Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • II. PERCONTANDI FORMA IN PRIMO CONGRESSU
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II.

PERCONTANDI FORMA IN PRIMO CONGRESSU

 

GEORGIUS,  LIVINUS.

Ge.  Ex qua tandem corte aut cavea nobis ades?
Li.   Quid ita?
Ge.  Quia male saginatus. Quia macie pelluces totus, ariditate crepitas. Unde prodis?
Li.   E collegio Montis acuti.
Ge.  Ergo ades nobis onustus literis?
Li.   Imo, pediculis.
Ge.  Pulchre comitatus advenis.
Li.   Sane, nec tutum est nunc viatorem ire incomitatum.
Ge.  Agnosco sodalitium scholasticum. Ecquid novarum rerum adfers e Lutetia?
Li.   Illud in primis, quod, scio, tibi videbitur incredibile: Lutetiae Beta  sapit, et Quercus concionatur.
Ge.  Quid tu narras?
Li.   Hoc, quod audis.
Ge.  Quid ego audio?
Li.   Hoc, quod narro.
Ge.  Monstri simile. Oportet illie fungos et lapides esse auditores, ubi tales concionentur.
Li.   Atqui sic res habet. Nec audita narro, sed comperta.
Ge.  Oportet igitur illic plurimum sapere homines, si sapit Beta et Quercus.
Li.   Recte coniectas.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License