Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • III. DOMESTICA CONFABULATIO
    • Alia. SYRUS,   GETA.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Alia.

SYRUS,   GETA.

Sy.   Opto tibi multam felicitatem.
Ge.  Et ego tibi conduplicatum opto, quicquid optas mihi.
Sy.   Quid agis rei?
Ge.  Confabulor.
Sy.   Quid? confabulare solus?
Ge.  Ut vides.
Sy.   Proinde tibi videndum, ut cum homine probo fabuleris.
Ge.  Imo cum lepidissimo congerrone fabulor.
Sy.   Quo?
Ge.  Apuleio.
Sy.   Istud quidem nunquam non facis. Sed amant alterna Camoenae. Tu perpetuo studes.
Ge.  Non est ulla studiorum satietas.
Sy.   Verum, sed est tamen modus quidam. Non omittenda quidem sunt studia, sed tamen intermittenda nonnunquam. Non abiicienda sunt, sed relaxanda. Nihil suave, quod perpetuum. Voluptates commendat rarior usus. Tu nihil aliud, quam studes. Perpetuo studes. Continenter incumbis literis. Indesinenter inhaeres chartis. Studes noctes ac dies. Nunquam non studes. Assiduus es in studio. Iugiter intentus es libris. Nullum facis studendi finem, neque modum. Nullam studiis tuis requiem intermisces. Nunquam studendi laborem nec intermittis, nec remittis.
Ge.  Age, tuo more facis. Rides me, ut soles. Nunc ludis tu quidem me. Salse me rides. Satyricum agis. Naso me suspendis adunco. Non me fallit tuum scomma. Nunc plane ioco mecum agis. Sum tibi risui. Rideor abs te. Pro delectamento me habes. Nunc me ludos deliciasque facis. Eadem opera assue mihi auriculas asini. Ipsi codices pulvere situque obducti loquuntur, quam sim immodicus in studio.
Sy.   Emoriar, ni loquor ex animo. Dispeream, si quid fingo. Ne vivam, si quid simulo. Loquor id, quod sentio. Quod res est, dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Non secus sentio, quam loquor.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License