Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Colloquia Familiaria IntraText CT - Text |
|
|
Sa. Aufer mihi ista. Maior est nostra necessitudo, quam ut vel tu mihi, vel ego tibi pro ullo officio debeam gratias agere. Non contuli hoc in te beneficium, sed retuli. Mihi quidem abunde relatam gratiam arbitror, si gratum est, quod feci sedulo. Non est, cur mihi gratias agas, si pro tot tuis in me beneficiis non vulgaribus hoc officioli rependi. Equidem nihil laudis mereor: ingratissimus habendus, si defuissem amico. Quicquid est in rebus meis, quicquid mea cura praestari potest, hoc tam tuum esse ducito, quam id, quod est maxime tuum. Videor mihi beneficium accepisse, quod nostrum officium boni consulis. Pro tantillo officio mihi tam accurate gratias agis, quasi non multo maiora tibi debeam. Sibi bene facit, qui bene facit amico. Qui bene meretur de amico, non dat beneficium, sed foenerat. Si ex animo probas officium in te meum, fac utare saepius. Ita credam, tibi gratum esse, quod feci, si, quoties desiderabis operam meam, non roges, sed imperes, quod voles.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |