IV.
MANDANDI AC
POLLICENDI
IACOBUS, SAPIDUS.
Ia. Quaeso, ut haec res tibi
cordi sit. Etiam atque etiam rogo, ut hoc negotium tibi sit curae. Hac in re
velim, ut totum Sapidum exseras. Si me amas, causam hanc tractabis diligenter.
Hac in re quaeso, ut advigiles. Curabis hanc rem mea causa diligenter. Si vere
is es, quem semper esse te mihi persuasi, fac, ut sentiam hac in causa, quanti
me facias.
Sa. Desine; ego tibi hoc effectum reddam, et
quidem propediem. Eventum
praestare non possum: illud polliceor mihi nec fidem, nec studium defuturum.
Curabo diligentius, quam si mea res ageretur: quamquam meam esse duco, quae sit
amici. Faciam, ut in me quidvis desideres citius, quam fidem ac diligentiam. Tu
fac, in utramque dormias aurem: ego tibi hoc confectum dabo. Tu quietus esto,
in me recipio provinciam omnem. Gaudeo mihi datam occasionem, qua declarem
animum in te meum. Equidem oratione nihil polliceor, sed re praestabo, quicquid
est amici sinceri et ex animo bene volentis. Nolim te lactare vana spe. Illud
efficiam ut dicas, hoc negotii mandatum amico.
|