PERCONTANDI DE VALETUDINE
Alia.
Ge. Valesne?
Li. Contemplare vultum.
Ge. Quin potius lotium iubes? An me putas medicum? Non
rogo, quid valeas; nam facies ipsa loquitur, te belle valere: sed quomodo tibi
placeas.
Li. Corpus quidem belle habet, sed animo male est.
Ge. At non valet, qui isthac parte laborat.
Li. Sic res habent meae: corpus valet, sed aegrotat crumena.
Ge. Facile isti morbo medebitur
mater. Ut valuisti usque?
Li. Varie, ut sunt res mortalium.
Ge. Satin' recte vales? Salvane res? Satin' salvae res? Fuistine
semper prospera valetudine?
Li. Prosperrima, gratia superis. Ego Dei beneficio perpetuo
bellissime valui. Semper prospera valetudine sum usus. Hactenus bona valetudine
fui, fausta, incolumi, felici, prospera, secunda, integra, basilica, athletica,
pancratica valetudine.
Ge. Prosperrima, gratia superis. Ego Dei beneficio perpetuo
bellissime valui. Semper prospera valetudine sum usus. Hactenus bona valetudine
fui, fausta, incolumi, felici, prospera, secunda, integra, basilica, athletica,
pancratica valetudine.
Li. Equidem pulchre valeo, si tu vales.
Ge. Nihil interim molestiae fuit?
Li. Nihil, nisi quod vestra consuetudine frui non licuit.
Ge. Quo pacto vales?
Li. Recte, pulchre, belle, perbelle, bellissime, perpulchre,
feliciter, commode, minime male. Valeo, ut volo potius, quam ut mereor,
basilice, pancratice, athletice.
Ge. Exspectabam, ut diceres etiam, taurice.
Male valere.
Ge. Rectene vales?
Li. Vellem quidem. Non admodum ex sententia. Equidem utcunque
valeo. Sic satis. Valeo ut possum, quando, ut volo, non licet. Ut soleo.
Ita, ut superis visum est, Non optime sane. Sic, ut antehac peius nunquam.
Valeo, ut solitus sum.. Valeo, ut solent, quibus, cum medicis res est
Ge. Ut vales?
Li. Secus quam vellem.
Ge. Qua valetudine es?
Li. Haud sane commoda, incommoda, perquam incommoda,
infelici, parum prospera, parum secunda, mala, adversa, infausta, imbecilli,
dubia, mediocri, vix mediocri, longe alia, quam vellem, tolerabili, qualem
optem hostibus meis.
Ge. Rem mihi sane quam acerbam narras. Prohibeant
superi. Avertat Deus. Bona
verba. Hic cupiam, te vanum esse. Bono sis animo oportet. Forti infractoque sis
animo. Multum iuvat animus in re mala bonus. Fulciendus est
animus spe fortunae secundioris. Quid morbi est? Quod mali genus est? Quis te
morbus habet? Quo morbo teneris? Quid habes morbi? Quis te tenet morbus?
Li. Nescio, et hoc laboro periculosius.
Ge. Verum. Nam ad sanitatem gradus
est, novisse morbum. Nullosne consuluisti medicos?
Li. Et quidem permultos.
Ge. Quid respondent?
Li. Id, quod advocati Demiphoni apud Comicum: alius negat, alius
ait, alius deliberandum censet. In hoc consentiunt omnes, me miserum esse.
Ge. Quam pridem habet te hoc mali? Diu est, quod teneris isto
morbo? Quantum temporis est, quod te malum hoc corripuit?
Li. Dies plus minus viginti. Ferme mensis est. Iam tertius
est mensis. Mihi quidem seculum videtur, quod aegrotare coepi.
Ge. Adnitendum censeo, ne morbus fiat
familiaris.
Li. Iam nimium assuevit.
Ge. Num est hydrops?
Li. Negant.
Ge. Num dysenteria?
Li. Non arbitror.
Ge. Num febris?
Li. Opinor febris esse speciem, sed novam, ut nunc novi subinde
morbi exoriuntur, antehac incogniti.
Ge. At plus satis erat veterum.
Li. Ita visum est naturae nimium novercae.
Ge. Quoto die recurrit dolor?
Li. Quoto die, narras? imo quotidie: saepius, quam Euripus.
Ge. Papae! malum abominandum. Unde contraxisti morbum? Unde suspicaris, hoc esse collectum
mali?
Li. Ex inedia.
Ge. At non soles usque adeo superstitiosus esse, ut te ieiunio
maceres.
Li. Non erat religio, sed inopia.
Ge. Quaenam?
Li. Quia non dabatur cibus. E frigore natum arbitror. E
putribus ovis morbum ortum suspicor. E vino plus satis diluto. E crudis malis
contracta est stomachi cruditas.
Ge. Vide, ne ex immodico aut intempestivo studio conciliaris hoc
mali, aut ex potatione largiore, aut Venere parum moderata. Quin accersis
medicum?
Li. Timeo, ne citius morbum augeat, quam adimat. Metuo, ne
pro remedio det venenum.
Ge. Deligendus est igitur, cui tuto fidas.
Li. Si moriendum est, malo semel mori, quam tot pharmacis
excarnificatus.
Ge. Fac igitur, ut ipse tibi sis medicus. Si diffidis homini
medico, precor, ut sit tibi medici vice Deus. Sunt, qui tecti cuculla
Doninicali aut Franciscana revaluerunt.
Li. Idem fortassis evenisset, si lenonis pallio tecti
fuissent. Verum ista diffdenti nihil conducunt.
Ge. Fide igitur, ut reviviscas. Alii morbo levati sunt, nuncupatis
alicui divo votis.
Li. At ego cum divis non paciscor.
Ge. Proinde tu vel a Christo, cui fidis, pete sanitatis
benefìcium.
Li. At ego, an beneficium sit, nescio.
Ge. An non beneficium est, liberari morbo?
Li. Nonnunquam mori felicius est. Ab illo nihil peto, nisi
ut, quod scit optimum esse, mihi largiatur.
Ge. Sume, quod alvum deiiciat.
Li. Iam sua sponte cita est.
Ge. Ciendus est alvus, movendus est alvus.
Li. Imo sistendus est magis; nam plus satis profluit.
|