Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • III. DOMESTICA CONFABULATIO
    • Non licuit per occupationes.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Non licuit per occupationes.

Sy.   Non licuit per otium. Volui quidem, at non licuit mihi per mea negotia. Hactenus non sinebant negotia, ut te viserem. Non patiebantur undae negotiorum, quibus involvebar, ut te salutarem. Occupatior fui, quam ut potuerim. Tam variis distringebar curis, ut mihi non fuerit liberum adire te: vix ipsi mihi fuit copia mei, sic me totum molesta quaedam negotia possidebant Negotiis meis imputabis, non mihi. Non defuit voluntas, sed vetuit necessitas. Hactenus non vacavit. Hactenus non contigit otium. Hactenus non fuit vacuum. Non licuit per valetudinem. Non licuit per tempestatem.
Ge.  Equidem accipio tuam excusationem, sed hac lege, ne saepius utaris. Excusatio tua iustior est, quam vellem, si quidem valetudo fuit in causa. Hac lege mihi purgatus eris, si, quod cessatum est, officio sarcias: si superiorem cessationem crebra visatione penses.
Sy.   Tu nihil moraris istiusmodi officia nimium vulgaria. Amicitia nostra firmior est, quam ut sit officiis istis vulgaribus alenda. Satis crebro visit, qui constanter amat.
Ge.  Male sit istis curis, quae te nobis adimunt. Quid imprecer istis negotiis, quae talem amicum nobis invident? Pessime sit isti febri, quae nos tam gravi desiderio torsit tui. Male pereat ista febris, te quidem incolumi.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License