Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • I. SALUTANDI FORMULAE
    • Reducem quo modo salutare oporteat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Reducem quo modo salutare oporteat.

      Salvum te advenire gaudemus. Sospitem adesse, volupe est. Te nobis redditum esse, voluptati est. Gratulamur tibi felicem reditum. Gratia superis, quod nobis incolumis redieris. Quo molestius fuit nobis tui desiderium, hoc redditus conspectus tui iucundior est. Gratulamur et tibi et nobis, quod vivus ac valens nobis restitutus sis. Hoc reditus tuus est nobis iucundior, quo minus exspectatus. Responsio. Ego vicissim laetor, quod incolumis vos incolumes offenderim. Quod te salvum repererim, vehementer gaudeo. Non viderer mihi redisse salvus, nisi vos salvos reperissem. Nune demum mihi videor sospes, quum vos incolumes ac pulchre valentes conspicio.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License