Alia. Personae.
MOPSUS, DROMO.
Mo.
Quid fit? Quid agitur, Dromo?
Dr. Sedetur.
Mo. Video. Sed quomodo se res habent tuae?
Dr. Ut solent iis, quibus superi sunt parum
propitii.
Mo. Isthuc ominis avertat Deus. Quid agis?
Dr. Equidem otium ago. Id quod vides, nimirum nihil.
Mo. Praestat otiosum esse, quam nihil agere. Ego te fortassis
occupatum seriis negotiis interpello.
Dr. Imo maxime vacuum. Iam enim me ceperat
otii taedium, et congerronem desiderabam.
Mo. Fortassis impedio, interrumpo,
interturbo tua negotia.
Dr. Imo taedium otii discutis.
Mo. Da veniam, si te parum in tempore interpellavi.
Dr. Imo ipso in tempore advenis. Opportune te huc
attulisti. Optatus ades. Interventus tuus est mihi vehementer gratus.
Mo. Fortassis aliquid seriae rei inter
vos agitur, cui nolim esse impedimento.
Dr. Imo lupus, quod aiunt, ades in fabula. Nam de te sermo
erat.
Mo. Facile crediderim nam mihi huc venienti mire tinniebat auris.
Dr. Utra?
Mo. Laeva. Unde coniicio, nihil magnifice de me fuisse praedicatum.
Dr. Imo nihil non honorificum.
Mo. Vanum igitur fuerit oportet. Sed quid est bonae rei?
Dr. Aiunt, te venatorem esse factum.
Mo. Imo iam intra casses meos est praeda, quam venabar.
Dr. Quaenam?
Mo. Lepida puella, quam perendie ducturus sum: vosque oro, ut meas
nuptias vestra praesentia dignemini honestare.
Dr. Quaenam est sponsa?
Mo. Aloisia, Chremetis filia.
Dr. Egregium spectatorem formarum! Tuis oculis adlubuit
illa, nigro capillitio, simis naribus, ore praelargo, ventre prominulo?
Mo. Desinite. Mihi eam duxi, non vobis. Non sat est, quod suo regi
pulchra est regina? Ita demum mihi illa placebit, si vobis non admodum placeat.
|