Gratiarum actio.
Ia.
Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me officio pares agere
gratias vix possum, referre nequaquam. Video, quantum debeam tuo in me studio.
Nihil miror; neque enim tu quicquam novi fecisti, et hoc magis debeo. De isthoc
tuo in me officio amo te, mi Sapide, ut par est, maxime. Quod hac in causa
praestiteris amicum minime aulicum, et habetur a me gratia, et semper
habebitur. Quod meum negotium tibi cordi fuerit, amo te, et habeo gratiam.
Isthoc officio gratiam inisti apud me maximam. Pergratum est, quod
causam meam egeris bona fide. Ex omnibus officiis, quae tu plurima in me
contulisti, hoc est longe gratissimum. Referre gratiam parem nequaquam possum:
agere accuratius, inter nos supervacaneum sit: quod unum possum, habebo, dum
vixero. Isthoc beneficio
fateor, tibi me magnopere devinctum esse. Hoc nomine plus tibi debeo, quam
unquam solvendo esse queam. Hoc beneficio arctius me tibi devinxisti, quam ut
possim dissolvere. Obligatiorem me tibi reddidisti, quam ut nomen meum e tuo
diario possim unquam expungere. Hoc officio me sic tuum reddidisti, ut nullum
mancipium aeque sit in rebus heri sui. Hac re me tibi divinctiorem reddidisti,
quam ut umquam aes alienum possim resolvere. Plurimis nominibus
tibi debeo, sed non alio plus, quam hoc. Pro mediocribus beneficiis agendae
sunt gratiae: hoc maius est, quam ut conveniat verbis gratias agere.
|