V.
DE VOTIS TEMERE
SUSCEPTIS
Alia in congressu.
ARNOLDUS, CORNELIUS.
Ar. Salve multum, Corneli, iam toto seculo desiderate.
Co. Salve et tu sodalis exoptatissime.
Ar. Iam desperabamus reditum tuum. Ubi tamdiu peregrinatus
es?
Co. Apud inferos.
Ar. Non admodum veri dissimile dicis, adeo nobis redisti
squalidus, macilentus, ac pallidus.
Co. Imo ab Hierosolymis adsum tibi, non a profundis Manibus.
Ar. Quis Deus, aut quis ventus te illuc adegit?
Co. Quae res adigit alios innumeros.
Ar. Stultitia, ni fallor.
Co. Igitur hoc convicii non in me solum competet.
Ar. Quid illic venabare?
Co. Ut miser essem.
Ar. Isthuc licebat domi. Estne illic, quod
tu putes spectatu dignum?
Co. Ut ingenue fatear tibi, propemodum nihil. Ostenduntur
quaedam monumenta vetustatis, quorum mihi nihil non videbatur commentitium et
excogitatum ad alliciendos simplices et credulos. Imo nec hoc arbitror illos certo scire,
quo loco sita fuerit olim Hierosolyma.
Ar. Quid igitur vidisti?
Co. Magnam ubique barbariem.
Ar. Nihilo sanctior redis?
Co. Imo multis partibus deterior.
Ar. Nummatior ergo?
Co. Imo nudior leberide.
Ar. An non poenitet igitur tam longinquae peregrinationis
frustra susceptae?
Co. Nec pudet, quia tam multos habeo stultitiae meae
sodales: nec poenitet, quia frustra iam sit poenitere.
Ar. Nihil ergo fructus refers e tam difficili
peregrinatione?
Co. Multum.
Ar. Quid tandem?
Co. Quia posthac vivam suavius.
Ar. An quia iucundum est meminisse laborum actorum?
Co. Est isthuc quidem nonnihil, sed non in
hoc sunt omnia.
Ar. Estne aliud praemium?
Co. Est sane.
Ar. Quod? effare.
Co. Magna voluptate, quoties libebit, et ipse me afficiam,
et alios, mentiendo, quoties itinerarium meum recitabo in conciliabulis aut in
conviviis.
Ar. Profecto non tu procul aberras a scopo.
Co. Deinde non minus capiam voluptatis, quum alios audiam
mentientes de rebus, quas nec audierunt unquam, nec viderunt. Idque faciunt tanta confidentia, ut,
quum narrent Siculis gerris vaniora, tamen sibi etiam persuadeant, se vera
loqui.
Ar. Mira voluptas! Non omnino tibi periit oleum et opera,
quod aiunt.
Co. Imo hoc arbitror aliquanto consultius, quam quod faciunt
isti, qui paullo pecunia conducti proficiscuntur in militiam, omnium scelerum
scholam.
Ar. Sed illiberalis est voluptas, ex mendaciis voluptatem
capere.
Co. Verum hoc aliquanto liberalius, quam obtrectatione vel
delectare, vel delectari, aut alea tempus et rem perdere.
Ar. Cogor equidem pedibus in tuam ire
sententiam.
Co. Verum est et alius fructus.
Ar. Quis?
Co. Si quis erit amicus egregie charus, affinis huic
insaniae, eum admonebo, domi maneat; ut nautae solent, eiecti naufragio, monere
navigaturos, quid periculi sit vitandum.
Ar. Utinam mihi monitor adfuisses in tempore!
Co. Quid? num similis morbus te quoque corripuit? Num
afflavit et te huius mali contagium?
Ar. Visi Romam et Compostellam.
Co. Deum immortalem, quanto mihi solatio est, te contigisse
stultitiae meae socium! Quae Pallas isthuc tibi misit in mentem?
Ar. Non Pallas, sed ipsa Moria,
praesertim quum domi haberem uxorem integra adhuc aetate, liberos aliquot, et
familiam, quae pendebat ex me, et opera mea quotidiana alitur.
Co. Oportuit fuisse seriae rei quippiam, quod te a
charissimis tuis distraxerit. Narra obsecro.
Ar. Pudet dicere.
Co. Non apud me, qui, ut scis, eodem tenear malo.
Ar. Compotabamus aliquot vicini. Ubi vitio incaluerat
animus, erat, qui praedicabat, sibi esse in animo, salutare divum Iacobum: erat
alter, qui divum Petrum. Illico non defuit unus aut alter, qui
sponderent, se comites fore. Tandem visum est, ut omnes irent simul. Ego, ne
viderer parum commodus compotor, pollicitus sum et ipse. Mox agitari coeptum,
utro potius iremus, Romam, an Compostellam. Factum est senatusconsultum, ut
bonis auspiciis utroque postridie proficisceremur omnes.
Co. O grave decretum, dignius,
quod vino inscriberetur, quam aeri.
Ar. Ac mox ingens obambulat patera, quam ubi suo
quisque ordine ebibisset, votum factum est inviolabile.
Co. Nova religio; sed num omnibus contigit reditus
incolumis?
Ar. Omnibus, praeterquam tribus, quorum unus in profectione
moriens, mandavit nobis, ut suis verbis salutem diceremus Petro et Iacobo. Alter periit Romae, iussitque, ut suo
nomine salutaremus uxorem ac liberos. Tertium reliquimus Florentiae,
valetudinis plane deploratae. Opinor iam esse apud superos.
Co. Adeone pius erat?
Ar. Imo nugator maximus.
Co. Unde igitur isthuc suspicare?
Ar. Quia peram habebat indulgentiis largissimis distentam.
Co. Audio: sed iter est longum in coelum, nec satis, ut
audio, tutum, ob latrunculos, qui obsident regionem aëris mediam.
Ar. Verum: sed ille sat erat munitus diplomatibus.
Co. Qua lingua descriptis?
Ar. Romana.
Co. In tuto est igitur?
Ar. Est, Nisi forte incidat in genium aliquem, qui latine
nesciat: tum esset illi redeundum Romam, et novum diploma impetrandum.
Co. Bullae venduntur illic et mortuis?
Ar. Maxime.
Co. Sed interim illud mihi monendus es, ne quid effutias
incogitantius: iam enin Corycaeis
plena sunt omnia.
Ar. Ego vero nihil elevo indulgentias, sed combibonis mei
stultitiam rideo, qui quum esset alioqui nugator nugacissimus, salutis suae
proram, ut aiunt, ac, puppim in membrana collocavit potius, quam in correctis
affectibus. Sed quando fruemur illa voluptate, quam modo praedicabas? quam modo
praedicabas? co. Quum erit commodum, adornabimus compotatiunculam aliquam,
vocabimus nostri ordinis homines, ibi certabimus mentiendo, nosque affatim
mutuis mendaciis oblectabimus.
Co. Age fiat.
|