trilinguem , mihi salutes. Responsio. Si nihil aliud imponis sarcinae, praeter salutes, facile perferam. Atqui ne gratis istud facias, precor, ut tibi quoque eunti ac redeunti salus sit comes.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License