VIII.
HERILIA
IUSSA
Herilia.
RABINUS, SYRUS.
Ra. Heus, heus furcifer,
iamdudum raucesco clamore, nec tu tamen expergisceris: videre mihi vel cum
gliribus certare posse. Aut ocyus surge, aut ego tibi fuste somnum istum
excutiam. Quando crapulam hesternam edormieris? Non te pudet, somnium hominis,
in multam lucem stertere? Qui frugi sunt famuli, solent exortum solis
antevertere, curareque, ut herus surgens reperiat omnia parata. Ut aegre
divellitur a nido tepefacto cuculus! Dum scalpit caput, dum distendit
nervos, dum oscitat, tota abit hora.
Sy. Vixdum diluxit.
Ra. Credo; tibi. Nam tuis
oculis adhuc multa nox est. Tibi nox adhuc est concubia.
Sy. Quid me iubes facere?
Ra. Fac, ut luceat foculus: verre pileum ac pallium: exterge
calceos et crepidas. Inversas caligas primum intus purga scopis, mox foris.
Deinde suffitum aliquem facito purgando aëri. Accende lucernam. Muta mihi
lineum indusium, ac ad ignem fumi expertem sicca lotum.
Sy. Fiet.
Ra. Atqui move te ocius. Iam haec fecisse oportuit.
Sy. Moveo.
Ra. Video; sed nihil promoves. Ut
incedit testudo!
Sy. Non possum simul sorbere et flare.
Ra. Etiam sententias loqueris, carnifex? Tolle matulam. Compone lecti stragulas,
revolve cortinas. Verre pavimentum. Verre solum cubiculi. Adfer aquam lavandis
manibus. Quid cessas, asine? Annus est, priusquam accendas candelam.
Sy. Vix reperio
scintillam ignis.
Ra. Sic heri condidisti.
Sy. Nec follem habeo.
Ra. Ut responsat nebulo! quasi qui te habeat, careat folle.
Sy. Quam imperiosum habeo dominum! vix huius iussis
decem expediti famuli fecerint satis.
Ra. Quid ais, cessator?
Sy. Nihil; omnia recte.
Ra. Non ego te audio
murmurantem?
Sy. Equidem precor.
Ra. Credo, Pater noster
inversum. Precationem, opinor, dominicam praepostere. Quid gannis de imperio?
Sy. Precor tibi, ut fias imperator.
Ra. Et ego tibi, ut fias homo
ex caudice. Sequere me ad templum usque. Mox domum recurrito, lectos
concinnato. Haec confusa, suo quaeque loco digerito. Fac, ut niteat tota domus.
Matulam defricato. Haec sordida submoveto ab oculis; fortassis invisent me
quidam aulici. Si quid sensero praetermissum, vapulabis largiter.
Sy. Hic sane novi benignitatem tuam.
Ra. Proinde cave, si sapis.
Sy. At interim de prandio nulla mentio.
Ra. Vah, ut hic mentem habet furcifer! Non prandeo domi. Itaque sub horam
decimam ad me transcurrito, adducturus me eo, ubi sum pransurus.
Sy. Tibi quidem prospectum, sed hic interim nihil est,
quod edam.
Ra. Si non est quod edas, est quod esurias.
Sy. Nemo fit esuriendo satur.
Ra. Est panis.
Sy. Est, sed ater et furfuraceus.
Ra. Delicias hominis! Te quidem
foenum esse oportuit, si pabulum detur te dignum. An postulas, ut te asinum
tantum placentis saginem? Si fastidis panem citra opsonium, adde porrum, aut,
si mavis, cepe.
|