Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • II. PERCONTANDI FORMA IN PRIMO CONGRESSU
    • PERCONTANDI REDUCEM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PERCONTANDI REDUCEM

Alia.

Ge.  Fuitne tibi hoc iter faustum et commodum?
Li.   Sic satis: nisi quod nihil usquam tutum est a la tronibus.
Ge.  Hic est belli ludus.
Li.   Est, sed sceleratissimus.
Ge.  Pedes advenis, an eques?
Li.   Partim pedestri itinere, partim vehiculo, partim equo, partim navigio.
Ge.  Quo in statu sunt res Gallicae?
Li.   Sane turbulento. Magnae bellorum minae sunt. Quid mali allaturi sint hostibus, nescio. Certe Galli iam ipsi non dicendis malis affliguntur.
Ge.  Unde proficiscuntur isti bellorum tumultus?
Li.   Unde, nisi ex ambitione monarcharum?
Ge.  At horum prudentia conveniebat sedari rerum humanarum tempestates.
Li.   Sedant illi quidem, sed ut Auster mare. Persuadent sibi, se deos esse, suaque causa mundum hunc esse conditum.
Ge.  Imo princeps reipublicae gratia constituitur, non respublica principis causa.
Li.   Imo non desunt theologi, qui frigidam suffundant, et ad hos tumultus, classicum canant.
Ge.  Istos ego statuerem in prima acie.
Li.   At illi sibi cavent post principia.
Ge.  Ista publica fatis curanda relinquamus. Tuae res quo tandem in statu sunt?
Li.   Optimo, felici, mediocri, tolerabili.
Ge.  Quo pacto se res habent tuae? num ex voto?
Li.   Imo supra votum, supra meritum, supra spem.
Ge.  Satin' ex sententia? Satin' salva omnia? Satisne prospera omnia?
Li.   Res in peiore statu esse non potest. Peiore in loco negocium non potest esse.
Ge.  Non cepisti igitur, quod captabas? non contigit praeda, quam venabaris?
Li.   Venabar equidem, sed irata Delia.
Ge.  Nihil reliquum est spei?
Li.   Spei permultum, sed rei nihil.
Ge.  Episcopus nihil ostendit spei?
Li.   Tota plaustra, totasque spei naves, sed praeterea nihil.
Ge.  Nihil adhuc misit?
Li.   Promisit quidem largiter, at ne teruncium quidem misit.
Ge.  Ergo spe alendus est animus.
Li.   Sed hac non saginatur venter. Qui spe aluntur, pendent, non vivunt.
Ge.  Attamen hoc eras ad iter expeditior, quod nihil esset oneris in zona.
Li.   Fateor; atque etiam tutior. Nulla enim sunt arma certiora adversus latrones. Sed ego malim et onus et periculum.
Ge.  Nihilne tibi ademptum est in via?
Li.   Mihine? Quaeso quid eripias nudo? Aliis citius periculum erat a me. Licuit mihi vacuo viatori per totum iter canere et esurire. Numquid vis?
Ge.  Quo nunc hinc abis?
Li.   Recta domum, salutaturus penates iamdiu non visos.
Ge.  Precor, ut illic offendas omnia laeta.
Li.   Utinam ita velint superi. Nihil interim extitit novi domi nostrae?
Ge.  Nihil, nisi quod reperies auctam familiam. Nam tua Catulla peperit tibi catulum absenti. Tua gallina peperit tibi ovum.
Li.   Bene nuncias. Grata nuncias. At ego tibi pro isthoc nuntio polliceor evangelium.
Ge.  Quodnam? Secundum Matthaeum?
Li.   Non, sed secundum Homerum. En, accipe.
Ge.  Tibi serva tuum evangelium. Mihi saxorum satis est domi.
Li.   Ne sperne munusculum. Aëtites  est, qui gravidis admotus in nixu, maturat partum.
Ge.  Quid ais? Est mihi sane gratissimum. Dispiciam, unde possim hoc donum pensare.
Li.   Abunde pensatum puta, si boni consulueris.
Ge.  Imo nihil accidere potuit magis in tempore. Nam uxori meae iampridem tumet uterus.
Li.   Illud igitur ab te stipulabor, ut si masculum ediderit, me susceptorem asciscas.
Ge.  Polliceor, ac tuum indetur puero nomen
Li.   Quod utrisque bene vertat.
Ge.  Imo nobis omnibus.  

Personae.

MAURITIUS, CYPRIANUS.

Ma.   Redisti nobis obesior solito. Redisti procerior.
Cy.   At equidem mallem prudentior, aut doctior.
Ma.  Imberbis abieras, redisti barbatulus. Contraxisti tibi absens nonnihil senii. Quid sibi vult hic pallor? quid macies? quid frons caperata?
Cy.   Ut est fortuna, sic est corporis habitus.
Ma.  Num adversa?
Cy.   Nunquam mihi quitem alias secunda; sed nunquam, quam nunc, reflavit odiosius.
Ma.  Doleo vicem tuam. Dolet mihi tua calamitas. Sed quid isthuc mali est?
Cy.   Universae pecuniae naufragium feci.
Ma.  In mari?
Cy.   Non, sed in littore, nondum navem ingressus.
Ma.  Ubinam?
Cy.   In littore Britannico.
Ma.  Bene habet, quod ipse nobis vivus enatasti. Praestat pecuniae iacturam facere, quam vitae. Levius est pecuniae dispendium, quam famae.
Cy.   Vita famaque incolumi, periit pecunia.
Ma.  Vita sarciri nullo pacto potest, fama aegre potest, pecunia facile alicunde sarcietur. Qui malum hoc accidit?
Cy.   Nescio, nisi quod sic erat in fatis meis. Sic visum est superis. Sic libuit genio meo malo.
Ma.  Vides igitur, doctrinam ac virtutem tutissimas esse divitias, quae nec eripi possunt, nec gravant circumferentem.
Cy.   Pulchre tu quidem philosopharis, sed interim ego ringor.  

Alia. Personae.

CLAUDIUS, BALBUS.

Cl.   Gratulor tibi reduci, Balbe.
Ba.  Et ego tibi superstiti, Claudi.
Cl.   Gratulor tibi in patriam reverso.
Ba.  Imo gratulare magis e Gallia profugo.
Cl.   Quid ita?
Ba.  Quia illic bellis fervent omnia.
Cl.   Quid Musis cum Marte?
Ba.  Atqui illic ne Musis quidem parcitur.
Cl.   Tu igitur feliciter elapsus es.
Ba.  At non sine periculo.
Cl.   Totus alius nobis redisti.
Ba.  Qui sic?
Cl.   Ex Hollando versus es in Gallum.
Ba.  Quid? an capus eram, quum hinc abirem?
Cl.   Vestis indicat te mutatum ex Batavo in Gallum.
Ba.  Hanc metamorphosin malim, quam in gallinam. Sed ut cuculla non facit monachum, ita nec vestis Gallum.
Cl.   Iamne calles Gallice?
Ba.  Sic satis.
Cl.   Quo pacto didicisti?
Ba.  Magistris haudquaquam mutis.
Cl.   Quibus?
Ba.  Mulierculis, quovis turture loquacioribus.
Cl.   In tali ludo facile discimus loqui. Sonasne probe sermonem Gallicum?
Ba.  Imo et Latinum sono Gallice.
Cl.   Nunquam igitur scribes bona carmina.
Ba.  Cur ita?
Cl.   Quia periit tibi syllabarum quantitas.
Ba.  Mihi satis est qualitas.
Cl.   Quid? estne Lutetia immunis a pestilentia?
Ba.  Non est, sed perpetua non est: aliquando remittit sese, mox recrudescit; nonnunquam intermittitur deinde recipit sese.
Cl.   Non sat erat malorum, ubi bellum est?
Ba.  Erat, nisi secus esset visum superis.
Cl.   Annonae caritatem istic esse oportet.
Ba.  Imo penuriam. Omnium rerum illic inopia est, praeterquam sceleratorum militum. Bonorum virorum illic est mira vilitas.
Cl.   Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum aquila?  
Ba.  Quia movet illos exemplum scarabei, qui non cessit aquilae. In bello nemo sibi non videtur Hercules.
Cl.   Non te remorabor diutius. Alias latius nugabimur, quum erit utrique commodum. Nunc alio me vocant negotiola quaedam.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License